Job 36:26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis. Job 36:27 Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum, Job 36:28 qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper. Job 36:29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, Job 36:30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. Job 36:31 Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. Job 36:32 In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat. Job 36:33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Job 37:1 Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. Job 37:2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. Job 37:3 Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ. Job 37:4 Post eum rugiet sonitus; tonabit voce magnitudinis suæ: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. Job 37:5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia; Job 37:6 qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ; Job 37:7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. Job 37:8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
Job 37:9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. Job 37:10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ. Job 37:11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. Job 37:12 Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum: Job 37:13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri. Job 37:14 Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei. Job 37:15 Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? Job 37:16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? Job 37:17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro? Job 37:18 Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt. Job 37:19 Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. Job 37:20 Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. Job 37:21 At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. Job 37:22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
Job 37:23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest. Job 37:24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Job 38:1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: Job 38:2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Job 38:3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. Job 38:4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam. Job 38:5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? Job 38:6 Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, Job 38:7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Job 38:8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; Job 38:9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? Job 38:10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, Job 38:11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Job 38:12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
Job 38:13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea? Job 38:14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum: Job 38:15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. Job 38:16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti? Job 38:17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Job 38:18 Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia: Job 38:19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: Job 38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. Job 38:21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? Job 38:22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, Job 38:23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? Job 38:24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? Job 38:25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, Job 38:26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur; Job 38:27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? Job 38:28 Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
Job 38:29 De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? Job 38:30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur. Job 38:31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Job 38:32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis? Job 38:33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra? Job 38:34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? Job 38:35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? Job 38:36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? Job 38:37 Quis enarrabit cælorum rationem? et concentum cæli quis dormire faciet? Job 38:38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur? Job 38:39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis, Job 38:40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? Job 38:41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos? Job 39:1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Job 39:2 Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?
Job 39:3 Incurvantur ad fœtum, et pariunt, et rugitus emittunt. Job 39:4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. Job 39:5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? Job 39:6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Job 39:7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit. Job 39:8 Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit. Job 39:9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum? Job 39:10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? Job 39:11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? Job 39:12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? Job 39:13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. Job 39:14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? Job 39:15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. Job 39:16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente. Job 39:17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
Job 39:18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus. Job 39:19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Job 39:20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror. Job 39:21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis. Job 39:22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Job 39:23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus: Job 39:24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem. Job 39:25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Job 39:26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? Job 39:27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? Job 39:28 In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. Job 39:29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. Job 39:30 Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Job 39:31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: Job 39:32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. Job 39:33 Respondens autem Job Domino, dixit: Job 39:34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. Job 39:35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam. Job 40:1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: Job 40:2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. Job 40:3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris? Job 40:4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? Job 40:5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Job 40:6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Job 40:7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Job 40:8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. Job 40:9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. Job 40:10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet. Job 40:11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. Job 40:12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt. Job 40:13 Ossa ejus velut fistulæ æris; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
Job 40:14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus. Job 40:15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi. Job 40:16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. Job 40:17 Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis. Job 40:18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Job 40:19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. Job 40:20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? Job 40:21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? Job 40:22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? Job 40:23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Job 40:24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? Job 40:25 Concident eum amici? divident illum negotiatores? Job 40:26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? Job 40:27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. Job 40:28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. Job 41:1 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
Job 41:2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. Job 41:3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Job 41:4 Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? Job 41:5 Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. Job 41:6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. Job 41:7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Job 41:8 Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Job 41:9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. Job 41:10 De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. Job 41:11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. Job 41:12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. Job 41:13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. Job 41:14 Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. Job 41:15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Job 41:16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
Job 41:17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax: Job 41:18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. Job 41:19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. Job 41:20 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. Job 41:21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Job 41:22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Job 41:23 Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem. Job 41:24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Job 41:25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ. Job 42:1 Respondens autem Job Domino, dixit: Job 42:2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Job 42:3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. Job 42:4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. Job 42:5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. Job 42:6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
Job 42:7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Job 42:8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. Job 42:9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. Job 42:10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. Job 42:11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Job 42:12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. Job 42:13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. Job 42:14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. Job 42:15 Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. Job 42:16 Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.
Ps 1:1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; Ps 1:2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Ps 1:3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. Ps 1:4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. Ps 1:5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: Ps 1:6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Ps 2:1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Ps 2:2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. Ps 2:3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Ps 2:4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Ps 2:5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ps 2:6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Ps 2:7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Ps 2:8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Ps 2:9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Ps 2:10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Ps 2:11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Ps 2:12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Ps 2:13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. Ps 3:1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Ps 3:2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; Ps 3:3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. Ps 3:4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Ps 3:5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. Ps 3:6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Ps 3:7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. Ps 3:8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. Ps 3:9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua. Ps 4:1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Ps 4:2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Ps 4:3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Ps 4:4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Ps 4:5 Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Ps 4:6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Ps 4:7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. Ps 4:8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. Ps 4:9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam; Ps 4:10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Ps 5:1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. Ps 5:2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. Ps 5:3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. Ps 5:4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. Ps 5:5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Ps 5:6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Ps 5:7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Ps 5:8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Ps 5:9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Ps 5:10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est. Ps 5:11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Ps 5:12 Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, Ps 5:13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos. Ps 6:1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. Ps 6:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Ps 6:3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Ps 6:4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? Ps 6:5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. Ps 6:6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? Ps 6:7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. Ps 6:8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. Ps 6:9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Ps 6:10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit. Ps 6:11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter. Ps 7:1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. Ps 7:2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: Ps 7:3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Ps 7:4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, Ps 7:5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Ps 7:6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Ps 7:7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, Ps 7:8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: Ps 7:9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Ps 7:10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
Ps 7:11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Ps 7:12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? Ps 7:13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. Ps 7:14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. Ps 7:15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Ps 7:16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. Ps 7:17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Ps 7:18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. Ps 8:1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David. Ps 8:2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. Ps 8:3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Ps 8:4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. Ps 8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Ps 8:6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; Ps 8:7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Ps 8:8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, Ps 8:9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris. Ps 8:10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Ps 9:1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David. Ps 9:2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. Ps 9:3 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. Ps 9:4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Ps 9:5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Ps 9:6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. Ps 9:7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; Ps 9:8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, Ps 9:9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. Ps 9:10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Ps 9:11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
Ps 9:12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: Ps 9:13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. Ps 9:14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, Ps 9:15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: Ps 9:16 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. Ps 9:17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Ps 9:18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. Ps 9:19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. Ps 9:20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo. Ps 9:21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt. Ps 9:22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione? Ps 9:23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. Ps 9:24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
Ps 9:25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. Ps 9:26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur. Ps 9:27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. Ps 9:28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. Ps 9:29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Ps 9:30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum. Ps 9:31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum. Ps 9:32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem. Ps 9:33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum. Ps 9:34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. Ps 9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
Ps 9:36 Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur. Ps 9:37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius. Ps 9:38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua: Ps 9:39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Ps 10:1 In finem. Psalmus David. Ps 10:2 In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? Ps 10:3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: Ps 10:4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? Ps 10:5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. Ps 10:6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Ps 10:7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Ps 10:8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus. Ps 11:1 In finem, pro octava. Psalmus David.
Ps 11:2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. Ps 11:3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Ps 11:4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Ps 11:5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? Ps 11:6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. Ps 11:7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. Ps 11:8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum. Ps 11:9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Ps 12:1 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? Ps 12:2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? Ps 12:3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Ps 12:4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; Ps 12:5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; Ps 12:6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi. Ps 13:1 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Ps 13:2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Ps 13:3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Ps 13:4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Ps 13:5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Ps 13:6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
Ps 13:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël. Ps 14:1 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Ps 14:2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; Ps 14:3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ps 14:4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; Ps 14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum. Ps 15:1 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Ps 15:2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Ps 15:3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. Ps 15:4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Ps 15:5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. Ps 15:6 Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi. Ps 15:7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Ps 15:8 Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Ps 15:9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. Ps 15:10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. Ps 16:2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. Ps 16:3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Ps 16:4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. Ps 16:5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
Ps 16:6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Ps 16:7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. Ps 16:8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me Ps 16:9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; Ps 16:10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. Ps 16:11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram. Ps 16:12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Ps 16:13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam Ps 16:14 ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. Ps 16:15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua. Ps 17:1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: Ps 17:2 Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Ps 17:3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. Ps 17:4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Ps 17:5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Ps 17:6 Dolores inferni circumdederunt me; præoccupaverunt me laquei mortis. Ps 17:7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Ps 17:8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. Ps 17:9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo. Ps 17:10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Ps 17:11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum. Ps 17:12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. Ps 17:13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis. Ps 17:14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.