SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 63 of 125

Eccl 2:7 Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem; Eccl 2:8 coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda; Eccl 2:9 et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. Eccl 2:10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. Eccl 2:11 Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Eccl 2:12 Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) Eccl 2:13 Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Eccl 2:14 Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.

Eccl 2:15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. Eccl 2:16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. Eccl 2:17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. Eccl 2:18 Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, Eccl 2:19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? Eccl 2:20 Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. Eccl 2:21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. Eccl 2:22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? Eccl 2:23 Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est?

Eccl 2:24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. Eccl 2:25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? Eccl 2:26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. Eccl 3:1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. Eccl 3:2 Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Eccl 3:3 Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi. Eccl 3:4 Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. Eccl 3:5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Eccl 3:6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. Eccl 3:7 Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. Eccl 3:8 Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis. Eccl 3:9 Quid habet amplius homo de labore suo? Eccl 3:10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

Eccl 3:11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Eccl 3:12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua; Eccl 3:13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Eccl 3:14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. Eccl 3:15 Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. Eccl 3:16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem: Eccl 3:17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. Eccl 3:18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. Eccl 3:19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, Eccl 3:20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

Eccl 3:21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? Eccl 3:22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? Eccl 4:1 Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, Eccl 4:2 et laudavi magis mortuos quam viventes; Eccl 4:3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. Eccl 4:4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. Eccl 4:5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: Eccl 4:6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. Eccl 4:7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. Eccl 4:8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. Eccl 4:9 Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ.

Eccl 4:10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Eccl 4:11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? Eccl 4:12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur. Eccl 4:13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. Eccl 4:14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur. Eccl 4:15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. Eccl 4:16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. Eccl 4:17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. Eccl 5:1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. Eccl 5:2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. Eccl 5:3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: Eccl 5:4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

Eccl 5:5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. Eccl 5:6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time. Eccl 5:7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii; Eccl 5:8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti. Eccl 5:9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. Eccl 5:10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? Eccl 5:11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. Eccl 5:12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. Eccl 5:13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. Eccl 5:14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.

Eccl 5:15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? Eccl 5:16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. Eccl 5:17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius. Eccl 5:18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. Eccl 5:19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. Eccl 6:1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: Eccl 6:2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. Eccl 6:3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

Eccl 6:4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. Eccl 6:5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. Eccl 6:6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? Eccl 6:7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur. Eccl 6:8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Eccl 6:9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. Eccl 6:10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. Eccl 6:11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. Eccl 7:1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? Eccl 7:2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. Eccl 7:3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

Eccl 7:4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Eccl 7:5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. Eccl 7:6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi; Eccl 7:7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. Eccl 7:8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. Eccl 7:9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. Eccl 7:10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. Eccl 7:11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. Eccl 7:12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. Eccl 7:13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. Eccl 7:14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. Eccl 7:15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

Eccl 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. Eccl 7:17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Eccl 7:18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Eccl 7:19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit. Eccl 7:20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; Eccl 7:21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. Eccl 7:22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; Eccl 7:23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. Eccl 7:24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, Eccl 7:25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam? Eccl 7:26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: Eccl 7:27 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa. Eccl 7:28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, Eccl 7:29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. Eccl 7:30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? Eccl 8:1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. Eccl 8:2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. Eccl 8:3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. Eccl 8:4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? Eccl 8:5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. Eccl 8:6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, Eccl 8:7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.

Eccl 8:8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. Eccl 8:9 Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. Eccl 8:10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. Eccl 8:11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Eccl 8:12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. Eccl 8:13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. Eccl 8:14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.

Eccl 8:15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. Eccl 8:16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. Eccl 8:17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. Eccl 9:1 Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Eccl 9:2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. Eccl 9:3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.

Eccl 9:4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo. Eccl 9:5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. Eccl 9:6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. Eccl 9:7 Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. Eccl 9:8 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Eccl 9:9 Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. Eccl 9:10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Eccl 9:11 Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.

Eccl 9:12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. Eccl 9:13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam: Eccl 9:14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. Eccl 9:15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Eccl 9:16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? Eccl 9:17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. Eccl 9:18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Eccl 10:1 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. Eccl 10:2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. Eccl 10:3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. Eccl 10:4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.

Eccl 10:5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: Eccl 10:6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Eccl 10:7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. Eccl 10:8 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. Eccl 10:9 Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. Eccl 10:10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. Eccl 10:11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Eccl 10:12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum; Eccl 10:13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. Eccl 10:14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? Eccl 10:15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Eccl 10:16 Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.

Eccl 10:17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. Eccl 10:18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. Eccl 10:19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia. Eccl 10:20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. Eccl 11:1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Eccl 11:2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. Eccl 11:3 Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Eccl 11:4 Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet. Eccl 11:5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. Eccl 11:6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.

Eccl 11:7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. Eccl 11:8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. Eccl 11:9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Eccl 11:10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. Eccl 12:1 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent; Eccl 12:2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam; Eccl 12:3 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina; Eccl 12:4 et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis: Eccl 12:5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. Eccl 12:6 Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, Eccl 12:7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Eccl 12:8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. Eccl 12:9 Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas. Eccl 12:10 Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. Eccl 12:11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Eccl 12:12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est. Eccl 12:13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, Eccl 12:14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

============================================================ Song of Solomon ============================================================ Song 1:1 Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, Song 1:2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. Song 1:3 Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. Song 1:4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Song 1:5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. Song 1:6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Song 1:7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. Song 1:8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Song 1:9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia. Song 1:10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Song 1:11 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Song 1:12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. Song 1:13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Song 1:14 Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum. Song 1:15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.

Song 1:16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Song 2:1 Ego flos campi, et lilium convallium. Song 2:2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Song 2:3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Song 2:4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem. Song 2:5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Song 2:6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Song 2:7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Song 2:8 Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. Song 2:9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Song 2:10 En dilectus meus loquitur mihi. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: Song 2:11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit. Song 2:12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra; Song 2:13 ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: Song 2:14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Song 2:15 Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Song 2:16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, Song 2:17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether. Song 3:1 In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. Song 3:2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. Song 3:3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? Song 3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. Song 3:5 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Song 3:6 Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Song 3:7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, Song 3:8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Song 3:9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; Song 3:10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. Song 3:11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus. Song 4:1 Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. Song 4:2 Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. Song 4:3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. Song 4:4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Song 4:5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

Song 4:6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Song 4:7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Song 4:8 Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Song 4:9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Song 4:10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Song 4:11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Song 4:12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Song 4:13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. Song 4:14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. Song 4:15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. Song 4:16 Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Song 5:1 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. Song 5:2 Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Song 5:3 Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? Song 5:4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. Song 5:5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Song 5:6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. Song 5:7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

Song 5:8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. Song 5:9 Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? Song 5:10 Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus. Song 5:11 Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. Song 5:12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. Song 5:13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. Song 5:14 Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. Song 5:15 Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. Song 5:16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. Song 5:17 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum. Song 6:1 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. Song 6:2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

Song 6:3 Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. Song 6:4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. Song 6:5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. Song 6:6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. Song 6:7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. Song 6:8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. Song 6:9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Song 6:10 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. Song 6:11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. Song 6:12 Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.