SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 8 of 125

Exod 20:21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. Exod 20:22 Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. Exod 20:23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Exod 20:24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi. Exod 20:25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. Exod 20:26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. Exod 21:1 Hæc sunt judicia quæ propones eis. Exod 21:2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. Exod 21:3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. Exod 21:4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Exod 21:5 Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: Exod 21:6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum. Exod 21:7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. Exod 21:8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. Exod 21:9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. Exod 21:10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. Exod 21:11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. Exod 21:12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. Exod 21:13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. Exod 21:14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Exod 21:15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. Exod 21:16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. Exod 21:17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

Exod 21:18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: Exod 21:19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. Exod 21:20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. Exod 21:21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. Exod 21:22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. Exod 21:23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, Exod 21:24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, Exod 21:25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. Exod 21:26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. Exod 21:27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

Exod 21:28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. Exod 21:29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. Exod 21:30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. Exod 21:31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. Exod 21:32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. Exod 21:33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, Exod 21:34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. Exod 21:35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. Exod 21:36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

Exod 22:1 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Exod 22:2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Exod 22:3 Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. Exod 22:4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. Exod 22:5 Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet. Exod 22:6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. Exod 22:7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet: Exod 22:8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, Exod 22:9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. Exod 22:10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit: Exod 22:11 jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. Exod 22:12 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; Exod 22:13 si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. Exod 22:14 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur. Exod 22:15 Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. Exod 22:16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem. Exod 22:17 Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. Exod 22:18 Maleficos non patieris vivere.

Exod 22:19 Qui coierit cum jumento, morte moriatur. Exod 22:20 Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli. Exod 22:21 Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. Exod 22:22 Viduæ et pupillo non nocebitis. Exod 22:23 Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: Exod 22:24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli. Exod 22:25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Exod 22:26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. Exod 22:27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Exod 22:28 Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Exod 22:29 Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. Exod 22:30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.

Exod 22:31 Viri sancti eritis mihi: carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus. Exod 23:1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. Exod 23:2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. Exod 23:3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. Exod 23:4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Exod 23:5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Exod 23:6 Non declinabis in judicium pauperis. Exod 23:7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. Exod 23:8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. Exod 23:9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. Exod 23:10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: Exod 23:11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.

Exod 23:12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. Exod 23:13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. Exod 23:14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. Exod 23:15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. Exod 23:16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. Exod 23:17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. Exod 23:18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. Exod 23:19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. Exod 23:20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. Exod 23:21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

Exod 23:22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. Exod 23:23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. Exod 23:24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. Exod 23:25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. Exod 23:26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo. Exod 23:27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam: Exod 23:28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. Exod 23:29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. Exod 23:30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. Exod 23:31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

Exod 23:32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. Exod 23:33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum. Exod 24:1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. Exod 24:2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. Exod 24:3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. Exod 24:4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. Exod 24:5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. Exod 24:6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. Exod 24:7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

Exod 24:8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Exod 24:9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël: Exod 24:10 et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. Exod 24:11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. Exod 24:12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos. Exod 24:13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, Exod 24:14 senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. Exod 24:15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, Exod 24:16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. Exod 24:17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.

Exod 24:18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. Exod 25:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Exod 25:2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. Exod 25:3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs, Exod 25:4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, Exod 25:5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim: Exod 25:6 oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: Exod 25:7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. Exod 25:8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: Exod 25:9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud: Exod 25:10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem. Exod 25:11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum: Exod 25:12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. Exod 25:13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. Exod 25:14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis: Exod 25:15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. Exod 25:16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. Exod 25:17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. Exod 25:18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. Exod 25:19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. Exod 25:20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, Exod 25:21 in qua pones testimonium quod dabo tibi. Exod 25:22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

Exod 25:23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. Exod 25:24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum, Exod 25:25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam. Exod 25:26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. Exod 25:27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. Exod 25:28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. Exod 25:29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. Exod 25:30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Exod 25:31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. Exod 25:32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

Exod 25:33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: Exod 25:34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. Exod 25:35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. Exod 25:36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. Exod 25:37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. Exod 25:38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. Exod 25:39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. Exod 25:40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Exod 26:1 Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. Exod 26:2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.

Exod 26:3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. Exod 26:4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. Exod 26:5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. Exod 26:6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. Exod 26:7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. Exod 26:8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium. Exod 26:9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. Exod 26:10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. Exod 26:11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. Exod 26:12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.

Exod 26:13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. Exod 26:14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. Exod 26:15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim, Exod 26:16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. Exod 26:17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. Exod 26:18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. Exod 26:19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. Exod 26:20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, Exod 26:21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. Exod 26:22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, Exod 26:23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

Exod 26:24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. Exod 26:25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. Exod 26:26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, Exod 26:27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam: Exod 26:28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. Exod 26:29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. Exod 26:30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. Exod 26:31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: Exod 26:32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. Exod 26:33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. Exod 26:34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, Exod 26:35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis. Exod 26:36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. Exod 26:37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ. Exod 27:1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. Exod 27:2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære. Exod 27:3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. Exod 27:4 Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. Exod 27:5 Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium. Exod 27:6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis: Exod 27:7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. Exod 27:8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

Exod 27:9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. Exod 27:10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. Exod 27:11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. Exod 27:12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. Exod 27:13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. Exod 27:14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem: Exod 27:15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. Exod 27:16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. Exod 27:17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

Exod 27:18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. Exod 27:19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. Exod 27:20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper Exod 27:21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. Exod 28:1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. Exod 28:2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. Exod 28:3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. Exod 28:4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. Exod 28:5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

Exod 28:6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. Exod 28:7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. Exod 28:8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Exod 28:9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël: Exod 28:10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. Exod 28:11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: Exod 28:12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. Exod 28:13 Facies et uncinos ex auro, Exod 28:14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. Exod 28:15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Exod 28:16 Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. Exod 28:17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: Exod 28:18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis: Exod 28:19 in tertio ligurius, achates, et amethystus: Exod 28:20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. Exod 28:21 Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. Exod 28:22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, Exod 28:23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate: Exod 28:24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, Exod 28:25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. Exod 28:26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. Exod 28:27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, Exod 28:28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

Exod 28:29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. Exod 28:30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. Exod 28:31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, Exod 28:32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. Exod 28:33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, Exod 28:34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. Exod 28:35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. Exod 28:36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. Exod 28:37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, Exod 28:38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. Exod 28:39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. Exod 28:40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: Exod 28:41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. Exod 28:42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora: Exod 28:43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum. Exod 29:1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, Exod 29:2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. Exod 29:3 Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.

Exod 29:4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, Exod 29:5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. Exod 29:6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, Exod 29:7 et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur. Exod 29:8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Exod 29:9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, Exod 29:10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, Exod 29:11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. Exod 29:12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. Exod 29:13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare: Exod 29:14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

Exod 29:15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. Exod 29:16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. Exod 29:17 Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. Exod 29:18 Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. Exod 29:19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. Exod 29:20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. Exod 29:21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, Exod 29:22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis: Exod 29:23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini: Exod 29:24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. Exod 29:25 Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. Exod 29:26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. Exod 29:27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, Exod 29:28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino. Exod 29:29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum. Exod 29:30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. Exod 29:31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto: Exod 29:32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, Exod 29:33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

Exod 29:34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt. Exod 29:35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum: Exod 29:36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. Exod 29:37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. Exod 29:38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, Exod 29:39 unum agnum mane, et alterum vespere, Exod 29:40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno. Exod 29:41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis: Exod 29:42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. Exod 29:43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.