SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 94 of 125

1Macc 3:14 et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. 1Macc 3:15 Et præparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël. 1Macc 3:16 Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Judas obviam illi cum paucis. 1Macc 3:17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie? 1Macc 3:18 Et ait Judas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis: 1Macc 3:19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est. 1Macc 3:20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos: 1Macc 3:21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris: 1Macc 3:22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos. 1Macc 3:23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius: 1Macc 3:24 et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. 1Macc 3:25 Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum: 1Macc 3:26 et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes. 1Macc 3:27 Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: 1Macc 3:28 et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia. 1Macc 3:29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus: 1Macc 3:30 et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu: et abundaverat super reges qui ante eum fuerant. 1Macc 3:31 Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.

1Macc 3:32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti, 1Macc 3:33 et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret. 1Macc 3:34 Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus quæ volebat, et de inhabitantibus Judæam, et Jerusalem: 1Macc 3:35 et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco: 1Macc 3:36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. 1Macc 3:37 Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. 1Macc 3:38 Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis: 1Macc 3:39 et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis. 1Macc 3:40 Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri.

1Macc 3:41 Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. 1Macc 3:42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem: 1Macc 3:43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. 1Macc 3:44 Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. 1Macc 3:45 Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. 1Macc 3:46 Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. 1Macc 3:47 Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua: 1Macc 3:48 et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: 1Macc 3:49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies, 1Macc 3:50 et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? 1Macc 3:51 et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem: 1Macc 3:52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos. 1Macc 3:53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos? 1Macc 3:54 Et tubis exclamaverunt voce magna. 1Macc 3:55 Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. 1Macc 3:56 Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. 1Macc 3:57 Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum. 1Macc 3:58 Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: 1Macc 3:59 quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum. 1Macc 3:60 Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat. 1Macc 4:1 Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte, 1Macc 4:2 ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. 1Macc 4:3 Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum: 1Macc 4:4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. 1Macc 4:5 Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. 1Macc 4:6 Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: 1Macc 4:7 et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium. 1Macc 4:8 Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. 1Macc 4:9 Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.

1Macc 4:10 Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie: 1Macc 4:11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. 1Macc 4:12 Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. 1Macc 4:13 Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. 1Macc 4:14 Et congressi sunt: et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum. 1Macc 4:15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. 1Macc 4:16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. 1Macc 4:17 Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est, 1Macc 4:18 et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. 1Macc 4:19 Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte. 1Macc 4:20 Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.

1Macc 4:21 Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. 1Macc 4:22 Et fugerunt omnes in campum alienigenarum: 1Macc 4:23 et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. 1Macc 4:24 Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus. 1Macc 4:25 Et facta est salus magna in Israël in die illa. 1Macc 4:26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. 1Macc 4:27 Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex. 1Macc 4:28 Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. 1Macc 4:29 Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. 1Macc 4:30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.

1Macc 4:31 Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. 1Macc 4:32 Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. 1Macc 4:33 Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. 1Macc 4:34 Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. 1Macc 4:35 Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. 1Macc 4:36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. 1Macc 4:37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. 1Macc 4:38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. 1Macc 4:39 Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, 1Macc 4:40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.

1Macc 4:41 Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. 1Macc 4:42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: 1Macc 4:43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. 1Macc 4:44 Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. 1Macc 4:45 Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. 1Macc 4:46 Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. 1Macc 4:47 Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: 1Macc 4:48 et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus: et ædem, et atria sanctificaverunt. 1Macc 4:49 Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. 1Macc 4:50 Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. 1Macc 4:51 Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.

1Macc 4:52 Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni: 1Macc 4:53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. 1Macc 4:54 Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. 1Macc 4:55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. 1Macc 4:56 Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis. 1Macc 4:57 Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. 1Macc 4:58 Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. 1Macc 4:59 Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. 1Macc 4:60 Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.

1Macc 4:61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. 1Macc 5:1 Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: 1Macc 5:2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi. 1Macc 5:3 Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas: et percussit eos plaga magna. 1Macc 5:4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. 1Macc 5:5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant. 1Macc 5:6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: 1Macc 5:7 et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos: 1Macc 5:8 et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam. 1Macc 5:9 Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem.

1Macc 5:10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, 1Macc 5:11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum. 1Macc 5:12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. 1Macc 5:13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. 1Macc 5:14 Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc: 1Macc 5:15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant. 1Macc 5:16 Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. 1Macc 5:17 Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. 1Macc 5:18 Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam: 1Macc 5:19 et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. 1Macc 5:20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam: Judæ autem octo millia in Galaaditim. 1Macc 5:21 Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam 1Macc 5:22 Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum, 1Macc 5:23 et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna. 1Macc 5:24 Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. 1Macc 5:25 Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 1Macc 5:26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hæ omnes civitates munitæ et magnæ.

1Macc 5:27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. 1Macc 5:28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. 1Macc 5:29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 1Macc 5:30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. 1Macc 5:31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: 1Macc 5:32 et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. 1Macc 5:33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. 1Macc 5:34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.

1Macc 5:35 Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. 1Macc 5:36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. 1Macc 5:37 Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 1Macc 5:38 Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: 1Macc 5:39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. 1Macc 5:40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; 1Macc 5:41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. 1Macc 5:42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium.

1Macc 5:43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. 1Macc 5:44 Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ. 1Macc 5:45 Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda. 1Macc 5:46 Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. 1Macc 5:47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Judas verbis pacificis, 1Macc 5:48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. 1Macc 5:49 Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco: 1Macc 5:50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus: 1Macc 5:51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus: et transivit per totam civitatem super interfectos. 1Macc 5:52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. 1Macc 5:53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda: 1Macc 5:54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. 1Macc 5:55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, 1Macc 5:56 audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt, 1Macc 5:57 et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt. 1Macc 5:58 Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam. 1Macc 5:59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam. 1Macc 5:60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ: et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo: 1Macc 5:61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.

1Macc 5:62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël. 1Macc 5:63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. 1Macc 5:64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes. 1Macc 5:65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu. 1Macc 5:66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. 1Macc 5:67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium. 1Macc 5:68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda. 1Macc 6:1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro, 1Macc 6:2 templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.

1Macc 6:3 Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate: 1Macc 6:4 et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. 1Macc 6:5 Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: 1Macc 6:6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt: 1Macc 6:7 et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. 1Macc 6:8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. 1Macc 6:9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. 1Macc 6:10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine: 1Macc 6:11 et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea!

1Macc 6:12 Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. 1Macc 6:13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. 1Macc 6:14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum: 1Macc 6:15 et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. 1Macc 6:16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. 1Macc 6:17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator. 1Macc 6:18 Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum: et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium. 1Macc 6:19 Et cogitavit Judas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. 1Macc 6:20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas. 1Macc 6:21 Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur: et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël, 1Macc 6:22 et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros? 1Macc 6:23 Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus: 1Macc 6:24 et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur. 1Macc 6:25 Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros: 1Macc 6:26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt: 1Macc 6:27 et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos. 1Macc 6:28 Et iratus est rex, ut hæc audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant: 1Macc 6:29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii. 1Macc 6:30 Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium. 1Macc 6:31 Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.

1Macc 6:32 Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. 1Macc 6:33 Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt: 1Macc 6:34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium: 1Macc 6:35 et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant. 1Macc 6:36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea. 1Macc 6:37 Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ. 1Macc 6:38 Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus. 1Macc 6:39 Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. 1Macc 6:40 Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate.

1Macc 6:41 Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis. 1Macc 6:42 Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. 1Macc 6:43 Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex: 1Macc 6:44 et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum. 1Macc 6:45 Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc. 1Macc 6:46 Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. 1Macc 6:47 Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis. 1Macc 6:48 Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion. 1Macc 6:49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ. 1Macc 6:50 Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam.

1Macc 6:51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. 1Macc 6:52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. 1Macc 6:53 Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant. 1Macc 6:54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum. 1Macc 6:55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, 1Macc 6:56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia: 1Macc 6:57 festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. 1Macc 6:58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum: 1Macc 6:59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. 1Macc 6:60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. 1Macc 6:61 Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione. 1Macc 6:62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. 1Macc 6:63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem. 1Macc 7:1 Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. 1Macc 7:2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. 1Macc 7:3 Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. 1Macc 7:4 Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.

1Macc 7:5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. 1Macc 7:6 Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. 1Macc 7:7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. 1Macc 7:8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, 1Macc 7:9 ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. 1Macc 7:10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. 1Macc 7:11 Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. 1Macc 7:12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt: 1Macc 7:13 et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël: et exquirebant ab eis pacem.

1Macc 7:14 Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos: 1Macc 7:15 et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. 1Macc 7:16 Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est: 1Macc 7:17 Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. 1Macc 7:18 Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. 1Macc 7:19 Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. 1Macc 7:20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: 1Macc 7:21 et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui: 1Macc 7:22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.

1Macc 7:23 Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes: 1Macc 7:24 et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. 1Macc 7:25 Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. 1Macc 7:26 Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël: et mandavit ei evertere populum. 1Macc 7:27 Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, 1Macc 7:28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. 1Macc 7:29 Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam. 1Macc 7:30 Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus. 1Macc 7:31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus: et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama. 1Macc 7:32 Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.

1Macc 7:33 Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. 1Macc 7:34 Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe, 1Macc 7:35 et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. 1Macc 7:36 Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt: 1Macc 7:37 Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo: 1Macc 7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. 1Macc 7:39 Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. 1Macc 7:40 Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit: 1Macc 7:41 Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia: