SigPhi · Bible

Biblia Sacra Vulgata Clementina

Latin · translated by Jeroni d'Estridó

Page 95 of 125

1Macc 7:42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. 1Macc 7:43 Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. 1Macc 7:44 Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt: 1Macc 7:45 et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: 1Macc 7:46 et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 1Macc 7:47 Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. 1Macc 7:48 Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. 1Macc 7:49 Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar. 1Macc 7:50 Et siluit terra Juda dies paucos.

1Macc 8:1 Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus. 1Macc 8:2 Et audierunt prælia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum: 1Macc 8:3 et quanta fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quæ illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia: 1Macc 8:4 locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. 1Macc 8:5 Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos: 1Macc 8:6 et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis: 1Macc 8:7 et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum, 1Macc 8:8 et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum: et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi, 1Macc 8:9 et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his, 1Macc 8:10 et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem: 1Macc 8:11 et residua regna, et insulas, quæ aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt. 1Macc 8:12 Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: 1Macc 8:13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde. 1Macc 8:14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. 1Macc 8:15 Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant: 1Macc 8:16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos. 1Macc 8:17 Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: 1Macc 8:18 et ut auferrent ab eis jugum Græcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël. 1Macc 8:19 Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt: 1Macc 8:20 Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros. 1Macc 8:21 Et placuit sermo in conspectu eorum. 1Macc 8:22 Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: 1Macc 8:23 Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. 1Macc 8:24 Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 1Macc 8:25 auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno: 1Macc 8:26 et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. 1Macc 8:27 Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit: 1Macc 8:28 et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo: 1Macc 8:29 secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum. 1Macc 8:30 Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. 1Macc 8:31 Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos? 1Macc 8:32 si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque. 1Macc 9:1 Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. 1Macc 9:2 Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis: et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.

1Macc 9:3 In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem: 1Macc 9:4 et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum. 1Macc 9:5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo: 1Macc 9:6 et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. 1Macc 9:7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. 1Macc 9:8 Et dixit his qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos. 1Macc 9:9 Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus. 1Macc 9:10 Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. 1Macc 9:11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.

1Macc 9:12 Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis: 1Macc 9:13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam. 1Macc 9:14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: 1Macc 9:15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. 1Macc 9:16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo: 1Macc 9:17 et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis. 1Macc 9:18 Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt. 1Macc 9:19 Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin. 1Macc 9:20 Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos, 1Macc 9:21 et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël! 1Macc 9:22 Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde.

1Macc 9:23 Et factum est: post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem. 1Macc 9:24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis. 1Macc 9:25 Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis: 1Macc 9:26 et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat. 1Macc 9:27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. 1Macc 9:28 Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ: 1Macc 9:29 Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ. 1Macc 9:30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. 1Macc 9:31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui. 1Macc 9:32 Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere. 1Macc 9:33 Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar.

1Macc 9:34 Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. 1Macc 9:35 Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. 1Macc 9:36 Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea. 1Macc 9:37 Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. 1Macc 9:38 Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis. 1Macc 9:39 Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. 1Macc 9:40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: 1Macc 9:41 et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. 1Macc 9:42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis.

1Macc 9:43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. 1Macc 9:44 Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: 1Macc 9:45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. 1Macc 9:46 Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. 1Macc 9:47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro: 1Macc 9:48 et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem. 1Macc 9:49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem, 1Macc 9:50 et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris. 1Macc 9:51 Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël: 1Macc 9:52 et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum: 1Macc 9:53 et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.

1Macc 9:54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum: et cœpit destruere. 1Macc 9:55 In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. 1Macc 9:56 Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. 1Macc 9:57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus. 1Macc 9:58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. 1Macc 9:59 Et abierunt, et consilium ei dederunt. 1Macc 9:60 Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. 1Macc 9:61 Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos: 1Macc 9:62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam. 1Macc 9:63 Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Judæa erant, denuntiavit. 1Macc 9:64 Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. 1Macc 9:65 Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero: 1Macc 9:66 et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et cœpit cædere, et crescere in virtutibus. 1Macc 9:67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas, 1Macc 9:68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis. 1Macc 9:69 Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. 1Macc 9:70 Et cognovit Jonathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem. 1Macc 9:71 Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus.

1Macc 9:72 Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus. 1Macc 9:73 Et cessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël. 1Macc 10:1 Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic. 1Macc 10:2 Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium. 1Macc 10:3 Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. 1Macc 10:4 Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos: 1Macc 10:5 recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus. 1Macc 10:6 Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. 1Macc 10:7 Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant. 1Macc 10:8 Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.

1Macc 10:9 Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis: 1Macc 10:10 et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem. 1Macc 10:11 Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. 1Macc 10:12 Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus quas Bacchides ædificaverat: 1Macc 10:13 et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam: 1Macc 10:14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei: erat enim hæc eis ad refugium. 1Macc 10:15 Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt: 1Macc 10:16 et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. 1Macc 10:17 Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens: 1Macc 10:18 Rex Alexander fratri Jonathæ salutem. 1Macc 10:19 Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster: 1Macc 10:20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. 1Macc 10:21 Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. 1Macc 10:22 Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait: 1Macc 10:23 Quid hoc fecimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui? 1Macc 10:24 scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium. 1Macc 10:25 Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demetrius genti Judæorum salutem. 1Macc 10:26 Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus. 1Macc 10:27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum: 1Macc 10:28 et remittemus vobis præstationes multas, et dabimus vobis donationes. 1Macc 10:29 Et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: 1Macc 10:30 et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa; ex hodierna die et in totum tempus: 1Macc 10:31 et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ et tributa ipsius sint. 1Macc 10:32 Remitto etiam potestatem arcis, quæ est in Jerusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. 1Macc 10:33 Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. 1Macc 10:34 Et omnes dies solemnes, et sabbata, et neomeniæ, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem solemnem, sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Judæis, qui sunt in regno meo: 1Macc 10:35 et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa. 1Macc 10:36 Et ascribantur ex Judæis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni: 1Macc 10:37 et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. 1Macc 10:38 Et tres civitates, quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ, cum Judæa reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. 1Macc 10:39 Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum. 1Macc 10:40 Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quæ me contingunt: 1Macc 10:41 et omne quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. 1Macc 10:42 Et super hæc quinque millia siclorum argenti, quæ accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et hæc ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. 1Macc 10:43 Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant. 1Macc 10:44 Et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis: 1Macc 10:45 et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Judæa. 1Macc 10:46 Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. 1Macc 10:47 Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. 1Macc 10:48 Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. 1Macc 10:49 Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. 1Macc 10:50 Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa. 1Macc 10:51 Et misit Alexander ad Ptolemæum regem Ægypti legatos secundum hæc verba, dicens: 1Macc 10:52 Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram, 1Macc 10:53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra ejus a nobis, et sedimus in sede regni ejus: 1Macc 10:54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. 1Macc 10:55 Et respondit rex Ptolemæus, dicens: Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum. 1Macc 10:56 Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. 1Macc 10:57 Et exivit Ptolemæus de Ægypto, ipse et Cleopatra filia ejus, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. 1Macc 10:58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria. 1Macc 10:59 Et scripsit rex Alexander Jonathæ, ut veniret obviam sibi. 1Macc 10:60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum. 1Macc 10:61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex. 1Macc 10:62 Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.

1Macc 10:63 Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et prædicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione. 1Macc 10:64 Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quæ prædicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes: 1Macc 10:65 et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus. 1Macc 10:66 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et lætitia. 1Macc 10:67 In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum. 1Macc 10:68 Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochiam. 1Macc 10:69 Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem, 1Macc 10:70 dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus. 1Macc 10:71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum.

1Macc 10:72 Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua: 1Macc 10:73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? 1Macc 10:74 Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: 1Macc 10:75 et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat: et oppugnavit eam. 1Macc 10:76 Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen. 1Macc 10:77 Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum. 1Macc 10:78 Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium. 1Macc 10:79 Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte. 1Macc 10:80 Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam. 1Macc 10:81 Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum.

1Macc 10:82 Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. 1Macc 10:83 Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. 1Macc 10:84 Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. 1Macc 10:85 Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. 1Macc 10:86 Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. 1Macc 10:87 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa. 1Macc 10:88 Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan. 1Macc 10:89 Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem. 1Macc 11:1 Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.

1Macc 11:2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. 1Macc 11:3 Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. 1Macc 11:4 Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. 1Macc 11:5 Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. 1Macc 11:6 Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic. 1Macc 11:7 Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Jerusalem. 1Macc 11:8 Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala. 1Macc 11:9 Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui: 1Macc 11:10 pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam: quæsivit enim me occidere. 1Macc 11:11 Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.

1Macc 11:12 Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus. 1Macc 11:13 Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ. 1Macc 11:14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis. 1Macc 11:15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. 1Macc 11:16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemæus exaltatus est. 1Macc 11:17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo. 1Macc 11:18 Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra. 1Macc 11:19 Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. 1Macc 11:20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. 1Macc 11:21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem. 1Macc 11:22 Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.

1Macc 11:23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo. 1Macc 11:24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus, 1Macc 11:25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. 1Macc 11:26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum, 1Macc 11:27 et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum. 1Macc 11:28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta. 1Macc 11:29 Et consensit rex: et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes: 1Macc 11:30 Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum. 1Macc 11:31 Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis: 1Macc 11:32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.

1Macc 11:33 Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. 1Macc 11:34 Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum. 1Macc 11:35 Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur, 1Macc 11:36 omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus. 1Macc 11:37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. 1Macc 11:38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.

1Macc 11:39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: 1Macc 11:40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis. 1Macc 11:41 Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in præsidiis erant: quia impugnabant Israël. 1Macc 11:42 Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum. 1Macc 11:43 Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. 1Macc 11:44 Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. 1Macc 11:45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. 1Macc 11:46 Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et cœperunt pugnare.

1Macc 11:47 Et vocavit rex Judæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem: 1Macc 11:48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. 1Macc 11:49 Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes: 1Macc 11:50 Da nobis dextras, et cessent Judæi oppugnare nos, et civitatem. 1Macc 11:51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. 1Macc 11:52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus. 1Macc 11:53 Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde. 1Macc 11:54 Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema. 1Macc 11:55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.

1Macc 11:56 Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam. 1Macc 11:57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis. 1Macc 11:58 Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream: 1Macc 11:59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti. 1Macc 11:60 Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. 1Macc 11:61 Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazæ: et obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est ea. 1Macc 11:62 Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum. 1Macc 11:63 Et audivit Jonathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni: 1Macc 11:64 et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.

1Macc 11:65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos. 1Macc 11:66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium. 1Macc 11:67 Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor: 1Macc 11:68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso. 1Macc 11:69 Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium. 1Macc 11:70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus. 1Macc 11:71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit. 1Macc 11:72 Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt. 1Macc 11:73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc: 1Macc 11:74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.