(1) Cfr. Origen., in Gen. Ilomil. 17. n. 9. et in Lev. Homil. 5. n. 5; Hieron, V. Comment. in. Ezech. 16, 30. seq. et ll. Comment. in Amos, c. &, &. seq.; llugo a S. Vict, de Scriptu- ris et scriptor. sacris, c. 3. seqq. et V. Erudit. didascal. c. 9. — seqq.; Alex. Hal, S. p. I. q. 1. m. &. a. 3. seqq. — Propter oppositionem ad sensum lilferalem (historicum), i. e. qui per voces signiflcatur, distinguitur sensus spiritualis (mysticus), i. e. qui per res significatur; et hic triplex est: allegoricus, tro- pologicus sive moralis et anagogicus. Quid quilibet sensus si- gniflcet, explicatur Collat. in Hexaém. coll. 2. n. 11-18, et coll. 13. n. 141-33. Hoc breviter continetur bis versibus apud Lyra- num in Prologo ad Dibliam: Littera gesta docet, quid credas, allegoria, Moralis, quid agas, quo tendas, anagogia.
PROLOGUS. 7 91 Subieclo, iuquam, competit, quia ipsa est doctrina, quae est de Deo, de Christo, de operibus reparatsonis et de credibili. Subiectum cnim illius quoad subsian- tiam Deus est; quoad virtutem, Christus; quoad ope- rationem, reparationis opus; «quoad omnia haec est ipsum credibile (4). Deus autem cst trinus et unus: in essentia unus et in. personis trinus. ldeo Scriptura, quae est de ipso, habet in unitate litterae triformita- tem intelligentiae. — Christus etiam, cum sit unum Verbum, omnia per $psum facta dicuntur (2) et in ipso relucent, ita quod. eius. sapientia est. multiformis et una. — Opera reparationis, cum sint multa, omnia ad Christi oblationem principalem habent aspectum. — Credibile ut credibile diversimode relucet. secundum diversum statum credentium. Ideo. propter. conformi- tatem ad omnia praemissa sacra Scriptura in una lit- tera multiformem parit intelligentiam.
5. Competit etiam hoc auditort: quia nullus est conveniens eius auditor nisi humilis, mundus, fidelis el studiosus (5). Ideo sub cortice litterae apertae oc- cultatur mystica. et proftnda. intelligentia. ad. compriod (*) Plenius ostenditur hoc |. Sent. Prooem. q. 4, licet sub allo respectu; nam hic in tribus primis membris divisionis po- tius opinio Alex. Hal. (S. p. I. q. 4. m. 3.) ponitur, quae, ut ipse dicit, fundatur in illo verbo Dionys. de Coelest. Hierarch. c. 11. $ 9: In tria. dividuntur supermundana rotíione omnes divini intellectus: in essentiam, virtutem el operationem.
(2) loan. 1, 3. — Col. 2, 3: In quo [Christo] sunt omnes theseuri sapleiibide el scientiae absconditi. Cfr. tom. V. Quaest. de scientia Christi, q. 7.
(3) Cfr. August,!1. de Doctr. christiana, c. 4. n. 62. seq. De seq. propositione vide ibid. c. 6. n. 7. seq., et Clement. Alexandr., Vi. Stromat. c. 45.
99 PROLOGUS.
mendum superbiam, ut ipsius profunditate in huimili- tate litterae latente et. siperbi comprimantur, et. ém- snundi repellantur, et fraudulent declinentur, et ae- gligentes excitentur ad intelligentiam mysteriorum. — Et quia auditor istius doctrinae non est unius generis, sed cuiuslibet; omnes enim salvandos oportet aliqua de hae doctrina scire (1); ideo ipsa multiformem ha- bet intelligeutiam, ut sic omnem intellectum captat, omni intellectui condescendat, omnem | intellectum | su- perexcedat et omnem iutellectum sibi diligenter inten- dentem multitudine radiositatis suae 3//umtnel pariter el accendat.
4. Competit etiam principio, a quo est- quia est a Deo per Chrisium et Spiritum sanctum. loquentem per ora Prophetarum et aliorum, «qui liane. doctrinam scripserunt (2). Quoniam autem Deus non. tantum. lo- quitur per veróa, verum etiain per facía, «quia ipsius dicere facere est, et ipsius /aücere dicere; et omnia ereata tanquam Dei effectus innuunt. suam causam: ideo in Seriptura diviuitus tradita non tantum debent signifleare verba, verum etiam /acta. — Christus etiam doctor, lieet esset humilis in carne, altus tameu. erat in deitate: ideo decebat ipsum et eius doetrinam bha- bere Àumililalem 1n sermone cum profuuditate sen- tentiae, ut, sieut Christus fuit pannieulis involutus (3), ita sapientia Dei in Scriptura figuris quibusdam lumi: libus involveretur. — Spiritus etiam sanc(us diversi- mode illustrabat et revelationes faciebat in cordibus (2) Cfr. Ml. Petr. 4, 21. — De seq. propositione cfr. I. Sent.
(3) Respicitur Luc. 2, 7: Et pannis eum involvit. Cfr. Origen., in Lev. homil. t. n. 1.
PROLOGUS. 25 Prophetarum; ipsum etiam nullus latere polest intel- lectus, et missus erat omnem docere veritatem (1); ideo competebat eius doctrinae, ut in uno sermone multiplices laterent intelligentiae.
5. Competit nihilominus ipsi fint: quia Seriptura data. est, ut per ipsam dirigatur homo in cognoscendis et agendis, ut tandem perveniat ad oplanda. Ft. quia omnes creaturae ad hoc factae sunt, ut serviant ho- mini tendenti ad supernam patriam (2); ideo Scriptura assumit ipsarum creaturarum species diversas, ut sic per illas doceat nos sapientiam dirigentem nos ad ae- lerna. Et quia homo non dirigitur ad aeterna, nisi co- gntitva agnoscat verum eredendiin, et operativa faciat bonum operandum, et a/fectiva suspiret ad Deum vi- dendum et amandum et perfruendum: hine est, quod Scriptura sacra, per Spiritum sanctum data, assumit librum creaturae, referendo in flnem secundum tripli- cem modum intelligentiae; ut sic per tropologtam ha- beamus notitiam agendortm viriliter; per allegoriam, credendorum veraciter; per. anagogtam, desiderando- rum delectabiliter: ut sic purgati per. virtuosum ope- rationem, illuminati per radiosam fidem et perfecti per ardentissimam caritatem, perveniamus tandem ad bra- vium felicitatis aeternae.
8 5. De modo procedendi tpstus sacrae Scripturae, 1. In tanta. igitur multiformitate sapientiae, quae continetur in ipsius sacrae Seripturae /atttudtne, (on- (!) loan. 16, 13: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
94 PROLOGUS.
gitudine, altitudine et profundo, unus est. communis modus procedendi, authenticus (4) videlicet, intra quem continetur modus narrativus, praeceptorius, prohibiti- vus, ezhorlalivus, praedicatiuus, comminalorius, pro- missivus, deprecatorius et laudativus. Et. omnes. hi modi sub uno modo authentico reponuntur, et hoc quidem satis recte.
3. Quia enim haec doctrina. est, t boni fiamus (2) et salvemur; et hoe non fit per nudam consideratio- neu, sed. potius per inclinationem voluntatis: ideo Seri- ptura divina eo modo debuit tradi, quo modo magis possemus inclinari. Et quia magis movetur affectus ad exempla quam ad argumenta, magis ad promissiones quam ad ratiocinationes, magis per devotiones quam per definitiones; ideo Seriptura ista non debuit habere modum definitivum, divisivum et collectivum ad. pro- banduim passiones aliquas de subiecto ad modum alia- rum scientiarum (5); sed oportuit, quod haberet modos proprios, seeundum varias inclinationes animorum di- versimode animos inclinantes; ut, si quis non movetur ad praecepia et prohibila, sallem moveatur per exem- (1) Du Cange, Glossarium etc. refert ex lo. de lanua: Au- thenticus [ab aà9s«vtstv i. e. dominari], auctoritate plenus, fide dignus, cui primo credebatur ex sui dignitate. Item, authenticus dicitur etiam nobilis..
(2) His verbis describit Aristot, IH. Ethic. c. 9, (inem scien- Hae moralis. Cfr. Il. Sent. Proocin. q. 3.
(3) Aristo, I. Poster. c. 7: Tria enim sunt in. demonsira- tionibus: unum quidem quae demonsuatur. conclusio...unum autem dignitates [uxiomata]; dignitates autem. sunt, ex. quibus est demonstratio; tertium autem genus subiectum, cuius pas- siones [i. e. proprietates] et per se accidentia ostendit demon- stratio. Cfr. August., Il. de Doctr. christiana, c. 31. 36. n. 48. 54.
PROLOGUS. 9» pía warrata; si quis non per haec movetur, moveatur per beneficia sihi ostensa; si quis nec per haec move- tur, moveatur per »:10nittones sagaces, per promissiones veraces, per comsninationes terribiles, ut sic saltem excitetur ad. devottonem et (audem Dei, in qua. perci- piat. gratiam. per quam dirigatur circa opera virtuosa.
.. 9. Quoniam igitur hi modi narrattvi non possunt fleri per viam certitudinis rationum, quia particularia gesta probari non possunt (1); ideo, ne Scriptura ista tanquam dubia vacillaret, ac per hoc minus moveret, loco certitudinis rationis providit Deus huic Scripturae certifudinem auctoritatis, quac adeo magna. est, quor omnem perspicacitatem humani ingenii superexcellit. Et quia non est certa auctoritas eius qui potest fallere vel falli; nullus autem cst, qui falli non possit et fallere nesciat nisi Deus et Spiritus sanctus: hinc est, quod ad hoec, quod Scriptura. saera. modo sibi debito esset perfecte authentica, non per humanam investigationem est tradita, sed per revelationem divinam. - 4. [deo nihil in ipsa. contemnendum tanquam £nu- tle, nihil respuendum tanquam /fa/sim, nihil repudian- duni tanquam £ntquum, pro eo quod Spiritus sanctus, eius auctor perfectissimus, nihil potuit dicere falsum, nihil super/tuum, uihil dimtnutum. Et propterea cae- lum et terra transibunt, verba autem Scripturae sacrae ^on praeteribunt (2), quin impleantur. Donec enim cae- lum et terra (transeat, ota unum aut unus. apez non (1) Aristot, 1. Poster. c. 14. (c. 18.): Singularium enim sensus est; non enim contingit accipere ipsorum scientiam. Cfr. ibid. c. 24. (c. 31.) et Il. de Anima, text. 60. (c. 5.). Vide etiam Ill. Sent. d. 24. dub. 3, ubi exponitur dictum August, quod facta historica nunquam intelliguntur, sed tantum creduntur.
(2) Matth. 24, 35. Seq. locus est ibid. 5, 18. seq.
96 PROLOGUS.
praeteribit a. Lege, donec. omnia. fiant, Salvatore te- stante. Qui ergo solverit ea quae Scriptura docet, et docuerit sic homines, hic minimus vocabitur 1n regno caelorum: qui uutlem fecerit el docuerit, hic. magnus vocabitur in regno caelorum.
S 6. De modo exponendi sacram Scripturam.
4. Quemadmodum autem Seriptura haec specialem habet modum procedendi, sic iuxta suum procedendi modum speciali suo modo debet inte/lgi. et exponi. Cum enim ipsa sub una littera multiplicem tegat intel- ligentiam, expositor debet abscondita producere in lu- cem (4) et illam eductam inaunifestare. per. aliam Serl- pturam magis patentem: sicul si exponerem illud Psalini (2): Apprehende arma et scutum, et. exsurge in adiutortum mihi, et velim explicare, quae. sint. arma divina; dicam, quod eius veritas et bona voluntas; et quod ita sit, probandum per Seripturam apertam. Nam et scribitur alibi: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos, et iterum: Scuto circumdabit (e veritas eius. — Ad quod uon potest quis de facili pertingere, nisi per assuefaetionem lectionis textum et litteram Bibliae com- mendet memoriae; alioquin. in expositione Seriptura- rum uunquam polerit esse potens. Unde sicut qui. de- dignatur prima addiscere elementa, ex «uibus dictio integratur, nunquam potest noscere nec dictionum si- gniticatum nec rectam legem constructionum; sie qui (4) Respicitur lob 98, 11: Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit.
(2) U'salm. 34, 2. Seq. locus est Ps. 5, 13; tertius est Ps. 90, 5. Cfr. Collat. in Hexaém. coll. 19.
PROLOGUS. 97 litteram sacrae Seripturae spernit ad spirituales eius intelligentias nunquam assurget.
9. Attendat autem expositor, quod non ubique re- quirenda est allegoria, nec omnia sunt. mystice expo- nenda. Propter quod notandum est, quod Scriptura saera quatuor habet partes. Una est, in qua secundum litteram agit de mundanis naturis, et per illas significat . reparationem nostram, sicut apparet in descriptione formationis mundi. — Alia est, in qua agit de actibus et processibus illius populi Israelitici, et per illos si- gnificat reparationem generis humani. — Tertia cst, in qua nudis verbis significat et exprimit quae perti- nent ad nostram salutem quantum ad fidem vel mores. — Quarta est, in qua praenuntiat nostrae salutis my- sterium, partim verbis nudis, partim aenigmaticis et obscuris. Et propterea Scriptura in his locis variis non est uniformiter exponenda.
3. Debet autem expositor dirigi in cxpasitotie Sa- cerae Scripturae secundum triplicem regulam, «uae trahi potest de verbis beati Augustini in libro de Do- etrina christiana (1).
Prima est haec. Ubicumque in hac Scriptura prima verborum significatio signiflcat res creationis, sive sin- gulares actus humanae conversationis, ibidem res si- gnificatae per verba primo significantur, deinde nostrae reparationis mysteria; ubi vero prima significatio ver- borum exprimit fidem sive caritatem, ibi nulla est al- legoria quaerenda.
Secunda regula est ista. Ubi verba huius Scripturae significant res creationis, aut conversalionis populi Israe- litict; ibi quaerat ex alio Scripturae loco, quid quae- 98 PROLOGUS.
libet res significet, et deinde significutionem suam eli- ciat per verba nude significantia fidei vertitatem, vel sorum etiam Aonestatem; utpote si dieatur: Oves pa- riunt. gemellos fetus (4), ostendat, quod oves significant ibi homines, et geminus fetus geminam caritatein.
Terlia regula est ista. Quando aliqua Scriptura habet aliquem | intelleetum | teralem. et. spiritualem, debet discutere expositor, utrum illa attributio eonve- niat Aistoríco, an spirituali significato, si forte utrique - non poterit convenire; si autem utrique competit, tunc ütteraliter eà spiritualiter debet affirmari; si vero a4- tero modo tantum, iunc. spiritualiter solum debet. in- telligi: sicut Sabbatum Legis (2) esse perpetuum, sa- cerdotium aeternum, possessionem terrae aeternain, et pactum cireumcisionis esse aeternum; quae omnia ad spirituale signifleatum referenda: suut.
4. Ad hoc autem, quod per saerarum Seripturarum silvam quis secure incidendo et exponendo — incedat, opus est, ut prius noverit ipsius sacrae Scripturae ve- ritatem per verba explicita, videlicet ut. attendat, quo- modo Scriptura describat initium, progressum et con-- suminationem duplicis corporis, quasi ex opposito se respicientium, bonorum scilicet, qui hie se huimiljaut, ut exaltentur sempiternaliter iu. futuro, et. malorum, qui hic se exaltaut, ut aeternaliter. deprimantur (5). Unde ipsa agit de toto universo quantum ad summum el imum, primum et ultimum, et quantum ad. decur- ( » Cant. 4, 2: Dentes tui sicut greges tonserum...omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Cfr. ibid. 6, 5.
(2) Cír. Exod. 19, 16. seq.: de sacerdotio Exod. 40, 13. et Num. 25, 13; de possessione terrae Gen. 47, 8, ubi etiam v. 13. de circumcisione.
(3) Respicitur Matth. 23, 42: Qui autem se exoltaverit etc.
PROLOGUS. 30 sum intermedium, sub forma cuiusdam crucis intelli- gibilis, in qua describi habet et quodam modo videri lumine mentis tota machina universi; ad quam quidem intelligendam oportet nosse rerum princtptum, Deum, ipsarum rerum creationem, lapsum, redemptionem per sanguinem [esu Christi, reformationem per. gratiam, curationem per Sacramenta, et tandem retributionem per poenam et gloriam sempiternam.
5. Et quia haee doctrina tam. in. seriptis Sancto- rum quam etiam doctorum sic diffuse tradiía est, ut ab accedentibus ad. Seripturam sacram audiendam non possit per longa tempora videri nec audiri — propter quod etiam novi theologi frequenter ipsam Seripturam sacram exlorrent tanquam. incertam et. inordinatam et tanquam «quandam silvam opacum — rogatus a so- ciis, ut de paupercula scientiola nostra aliquid breve in summa dicerem de veritate theologiae, eorumque pre- cibus devietus, assensi breviloquitum quoddam facere, | in quo summatim non omnia, sed aliqua magis oppor- tina. ad. tenendum. breviter tangerentur, addens simul eum hoc rationem aliquam ad intelligendum, seeundum quod occurrebat pro tempore.
6. Quia vero theologia sermo est de Deo et de primo principio, utpote quia ipsa tanquam scientia et doctrina altissima omnía resolvit in Deum tanquam ín principium. primum et summum: ideo in. assignatione rationum in. omnibus, quac. in hoc toto. opusculo. vel (ractatulo continentur, conatus sum rationem. sumere a primo principio, ut sic ostenderem, veritatem sacrae Scripturae esse a Deo, de Deo, secundum Deum et propter Deum, ut merito ita scientia appareat una esse et ordinata et theologia non immerito nuncupata. — Si quid igitur imperfectum, vel obscurum, vel superfluum, 30 PROLOGUS.
vel minus rectum ibi fuerit, venia oceupationi et brevi- tati temporis el. pauperculae scientiae concedatur; si quid vero reetuin, soét Deo honor et gloria (1) referatur.
Ut autem sequentia clarius elucescant, titulos particulares capitulorum praemittere euravi ad facilio- rem memoriam et lucidiorem contuitum dicendorum, quae septem partitionihus et septuaginta duobus ca- pitulis distinguuntur.
ExPLiciT. PRoLoaus.
INCIPIUNT CAPITULA BREVILOQUII.
Pars I.
Prima pars, de Trinitate Dei, habet capitula novem, el sunt. haec.
Primum est de illis septeimn, de quibus est tieologio, in summa.
Secundum, quid tenendum est de trinitate personarum et uni- tate. essentiae, Tertium, de istius fldei intelligentia sana.
Quartum, de istius fidei expressione catholica.
Quintum, de unitate divinae naturae in multiformitate appari- tionum.
Sextum, de unitate divinae naturae in multiplicitate appropria- torum.
Septimum, de omnipotentia Dei.
Octavum, de Dei sapientia, praedestinatione eL praescientia.
Nonum, de voluntate Dei et providentia.
Pars Il. Secunda pars, de creatura mundi, habet capitula duodecim.
Primum, de productione mundi totalis.
Secundum, de natura corporali quantum ad fieri.
Tertium, de natura corporali quantum ad esse.
Quartum, de natura corporali quantum ad rfnfluere et operari. Quintum, de modo describeudi praedicta in sacra Scriptura. Sextum, de productione supernorum spirituum.
Septimum, de opostasiu. daemonum.
PROLOGUS, 5T | Octavum, de confirmatione Angelorum bonorum.
Nonum, de productione hominis quantum ad spiritum.
Decimum, de productione hominis quantum ad corpus.
Undecimum, de productione eius quantum ad totum coniunctum.
Duodecimum, de completione et ordinatione totius mundi con- summati.
Pars III. Terlia pars, de corruptela peccati, habet capitula undecim.
Primum est de origine moli in communi.
Secundum, de primorum parentum tentatione.
Tertium, de primorum porentum transgressione.
Quartum, de primorum parentum punitione.
Quintum, de originalis peccati corruptione.
Sextum, de originalis peccati transfusione.
Septimum, de originalis peccati curatione.
Octavum, de origine peccatorum actualium.
Nonum, de origine et distinctione capitalium peccatorum.
Decimum, de origine et quolitate peccatorum poenalium.
Undecimum, de origine peccatorum finalium, quae sunt pec- cata in Spiritum sanctum.
Pers IV.
Quarta pars, de incarnatione Verbi, in qua sunt decem capitula.
Primum, de ratione, qua Verbum Dei debuit incarnar! vel decuit.
Secundum, de incarnatione quantum ad. unionem naturarum.
Tertium, de incarnatione quantum ad modum.
Quartum, de incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Quintum, de plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Sextum, de plenitudine sapientiae in intellectu.
Septimum, de perfectione meriti in effectu.
Octavum, de passione Christi quantum ad statum patientis.
Nonut, de passione quantum ad modurn patiendi.
Decimum, de passione quantum ad exitum passionis.
Pars V. Quinla pars, de gralia Spiritus sancli, habet capitula decem.
Primum, de gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Secundum, de gratia, in quantum educit liberum arbitrium extra peccatum.
Tertium, de gratia, in quantum iuvat ad bonum.
39 PROLOGUS.
Quartum, de ramiflcatione gratiae in habitus virtutum.
Quintum, de raimiflcotione ipsius in habitus donorum.
Sextuimn, de ramiflcatione ipsius in habitus beatitudinum et per consequens fructuum et sensui.
Septimum, de exercitio gratiae respectu credendorum.
Octavum, de exercitio gratiae respectu diligendorum.
Nonum, de exercitio graliae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Decimum, de exercitio graliae respectu petendorum et oran- dorum.
Pers VI.
Sexta pars, de medicina sacramentali, cuius capilula sunt. (tredecim.
Primum est de Sacramentorum origine.
Secundum est de Sacramentorum variotione. 'T'ertium, de Sacramentorum numero et distinctione. Quartum, de Sacramentorum institutione. Quintum, de Sacramentorum dispensatione. Sextum, de Sacrumentorum iteratione.
Septimum, de constitutione et integritate. baptismi. Octavum, de integritate contlrmationis.
Nonum, de integritate eucharistiae.
Deciinum, de integritate poenitentiae.
Undecimum, de integritate unctionis extremae. Duodecimum, de integritate ordinis.
Decimum tertium, de integritate matrimonii.
Pars VII. Seplima purs, de statu. finalis iudicii, habet. capitula septem.
Primum est de iudicio in communi.
Secundum, «e antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatorii.
Tertium, de antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suf fragia ecclesiastica.
Quartum, de concomitantibus, sicut est conflagratio ignium.
Quintum, de concomitantibus, sicut est resurrectio corporum.
Sextum, de consequentibus, sicut est poena infernalis.
Septimum et ultimum, de gloria paradisi.
PARS PRIMA.
De Trinitate Dei.
Cap. I.
De illis septem, de quibus est. theologia, in summa.
1. In principio intelligendum est, quod sacra do- ctrina, videlicet theologia, quac principaliter agit «de primo principio, scilicet de Deo trino et uno, «e se- ptem agit in universo, scilicet primo, de Trinitate Dei; secundo, de creatura mundi; tertio, de corruptela pec- cati; quarto, de incarnatione Verbi; quinto, de gratia Spiritus sancti; sexto, de medicina sacramentali; et septimo, de statu finalis iudicii.
9. Ratio autem huius veritatis hacc est: quia, eum saera Scriptura sive theologia sit scientia dans sufli- cientem notitiam de primo principio secundum statum viae, secundum quod est necessarium ad salutem; et Deus non tantum sit rerum principium et exemplar effectivum in creatione, sed etiam refecttvum in re- demptione et perfecttuum in retributione: ideo non 8 94 BREVILOQUIUM. PARS L. CAP. I.
tantum: agit de Deo creatore, sed etiam de creatione (4) et creatura. E& quia creatura rationalis, quae est quo- dam modo finis omnium, nou stetit, sed suo casu in- diguit reparari; ideo agit de corruptela peccati, me- dico, sanitate et 2nedicina et tandem de curatione per- fecta, quae erit in. gloria, impiis proieetis in. poenam. — Et ideo ipsa sola est scientia. perfecta, quia. incipit a primo, quod est primum priucipium, et pervenit ad ultimum, quod. est. praemium aeternum; — incipit a sums o, «quod est Deus altissimus, creator omnium, et pervenit ad znfimum, quod. est infernale supplicium.
9. Ipsa etiam sola est sapientia. perfecta, quae. in- cipit à causa summa, ul est principium causatorum, ubi terminatur. cognitio philosophica (2); et trausit per e:m, ut est remedium peccatorum; et reducit in eam, ul est praemtum meritorum et (inis desideriorum. Et in hac cognitione est sapor (3) perfeetus, vita et. sa- lus animarum; et ideo ad. eimi addiscendim — intlam- mari debet desiderium omnium Christianorum (4).
4. Ex his patet, quod licet theologia sit de tot et tam variis, est tamen scientia una, cuius subiectum, ut à quo omnia, est Deus; ut. per quod omuia, Christus; ut ad quod. omuia, opus reparationis; ut circa quod. omnia, unicum | caritatis viuculum, quo caelestia et. terrestria connectuntur; ut de quo omnia in libris canonicis com- prehensa, eredibile ut credibile; ut de quo omnia in libris expositoruin, credibile ut. $£n£e//tgibile, secundum (1) Cfr. supra pag. 15, nota I.
(3) Sapienlia cnim idem esse dicitur ac. sapida scientia; cfr. S. Bonav. Opera omnia, tom. lll. pag. 753, nota 5.
(4) De scientia et modo studendi egregia traduntur in Collationibus in Hexaém. coll. 19. per totam.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. Il. 95 Augustinum, de Utilitate credendi (4), quia « quod cre- dimus, debemus auctoritati, quod intelligimus, rationi ».
Car. If.
Quid. tenendum est de trinitate personaram et unitate essentiae.
1. Primo igitur de Trinitate Dei tria consideranda sunt, scilicet qualiter unitas substantiae et naturae si- mul stet cum pluralitate personarum (2); secundo, qualiter eum pluralitate apparitionum; tertio, qualiter cum pluralitate appropriatorum.
9. De pluralitate igitur personarum in unitate na- turae hoc. dictat recta. fides esse tenendum, sciiicet quod in unitate naturae sunt tres personae, Pater et Filius et Spiritus sanctus, quarum prima a nulla est, secunda a: sola. prima per generationem, tertia a prima et secunda per spirationem sive processionem; ita quod trinitas personarum non excludit ab essentia di- vina summam unttatem, simplicitalem, tmmensttatem, aeternitatem, incommutabilitatem, necessitatem et etiam primitatem; quin potius includit summam fecunditatem, caritatem, liberalitatem, aequalitatem, germanitatem, conformitatem et inseparabilttatem; quae omnia sana fides intelligit csse in beatissima Trinitate (2).
5. Ratio autem huius veritatis hacc cst: quia fl- des, cum sit principium cultus Dei et fundamentum (*) Cap. 11. n. 25. — Cfr. supra png. 21, nota lI. — De praenotatis cfr. Prooemium in 1. Sent.
(3) Cfr. S. Bonav. Quaest. de mysterio Trinitatis, et I. Sent. d. 2. per totom.: 36 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. li.
eius quae secundum ptelatem est. doctrinae (1), dictat, de Deo esse sentiendum a/tissime et piissime. Non autem sentiret a/tissime, si uon crederet, «quod. Deus posset se summe cominunicare; non sentiret piissime, si crederet, quod posset et nollet; et ideo, ut a/tis- sime et ptissime sentiat, dicii, Deum se summe com- municare, aeternaliter habendo dilectum et eondilectuim, ac per hoc Deum unum et trinum.
4. Muie autem fidei, in quantum dictat, de Deo piissime sentiendum esse, attestatur tota sacra Scri- ptura, quae dicitur doctrina secundum pietatem: quia Deum fatetur habere prolem, quam summe diligit, Verbum sibi coaequale, quod «ab aeterno genuit, in quo cuncta disposuit (2) »; per quod cuneta produxit et gubernat; per quod etiam carnem factum. pro summa benignitate homninem redemit. pretiosissimo eius sanguine redemptumque cibavit; per quod etiam in fine mundi, summain | misericordiam | impertiendo, ab omni miseria liberabit, ut per Christum omnes electi sint fllii summi Patris, in quo erit omuis pieta- tis consummatio et Dei ad nos, et e converso.
$. In quantum autem fides dictat, de Deo sen- tiendum a/4ssime, non tautum attestatur. ei sacra Seriptura, verum etiain. omnis creatura, iuxta quod dicit Augustinus decimo quiuto de Trinitate, capitulo quarto (3): « Neque enim divinorum librorum tantum- modo auctoritas praedicat, esse Deum, sed omnis quae nos cireumstat, ad quam nos etiam pertinemus, uni- (2) lta Glossa ordinaria in l's. 61, 12; cfr. S. Bonuv. tom. Ili. pag. 245, nota 4.
(3) Num. 6. De eodem loco Augustini vide plura in Col- lationibus in Hexaém. coll. 11. n. 2. seqq.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. III. 91 versa ipsa rerum natura proclamat, se habere prae- stantissimum Conditorem, qui nobis mentem rationem- que naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non in- telligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus po- tentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda iudicamus. Ac per hoc, quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet, ut eum ct summe vivere et cuncta sentire atque. intelligere, ct mori et corrumpi mutarique non posse, nec corpits esse, sed spiritum omnipotentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum beatissimumquce fateamur ». — Ecce, in his duodecim includuntur altissi- mae nobilitates divini esse. Sed post, ut ipse ostendit (1), haec duodecim reducuntur ad tria, scilicet aeternitatem, sapientiam et. beatitudinem; et haec. tria ad. unum, scilicet ad saptenttam, in. qua. inchiduntur mens genc- rans, Verbum proles ct amor nectens utrumque, in quibus fldes dictat beatissimam consistere Trinitatem. Et quoniam summa sapientia ponit Trinitatem, ponit etiam nihilominus omnes prius habitas nobilissimas con- ditiones, videlicet unitatem, simplicitatem et ceteras consequentes; necesse est, omnes praedictas nobilita- tes divini esse simul stare cum beatissima Trinitate.
Cav. HT. De istius fidei $ntelligentia sana.
4. Ad istius autem fidei intelligenliam sanam do- cet doctrina sacra, quod in divinis sunt duae emanao8 BREVILOQUIUM. PARS 1. CAP. lll.
Itones, tres hypostases, quatuor relationes, quinque no- 4iones, et ex his tantum (res proprietates personales (1).
9. Matio autein. ad. intelligentiam | praedictorum haec est: quia, primum et summum principium, hoc ipso quod primum, sit simplicissimum; hoc ipso quod summum, sit perfectissimum: leo perfectissime se commuuicat, quia perfectissimum; et. indivisionem omnimodam servat, hoc ipso quod szmpücissimum: et ideo, salva unitate naturae, sunt. ibi modi emanandi perfecte. Modi autem. eimanandi perfecte. sunt. duo tantum, scilicet per modum naturae et voluntatis. Pri- mus est generatio (2), secuudus spiratio sive proces- sio, et ideo hi sunt ibi.
9. Et quia duabus emanationibus substantiflcis ne- cesse est emanare duas hypostases, necesse est etiam pouere, hvpostasin primo produceutem: ab. alio. non emanare, ne sit in infinitum abire: ideo sunt ibi tres hypostases.
4. Et quia cuilibet emanationi respondet duplex habitudo relativa, ideo sunt ibi quatuor relationes, sci- licet paternitas, filiatio, spiratio et processio.
9. Quia vero per has habitudines innotescunt. no- bis divinae hypostases; et praeter hoc etiam hvposta- sis illa, in qua est prima ratio principiandi, innotescit, quia non producitur — nam hoc est nobilitatis in ipsa — ideo quinque sunt notiones, scilicet quatuor relationes praedictae cum innascibilitate.
(2) De hac et de duodecim generationibus in creaturis, quae exhibent speculum aeternae generationis, vide Collationes in Hexaém. coll. 441. n. 13. seqq.
BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. Ilf. | 30 6. Et quia quaelibet personarum unam habet pro- prietatem, per quam principaliter innotescit; ideo tres tantum sunt. proprietates personales, «uae his nomini- bus exprimuntur propric ct principaliter, scilieet Pa- ter et. Filius et Spiritus sanctus.
7. Cum enim proprium sit Patris esse. 2nnascibi- lem sive ingenitum, esse principium non de principio et esse Patrem; innasctbilitas notificat ipsum per modum negationis, licet ex consequenti per. modum positionis, quia innascibilitas in Patre ponit fontalem plenitudinem; princtptum non de principio, per mo- dum positionis cum negatione; esse Patrem, per mo- dum positionis et habitudinis, proprie, complete et determinate (1).
8. Similiter, cum Filius sit?mago, verbum et fi- lius; 1mago nominat illam personam ut similitudinem expressam; verbum, wt similitudinem | expressivam; fitus. ut. similitudinem Aypostaticam; rursus. $mago, ut similitudinem conformem; verbum, ut simitudinem intellectualem; filius, ut similitudinem connaturalem (9).
9. Per htnc modum, eun proprium. sit. Spiritus sancti esse donum, esse nexum scu cartiatem | ambo- rum, esse etiam Spiritum. sanctum; donum nominat ipsum ut datum voluntarium; caritas sive nexus, ut datum voluntartum et praecipuum; Spiritus sanctus, ut datum volentarium, | praecipuum et hypostati- eum (5). — Hinc est, quod per hacc tria nomina, quae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, trium perso- (3) Cfr. I. Sent. d. 10. a. 4. et 2. et d. 18. q. 5. prae cipue ad 4, ubi etiam de tribus nominibus Filii.
40 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. 1V.
narum proprietates personales insinuantur. — Haec igitur tenenda sunt. ad. fidei Trinitatis intelligentiam L Sdtialm.
Car. IV. De islius fidei expressione catholica.
1. Ad istius etiam (Idei expressionem | catholicam tenendum est. secundum. sanctorum. Doctorum docu- menta, quod in divinis sunt. duo modi praedicandi, scilicet per: inodum substantiae et relationis; tres modi supponendi, scilicet essentiae, personae et notionis; quatuor modi s29nsficandi substantiam, scilicet nomine essentiae, substantiae, personae et hypostasis; quinque modi dicendi, scilicet quis, qui, quae, quod et quid; et tres modi differendi, scilicet secundum differentem modum existendi, secundum differentem modum se habendi ei seeundum differentem | modum — zn/eZü- gendi (4).
2. latio praedictorum hace est: quia, eum primum principium sit perfectissimum simul et simplicissimuim, omnia, quae perfectionis sunt, de ipso dieuntur pro- prie et vere; quae auteiu. imperfectionis sunt aut non dicuntur, aut si dicuntur, secundum assumtionem hu- manae naturae dieuntur, vel translative. Cum igitur decem sint praedieamenta, scilicet substantia, quanti- las, relatio, qualitas, actio, passio, ubi, quando, situs BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. IV. A