SigPhi · Cicero

Academica Priora

Page 1 of 4

Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Vt enim admodum adulescens cum fratre ari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude prouinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor — licebat enim celerius legis praemio — post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium agnoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem uicit omnium, quae de uirtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum.

Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingeni magnitudo non desiderauit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter et nauigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator uenit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim diuinam quandam memoriam rerum, uerborum maiorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam uerba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior, quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt, qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur obliuisci se malle discere; credo, quod haerebant in memoria quaecumque audierat et uiderat. Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles spreuerat, disciplinam. Itaque ut litteris consignamus quae monumentis mandare uolumus, sic ille in animo res insculptas habebat.

Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, naualibus pugnis totiusque belli instrumento et apparatu, ut ille rex post Alexandrum maximus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos legisset, fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque ciuitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis seruandis et quasi uestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam uellem tanta uis uirtutis atque ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam, cum uictor a Mithridatico bello reuertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumpauit. Nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi uiri, cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse. Ita priuabo illum potius debito testimonio quam id cum mea laude communicem.

---- II.

---- II.

Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. Nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognouimus. Maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec uero ineunte aetate solum, sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet, ut non multum imperatori sub ipsis pellibus oti relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus, Philonis auditor, excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria, quam ante dixi, ea saepe audiendo facile cognouit, quae uel semel audita meminisse potuisset. Delectabatur autem mirifice lectione librorum, de quibus audiebat.

Ac uereor interdum ne talium personarum cum amplificare uelim, minuam etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui, etiam si haec non improbent, tamen earum rerum disputationem principibus ciuitatis non ita decoram putant. Ego autem, cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.

Restat ut eis respondeam, qui sermonibus eius modi nolint personas tam grauis illigari. Quasi uero clarorum uirorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum colloquia leuiorum! Etenim, si quodam in libro uere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud uidendum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu collocauit, nisi ne quid priuatis astudiis de opera publica detrahamus. Quod si, cum fungi munere debebamus, non modo operam nostram numquam a populari coetu remouimus, sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet nostrum otium, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus, sed etiam ut plurimis prosimus enitimur? Gloriam uero non modo non minui, sed etiam augeri arbitramur eorum, quorum ad popularis illustrisque laudes has etiam minus notas minusque peruolgatas adiungimus.

Sunt etiam qui negent in eis, qui in nostris libris disputent, fuisse earum rerum, de quibus disputatur, scientiam: qui mihi uidentur non solum uiuis, sed etiam mortuis inuidere.

---- III.

Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. Quod grauius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam, quam ipse sequeretur. Nos autem, quoniam contra omnis dicere quae uidentur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare: quamquam nostra quidem caussa facilis est, qui uerum inuenire sine ulla contentione uolumus, idque summa cura studioque conquirimus. Etsi enim omnia cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine caussa antiquissimi et doctissimi inuenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defetigati relinquemus, neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut uerum sit aut ad id quam porxime accedat.

Nec inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quicquam interest, nisi quod illi non dubitant quin ea uera sint, quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare uix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas, nec ut omnia, quae praescripta a quibusdam et quasi imperata sint, defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt: deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti de rebus incognitis iudicant et, ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt.

Nam quod dicunt omnino se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent — statuere enim qui sit sapiens uel maxime uidetur esse sapientis — sed ut potuerint, potuerunt omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis. Iudicauerunt autem re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam, quam adamauerunt, pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi uilla, quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie uenissemus, quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius uenimus, quod erat constitutum, si uentus esset, Lucullo in Neapolitanum, mihi in Pompeianum nauigare. Cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

---- IV.

---- IV.

Hic Catulus “etsi heri” inquit, “id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata uideatur, tamen exspecto ea, quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum”. “Equidem”, inquit Hortensius, “feci plus quam uellem: totam enim rem Lucullo integram seruatam oportuit. Et tamen fortasse seruata est: a me enim ea, quae in promptu erant, dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero”. Tum ille “non sane”, inquit, “Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est eis, qui placere uolunt, tam aduersarium, sed quia non laboro quam ualde ea quae dico probaturus sim, eo minus contrubor. Dicam enim nec mea nec ea, in quibus, si non fuerint, non uinci me malim quam uincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se caussa habet, etsi heterno sermone labefactata est, mihi tamen uidetur esse uerissima. Agam igitur, sicut Antiochus agebat: nota enim mihi res est. Nam et uacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius, ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius”.

Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus. At ille, “cum Alexandriae pro quaestore” inquit “essem, fuit Antiochus mecum et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa reuocatur, probatus et nobilis, cum quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus uenerant: et homo natura lenissimus — nihil enim poterat fieri illo mitius — stomachari tamen coepit. Mirabar: nec enim umquam ante uideram. At ille, Heracliti memoriam implorans, quaerere ex eo uiderenturne illa Philonis aut ea num uel e Philone uel ex ullo Academico audiuisset aliquando? Negabat. Philonis tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari poterat; nam aderant mei familiares, docti homines, P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audiuisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent descripsisse.

Tum et illa dixit Antiochus, quae heri Catulus commemorauit a patre suo dicta Philoni, et alia plura, nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. Tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut caussam ex eo totam cognoscerem. Itaque compluris dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in eis Antiochi fratre Aristo, et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars, quae contra Philonem erat, praetermittenda est; minus enim acer est aduersarius is, qui ista, quae sunt heri defensa, negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est aduersarius lenior. Ad Arcesilan Carneadenque ueniamus”.

---- V.

---- V.

Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: “primum mihi uidemini — me autem nomine appellabat — cum ueteres physicos nominatis, facere idem, quod seditiosi ciues solent, cum aliquos ex antiquis claros uiros proferunt, quos dicant fuisse popularis, ut eorum ipsi similes esse uideantur. Repetunt enim a P. Valerio, qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos, qui leges popularis de prouocationibus tulerint, cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium, qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit inuito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium, Q. Pompeium; illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent. Duos uero sapientissimos et clarissimos fratres, P. Crassum et P. Scaeuolam, aiunt Ti. Graccho auctores legum fuisse, alterum quidem, ut uidemus, palam, alterum, ut suspicantur, obscurius. Addunt etiam C. Marium; et de hoc quidem nihil mentiuntur. Horum nominibus tot uirorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt.

Similiter uos, cum perturbare, ut illi rem publicam, sic uos philosophiam bene iam constitutam uelitis, Empedoclen, Anaxagoran, Democritum, Parmeniden, Xenophanen, Platonem etiam et Socraten profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit ueterum illorum nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti uerecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem, ut interdum mihi furere uideatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire, nihil cernere, nihil omnino quale sit posse reperire; maiorem autem partem, mihi quidem omnes, isti uidentur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.

Quod si illi tum in nouis rebus quasi modo nascentes haesitauerunt, nihilne tot saeculis, summis ingeniis, maximis studiis explicatum putamus? Nonne, cum iam philosophorum disciplinae grauissimae constitissent, tum exortus est ut in optima re publica Ti. Gracchus qui otium perturbaret, sic Arcesilas qui constitutam philosophiam euerteret et in eorum auctoritate delitisceret, qui negauissent quicquam sciri aut percipi posse? Quorum e numero tollendus est et Plato et Socrates, alter, quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos, nominibus differentis, re congruentis, a quibus Stoici ipsi uerbis magis quam sententiis dissenserunt; Socrates autem de se ipse detrahens in disutatione plus tribuebat eis, quos uolebat refellere. Ita, cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione, quam Graeci @ei)rwnei/an uocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea uitiosum in illo non putandum, quod idem fuierit in Socrate.

---- VI.

---- VI.

Sed fuerint illa uetera, si uoltis, incognita. Nihilne est igitur actum, quod inuestigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni, ut putatur, obtrectans nihil noui reperienti, sed emendanti superiores immutatione uerborum, dum huius definitiones labefactare uolt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere? Cuius primo non admodum probata ratio, quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi, proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade, qui est quartus ab Arcesila; audiuit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat, Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. Sed ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta uixit annos, et qui illum audierant admodum floruerunt, e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit — declarat multitudo librorum — ingeni non minus in Aeschine, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suauitatis. Bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur.

Iam Clitomacho Philo uester operam multos annos dedit; Philone autem uiuo patrocinium Academiae non defuit. Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et ei quidem non mediocres faciendum omnino non putabant, nec uero esse ullam rationem disputare cum eis qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum, qui multus in eo fuisset, reprehendebant, nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si uerbum e uerbo uolumus, comprehensio, quam @kata/lhyin illi uocant, eosque qui persuadere uellent esse aliquid quod comprehendi et percipi posset, inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius @e)nargei/aj, ut Graeci: perspicuitatem aut euidentiam nos, si placet, nominemus fabricemurque, si opus erit, uerba, ne hic sibi — me appellabat iocans — hoc licere putet soli: sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa euidentia reperiri posse nec ea, quae tam clara essent, definienda censebant. Alii autem negabant se pro hac euidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea, quae contra dicerentur, dici oportere putabant, ne qui fallerentur.

Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam euidentium rerum non improbant et rem idoneam de qua quaeratur, et homines dignos, quibuscum disseratur, putant. Philo autem, dum noua quaedam commouet quod ea sustinere uix poterat, quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur, ut est reprehensus a patre Catulo, et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit, quod timebat. Cum enim ita negaret quicquam esse quod comprehendi posset — id enim uolumus esse @a)kata/lhpton — si illud esset, sicut Zeno definiret, tale uisum — iam enim hoc pro @fantasi/aj uerbum satis hesterno sermone triuimus — uisum igitur impressum effictumque ex eo, unde esset, quale esse non posset, ex eo, unde non esset, id nos a Zenone definitum rectissime dicimus: qui enim potest quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale, quale uel falsum esset possit? Hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti, ex quo efficitur nihil posse comprehendi; ita imprudens eo, quo minime uolt, reuoluitur. Qua re omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem, quam Philo uoluit euertere; quam nisi obtinemus, percipi nihil posse concedimus.

---- VII.

---- VII.

Ordiamur igitur a sensibus, quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non uideam quid quaerat amplius. Nec uero hoc loco exspectandum est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim is sum, qui quidquid uidetur tale dicam esse quale uideatur. Epicurus hoc uiderit et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus ueritas, si et sani sunt ac ualentes et omnia remouentur, quae obstant et impediunt. Itaque et lumen mutari saepe uolumus et situs earum rerum, quas intuemur, et interualla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo, dum adspectus ipse fidem faciat sui iudici. Quod idem fit in uocibus, in odore, in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.

Adhibita uero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est quin cernat quanta uis sit in sensibus? Quam multa uident pictores in umbris et in eminentia, quae nos non uidemus! Quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem! Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia, etsi uitiosa, est quaedam tamen. Quid de tactu, et eo quidem, quem philosophi interiorem uocant, aut doloris aut uoluptatis, in quo Cyrenaici solo putant ueri esse iudicium, quia sentiatur? Postestne igitur quisquam dicere inter eum, qui doleat, et inter eum, qui in uoluptate sit, nihil interesse, aut, ita qui sentiet non apertissime insaniat?

Atqui qualia sunt haec, quae sensibus percipi dicimus, talia secuntur ea, quae non sensibus ipsis percipi dicuntur, sed quodam modo sensibus, ut haec: “illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum”. Animo iam haec tenemus comprehensa, non sensibus. “Ille” deinceps “ecus est, ille canis”. Cetera series deinde sequitur, maiora nectens, ut haec, quae quasi expletam rerum comprehensionem amplectuntur: “si homo est, animal est mortale, rationis particeps”, quo e genere nobis notitiae rerum imprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri disputariue potest.

Quod si essent falsae notitiae — @e)nnoi/as^ enim notitias appellare tu uidebare — si igitur essent hae falsae aut eius modi uisis impressae, qualia uisa a falsis discerni non possent, quo tandem eis modo uteremur? Quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset, quid repugnaret uideremus? Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam, sed omnis uitae usus omnisque artis una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam memeinit, quod non animo comprehendit et tenet? Ars uero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus, sed ex multis animi perceptionibus constat? Quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio? Non enim fortuito hunc artificem dicemus esse, illum negabimus, sed cum alterum percepta et comprehensa tenere uidemus, alterum non item. Cumque artium aliud eius modi genus sit, ut tantum modo animo rem cernat, aliud, ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest, quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is, qui fidibus utitur, explere numeros et conficere uersus? Quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. quid enim est quod arte effici possit, nisi is, qui artem tractabit, multa perceperit?

---- VIII.

---- VIII.

Maxime uero uirtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi multa posse. In quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam, artem uiuendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam. Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo? Quaero etiam, ille uir honus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam grauis leges imposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet comprehensi percepti cogniti constituti? Nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem, ut eius conseruandae causa nullum supplicium recuset, nisi eis rebus adsensus sit, quae falsae esse non possint.

Ipsa uero sapientia, si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? Deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? Cum uero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuom est, constitui necesse esse initium, quod sapientia, cum quid agere incipiat, sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter appetitio — eam enim uolumus esse @o(rmh/n — qua ad agendum impellimur, et id appetimus, quod est uisusm, moueri non potest.

Illud autem, quod mouet, prius oportet uideri eique credi, quod fieri non potest, si id, quod uisum erit, discerni non poterit a falso. Quo modo autem moueri animus ad appetendum potest, si id, quod uidetur, non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum? Itemque, si quid offici sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam impelletur, numquam mouebitur. Quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei uerum, quod occurrit, uideri.

Quid quod, si ista uera sunt, ratio omnis tollitur, quasi quaedam lux lumenque uitae? tamenne in ista prauitate perstabitis? Nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit uirtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo. Quaestio autem est appetitio cognitionis quaestionisque finis inuentio. At nemo inuenit falsa, nec ea, quae incerta permanent, inuenta esse possunt, sed, cum ea, quae quasi inuoluta fuerunt, aperta sunt, tum inuenta dicuntur. Sic et initium quaerendi et exitus percipiendi et comprehendendi tenetur. Itaque argumenti conclusio, quae est Graece @a)po/deicis^, ita definitur: “ratio, quae ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit”.

---- IX.

---- IX.

Quod si omnia uisa eius modi essent, qualia isti dicunt, ut ea uel falsa esse possent, neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut inuenisse diceremus aut quae esset conclusi argumenti fides? Ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? Sapientiae uero quid futurum est? Quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis, quae philosophi uocant @do/gmata, quorum nullum sine scelere prodi poterit. Cum enim decretum proditur, lex ueri rectique proditur, quo et uitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent. Non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque satis sit non esse falsum, sed etiam stabile fixum ratum esse debeat, quod mouere nulla ratio queat. Talia autem neque esse neque uideri possunt eorum ratione, qui illa uisa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis interesse.

Ex hoc illud est natum quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei, qui adfirmaret nihil posse percipi, unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. Nam tantum abesse dicebat, ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. Qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere; ita necesse esse, ne id ipsum quidem, quod exceptum non esset, comprehendi et percipi ullo modo posse.

Antiochus ad istum locum pressius uidebatur accedere. Quoniam enim id haberet Academici decretum — sentitis enim iam hoc me @do/gma dicere — nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto, sicut in ceteris rebus, fluctuare, praesertim cum in eo summa consisteret; hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem ueri falsi, cogniti incogniti; quam rationem quoniam susciperent docereque uellent quae uisa accipi oporteret, quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne ueri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium ueri et finem bonorum, nec sapientem posse esse, qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perueniendum sit nesciat; haec autem habere dubia nec eis ita confidere, ut moueri non possint, abhorrere a sapientia plurimum. Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum, ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae, si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil approbantis, sit, ut opinor, dictum satis.

---- X.

---- X.

Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior — habet enim aliquantum a physicis — ut uerear ne maiorem largiar ei, qui contra dicturus est, libertatem et licentiam. Nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? Sed disputari poterat subtiliter, quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne, deinde hominem maxime, quae uis esset in sensibus, quem ad modum primum uisa nos pellerent, deinde appetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipse sensus est, naturalem uim habet, quam intendit ad ea, quibus mouetur. Itaque alia uisa sic adripit, ut eis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur. Cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum @e)nnoi/as^, tum @prolh/yeis^ uocant. Eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta his gradibus ad sapientiam peruenit.

Ad rerum igitur scientiam uitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis, amplectitur maxime cognitionem, et istam @kata/lhyin, quam, ut dixi, uerbum e uerbo exprimentes comprehensionem dicemus, cum ipsam per se amat — nihil est enim ei ueritatis luce dulcius — tum etiam propter usum. Quocirca et sensibus utitur et artis efficit quasi sensus alteros, et usque eo philosophiam ipsam corroborat, ut uirtutem efficiat, et qua re una uita omnis apta sit. Ergo ei, qui negant quicquam posse comprehendi, haec ipsa eripiunt uel instrumenta uel ornamenta uitae uel potius etiam totam uitam euertunt funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de termeritate eorum, perinde ut causam postulat, dicere.

Nec uero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid uelint. Interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi: “si ea, quae disputentur, uera sint, tum omnia fore incerta”, respondent: “quid ergo istud ad nos? Num nostra culpa est? Naturam accusa, quae in profundo ueritatem, ut ait Democritus, penitus abstruserit”. Alii autem elegantius, qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id, quod percipi non possit, docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt, ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim — et hoc quidem uel maxime uos animaduertebam moueri — probabile aliquid esse et quasi ueri simile, eaque se uti regula et in agenda uita et in quaerendo ac disserendo.

---- XI.

---- XI.

Quae ista regula est ueri et falsi, si notionem ueri et falsi, propterea quod ea non possunt internosci, nullam habemus? Nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et prauom, sic inter uerum et falsum. Si nihil interest, nulla regula est nec potest is, cui est uisio ueri falsique communis, ullum habere iudicium aut ullam omnino ueritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita uideri, ut non eodem modo falsum etiam possit uideri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere: ut si quis, quem oculis priuauerit, dicat ea, quae cerni possent, se ei non ademisse. Vt enim illa oculis modo agnoscuntur, sic reliqua uisis, sed propria ueri, non communi ueri et falsi nota. Quam ob rem, siue tu probabilem uisionem siue probabilem et quae non impediatur, ut Carneades uolebat, siue aliud quid proferes quod sequare, ad uisum illud, de quo agimus, tibi erit reuertendum.

In eo autem, si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. Sin autem commune nihil erit, habeo quod uolo; id enim quaero, quod ita mihi uideatur uerum, ut non possit item falsum uideri. Simili in errore uersantur, cum conuicio ueritatis coacti perspicua a perceptis uolunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, uerum illud quidem impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi atque comprendi posse. Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id, quod nigrum sit, album esse uideatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut impressa subtiliter, cum sit incertum uere inaniterne moueatur? Ita neque color neque corpus nec ueritas nec argumentum nec sensus neque perspicuom ullum relinquitur.

Ex hoc illud eis usu uenire solet, ut, quidquid dixerint, a quibusdam interrogentur: “ergo istuc quidem percipis?” Sed qui ita interrogant, ab eis irridentur; non enim urguent, ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseuerare sine aliqua eius rei, quam sibi quisque placere dicit, certa et propria nota. Qud est igitur istuc uestrum probabile? Nam si, quod cuique occurrit et primo quasi adspectu probabile uidetur, id confimatur, quid eo leuius?