His adjuncti sunt C. Curio, M. Scaurus, P. Rutilius, C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et uterque in multis causis versatus erat; in quibusdam laudandi viri, etiam si maximi ingenii non essent, probabilis tamen industria; quanquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium ingenium defuit. Neque enim refert videre, quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce, vultu motuque conditius. Quid dicam opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicitur adjuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret. Hoc dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur, ad senatoriam vero sententiam, cujus erat ille princeps, vel maxime; significabat enim non prudentiam solum, sed, quod maxime rem continebat, fidem. Habebat hoc a natura ipsa, quod a doctrina non facile posset; quanquam hujus quoque ipsius rei, quemadmodum scis, praecepta sunt. Hujus et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri scripti de vita ipsius, lectu sane utiles, quos nemo legit; at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam, nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
Ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi versatus est.
XXX.
Erat uterque natura vehemens et acer; itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in judicium vocavit. Multaque opera multaque industria Rutilius fuit; quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de jure respondendi sustinebat. Sunt ejus orationes jejunae; multa praeclara de jure; doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaetii auditor, prope perfectus in stoicis; quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis populari assensioni accommodatum. Itaque illa, quae propria est hujus disciplinae philosophorum de se ipsorum opinio, firma in hoc viro et stabilis inventa est. Qui quom innocentissimus in judicium vocatus esset (quo judicio convulsam penitus scimus esse rem publicam), cum essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. Antonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius, et is quidem tamen ut orator, quanquam erat admodum adolescens, et Q. Mucius, enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia, quam genus illud judicii et magnitudo causae postulabat.
Habemus igitur in stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam, quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.
XXXI.
Et quoniam stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Pauli nepos, nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem in triumviratu judicaverit contra P. Africani, avunculi sui, testimonium, vacationem augures, quo minus judiciis operam darent, non habere; sed ut vita, sic oratione durus, incultus, horridus; itaque honoribus majorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis C. Graccho molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio;—sunt etiam in Gracchum Tuberonis. Is fuit mediocris in dicendo, doctissimus in disputando. Tum Brutus: Quam hoc idem in nostris contingere intelligo quod in Graecis, ut omnes fere stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum; iidem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur. Unum excipio Catonem, in quo perfectissimo stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse. Et ego, Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quemadmodum scis, habet a stoicis id quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. Quodsi omnia a philosophis essent petenda, peripateticorum institutis commodius fingeretur oratio.
Quo magis tuum, Brute, judicium probo, qui eorum philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio conjungitur cum suavitate dicendi et copia; quanquam ea ipsa peripateticorum academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est, ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese, nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo judiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone? Jovem sic aiunt philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur: idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese. Sed et hujus oratio in philosophiam translata pugnacior, ut ita dicam, videtur, et illorum in judicia pacatior.
XXXII.
Nunc reliquorum oratorum aetates, si placet et gradus persequamur. Nobis vero, inquit Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam.
Curio fuit igitur ejusdem aetatis fere sane illustris orator, cujus de ingenio ex orationibus ejus existumari potest: sunt enim et aliae et pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem pueris haec omnium optima putabatur, quae vix jam comparet in hac turba novorum voluminum. Praeclare, inquit Brutus, teneo, qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego, Intellego, inquam, Brute, quem dicas. Certe enim et boni aliquid attulimus juventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem (meis enim illas antepono), sed a plerisque legi sunt desitae. Numera, inquit, me in plerisque; quanquam video mihi multa legenda jam te auctore, quae antea contemnebam. Atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes; verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles. Scripsit etiam alia nonnulla et multa dixit et illustria et in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum ei vita suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.
XXXIII.
XXXIII.
Sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero, C. Gracchus. Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille, Sic prorsus, inquit, existimo atque istum de superioribus paene solum lego. Immo plane, inquam, Brute, legas censeo. Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt. Utinam non tam fratri pietatem quam patriae praestare voluisset! quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus! eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem. Grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis: manus extrema non accessit operibus ejus; praeclara inchoata multa, perfecta non plane. Legendus, inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, juventuti; non enim solum acuere, sed etiam alere ingenium potest.
Huic successit aetati C. Galba, Servii illius eloquentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et jurisperiti gener. Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Mamilia, Jugurthinae conjurationis invidia, cum pro sese ipse dixisset, oppressus est. Exstat ejus peroratio, qui epilogus dicitur; qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam edisceremus. Hic, qui in collegio sacerdotum esset, primus post Romam conditam judicio publico est condemnatus.
XXXIV.
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnes sale facetiisque superabat. Ejus collega L. Bestia bonis initiis orsus tribunatus (nam P. Popillium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit), vir et acer et non indisertus, tristes exitus habuit consulatus. Nam invidiosa quaestione C. Galbam sacerdotem et quattuor consulares, L. Bestiam C. Catonem, Sp. Albinum, civemque praestantissimum L. Opimium, Gracchi interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani judices sustulerunt. Hujus dissimilis, in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus, C. Licinius Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus iisdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus, asper, maledicus: genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec rudis in jure civili, et cum virtute tum etiam ipso orationis genere liber; cujus orationes pueri legebamus, quas jam reperire vix possumus.
Atque etiam ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat; itaque consilio ejus, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat. Iisdem temporibus M. Brutus, in quo magnum fuit, Brute, dedecus generi vestro; qui, cum tanto nomine esset, patremque optimum virum habuisset et juris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum degeneravisse vitio depravatae voluntatis. Atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi jam senem, cum ab L. Sabellio multam lege Aquilia damni injuria petivisset. Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi judicarem, qui suspiciosius aut criminosius diceret, audivisse me neminem.
XXXV.
Doctus etiam Graecis T. Albucius, vel potius plane Graecus. Loquor, ut opinor; sed licet ex orationibus judicare. Fuit autem Athenis adolescens, perfectus Epicureus evaserat: minime aptum ad dicendum genus. Jam Q. Catulus, non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri potest perfectius, eruditus. Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae, sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus ejus potest, tum facillime ex eo libro, quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit ad A. Furium poëtam, familiarem suum; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri. Tum Brutus: Mihi quidem nec iste notus est nec illi;—sed haec mea culpa est: nunquam enim in manus inciderunt—nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igitur in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quanquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
Nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum; sed erat talis ut, cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior; cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres. Q. Metellus Numidicus et ejus collega M. Silanus dicebant de re publica, quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat, sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum; Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit.
XXXVI.
Tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi; itaque in judicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit. M. Marcellus, Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius ejus P. Lentulus. L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intelligo, me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum numerum et relaturum. Est enim propositum colligere eos, qui hoc munere in civitate functi sint ut tenerent oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensio et quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutio, ex eo quod dicam existimari potest. Quam multi enim jam oratores commemorati sunt, et quam diu in eorum enumeratione versamur, cum tamen spisse atque vix, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus? Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam.
XXXVII.
XXXVII.
Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent; ut ab imperatore equites, pedites, levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus collocabantur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio; imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur; sed ita erat paratus, ut judices illo dicente nonnunquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse. Verba ipsa, non illa quidem elegantissimo sermone; itaque diligenter loquendi laude caruit,—neque tamen est admodum inquinate locutus,— sed illa, quae propria laus oratoris est in verbis. Nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte, quam quod est a plerisque neglectum; non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani proprium videtur. Sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et collocandis et comprensione devinciendis nihil non ad rationem et tanquam ad artem dirigebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus. Quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps judicatus. enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem; eaque non tam in verbis pingendis habent pondus quam in illuminandis sententiis.
XXXVIII.
XXXVIII.
Sed cum haec magna in Antonio, tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens, manus, humeri, latera, supplosio pedis, status, incessus, omnisque motus; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat. Habebat enim flebile quiddam in questionibus, aptumque, cum ad fidem faciendam, tum ad misericordiam commovendam: ut verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset, quid primum esset in dicendo, actionem; quid secundum, idem et idem tertium respondisse. Nulla res magis penetrat in animos eosque fingit, format, flectit, talesque oratores videri facit, quales ipsi se videri volunt.
Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita judicabant, neminem esse, qui, horum altero utro patrono, cujusquam ingenium requireret. Equidem, quanquam Antonio tantum tribuo, quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas, erat cum gravitate junctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis, lepos; Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia; in disserendo mira explicatio; cum de jure civili, cum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinum copia.
XXXIX.
XXXIX.
Nam ut Antonius conjectura movenda, aut sedanda suspicione aut excitanda incredibilem vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; idque cum saepe alias tum apud centumviros in M’. Curii causa cognitum est. Ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in jure, in quo illa causa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia; atque ita tum ab his patronis aequalibus et jam consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte jus civile defenderet, ut eloquentium jurisperitissimus Crassus, jurisperitorum eloquentissimus Scaevola putaretur. Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum, quid in jure aut in aequo verum aut esset aut non esset, tum verbis erat ad rem cum summa brevitate mirabiliter aptus. Quare sit nobis orator in hoc interpretandi, explanandi, edisserendi genere mirabilis, sic ut simile nihil viderim; in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator. Verum ad Crassum revertamur.
XL.
Tum Brutus, Etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex iis rebus, quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi ejus dicendi tanta laus nota non erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum, tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica. Hic ego, Noli, inquam, Brute, existimare his duobus quicquam fuisse in nostra civitate praestantius. Nam ut paulo ante dixi, consultorum alterum disertissimum, disertorum alterum consultissimum fuisse, sic in reliquis rebus ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non posses, utrius te malles similiorem. Crassus erat elegantium parcissimus, Scaevola parcorum elegantissimus; Crassus in summa comitate habebat etiam severitatis satis, Scaevolae multa in severitate non deerat tamen comitas. Licet omnia hoc modo; sed vereor, ne fingi videantur haec ut dicantur a me quodam modo; res se tamen sic habet. Cum omnis virtus sit, ut vestra, Brute, vetus academia dixit, mediocritas, uterque horum medium quiddam volebat sequi: sed ita cadebat, ut alter ex alterius laude partem, uterque autem suam totam haberet.
Tum Brutus, Cum ex tua oratione mihi videor, inquit, bene Crassum et Scaevolam cognovisse, tum de te et de Ser. Sulpicio cogitans, esse quandam vobis cum illis similitudinem judico. Quonam, inquam, istuc modo? Quia mihi et tu videris, inquit, tantum juris civilis scire voluisse quantum satis esset oratori, et Servius eloquentiae tantum assumpsisse, ut jus civile facile possit tueri, aetatesque vestrae, ut illorum, nihil aut non fere multum differunt.
XLI.
Et ego, De me, inquam, dicere nihil est necesse; de Servio autem et tu probe dicis et ego dicam quod sentio. Non enim facile quem dixerim plus studii quam illum et ad dicendum et ad omnes bonarum rerum disciplinas adhibuisse. Nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate fuimus, et postea una Rhodum ille etiam profectus est, quo melior esset et doctior, et inde ut rediit, videtur mihi in secunda arte primus esse maluisse quam in prima secundus. Atque haud scio an par principibus esse potuisset; sed fortasse maluit, id quod est adeptus, longe omnium non ejusdem modo aetatis, sed eorum etiam qui fuissent, in jure civili esse princeps. Hic Brutus, Ain tu? inquit: etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis? Sic enim, inquam, Brute, existimo, juris civilis magnum usum et apud Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc uno; quod nunquam effecisset ipsius juris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando; ambigua primum videre, deinde distinguere; postremo habere regulam, qua vera et falsa judicarentur, et quae quibus propositis essent, quaeque non essent, consequentia. Hic enim attulit hanc artem omnium artium maximam, quasi lucem, ad ea, quae confuse ab aliis aut respondebantur aut agebantur. Dialecticam mihi videris dicere, inquit.
XLII.
Recte, inquam, intelligis; sed adjunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis ejus, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest. Cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo et C. Aquilio Gallo, Galli, hominis acuti et exercitati, promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit; Balbi docti et eruditi hominis, in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus: sic et habet, quod uterque eorum habuit, et explevit, quod utrique defuit. Itaque ut Crassus mihi videtur sapientius fecisse quam Scaevola—hic enim causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur; ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola—sic Servius sapientissime; cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent, et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret, quantum esset et ad tuendum jus civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.
Tum Brutus, Ita prorsus, inquit, et antea putabam—audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo jus nostrum pontificium, qua ex parte cum jure civili conjunctum esset, vellem cognoscere—et nunc meum judicium multo magis confirmo testimonio et judicio tuo; simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, ut ea non modo non exulcerare vestram gratiam, sed etiam conciliare videatur. Quali enim te erga illum perspicio, tali illum in te voluntate judicioque cognovi. Itaque doleo et illius consilio et tua voce populum Romanum carere tam diu; quod cum per se dolendum est, tum multo magis consideranti, ad quos ista non translata sint, sed nescio quo pacto devenerint. Hic Atticus, Dixeram, inquit, a principio, de re publica ut sileremus: itaque faciamus. Nam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo querendi, sed ne lugendi quidem finem reperiemus.
XLIII.
Pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem persequamur.
Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur; a principio statim, quod erat apud eum semper accuratum, exspectatione dignus videbatur. Non multa jactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis; vehemens et interdum irata et plena justi doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae: quodque difficile est, idem et perornatus et perbrevis; jam in altercando invenit parem neminem. Versatus est in omni fere genere causarum; mature in locum principum oratorum venit. Accusavit C. Carbonem, eloquentissimum hominem, admodum adolescens; summam ingenii non laudem modo, sed etiam admirationem est consecutus. Defendit postea Liciniam virginem, cum annos natus esset. In ea ipsa causa fuit eloquentissimus, orationisque ejus scriptas quasdam partes reliquit. Voluit adolescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid attingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere; exstat in eam legem senior, ut ita dicam, quam illa aetas ferebat, oratio. Multae deinde causae, sed ita tacitus tribunatus, ut nisi in eo magistratu coenavisset apud praeconem Granium, idque nobis bis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.
Ita prorsus, inquit Brutus; sed ne de Scaevolae quidem tribunatu quicquam audivisse videor et eum collegam Crassi credo fuisse. Omnibus quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno post fuit, eoque in rostris sedente suasit Serviliam legem Crassus; nam censuram sine Scaevola gessit; eum enim magistratum nemo unquam Scaevolarum petivit. Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat. His enim consulibus eam legem suasit, quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius. Quod idcirco posui, ut, dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitisset, posset notari, et intellegeretur jam ad summum paene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, a jure civili, ab historia fuisset instructior.
XLIV.
Erit, inquit Brutus, aut jam est iste, quem exspectas? Nescio, inquam. Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione defensione juncta non brevis, ut laudatio, ut oratio autem, brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae Graeci vocant, dispertiebat orationem libentius. Hoc loco Brutus, Quando quidem tu istos oratores, inquit, tantopere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset scribere: cum enim omnibus memoriam sui, tum etiam disciplinam dicendi nobis reliquissent. Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.
Et ego, Mihi quidem a pueritia quasi magistra fuit, inquam, illa in legem Caepionis oratio; in qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in judicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit. Multa in illa oratione graviter, multa leniter, multa aspere, multa facete dicta sunt; plura etiam dicta quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intelligi potest. Ipsa illa censoria contra Cn. Domitium collegam non est oratio; sed quasi capita rerum et orationis commentarium paulo plenius; nulla est enim altercatio clamoribus unquam habita majoribus. Et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens; Antonii genus dicendi multo aptius judiciis quam contionibus.