SigPhi · Cicero

Brutus

Page 7 of 7

Quia primum, inquit, ita laudavisti quosdam oratores, ut imperitos posses in errorem inducere. Equidem in quibusdam risum vix tenebam; cum Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule hominem, vel potius summum et singularem virum—nemo dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si jocaremur; sin asseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit, quam si testimonium diceremus. Ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia, tum omni virtute excellentem, probo; orationes autem ejus, ut illis temporibus, valde laudo—significant enim formam quandam ingenii, sed admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas, an mihi probaturum? Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum, nondum suspicantem, quale esset copiose et ornate dicere.

LXXXVI.

Galbam laudas. Si ut illius aetatis principem, assentior: sic enim accepimus; sin ut oratorem, cedo, quaeso, orationes,—sunt enim,—et dic, hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum, velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes. Paulum hic tibi assentior, modo ita laudes, ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio, cujus tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi viri, vitaeque elegantissimae verissimis laudibus; remove haec: ne ista dulcis oratio ita sit abjecta, ut eam aspicere nemo velit. Carbonem in summis oratoribus habitum scio; sed cum ceteris rebus, tum in dicendo, semper, quo jam nihil est melius, id laudari, qualecumque est, solet. Dico idem de Gracchis; etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego assentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus jam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi, sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De horum laudibus tibi prorsus assentior; sed tamen non isto modo, ut Polycleti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse: haec germana ironia est. Cur ita sentiam, non dicam, ne me tibi assentari putes.

Omitto igitur, quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti, autem et quales, tu videris. Nam illud minus curo, quod congessisti operarios omnes, ut mihi videantur mori voluisse nonnulli, ut a te in oratorum numerum referrentur.

LXXXVII.

Haec cum ille dixisset, Longi sermonis initium pepulisti, inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus. Volvendi enim sunt libri cum aliorum, tum in primis Catonis. Intelliges nihil illius lineamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut arbitror, neminem. Nec in hoc ironiam dixeris esse, quod eam orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tu melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adolescentes quid in Latinis potius imitaremur non habebamus. Quod autem plures a nobis nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intelligi volui, in eo, cujus omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim. Ut voles, inquit Atticus; ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate. Tum Brutus, De isto postea; sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed jam ad id, unde digressi sumus, revertamur.

LXXXVIII.

LXXXVIII.

Hortensius igitur cum admodum adolescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad majores causas adhiberi coeptus est; et quanquam inciderat in Cottae et Sulpicii aetatem, qui annis decem majores, excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Julio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primum memoria tanta, quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut, quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus cogitavisset. Hoc adjumento ille tanto sic utebatur, ut sua, et commentata, et scripta, et, nullo referente, omnia adversariorum dicta meminisset. Ardebat autem cupiditate sic, ut in nullo unquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem, quin aut in foro diceret, aut meditaretur extra forum; saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res, quas nemo alius: partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et collectiones eorum, quae essent dicta contra, quaeque ipse dixisset. Erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio, tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam, quod esset in causa, aut ad confirmandum, aut ad refellendum. Vox canora et suavis; motus et gestus etiam plus artis habebat, quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, judicia intermissa bello, nos in forum venimus.

LXXXIX.

Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus aberat, etiam M. Antonius; exercebatur una lege judicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui frequens aderam, quanquam pro se ipsi dicebant oratores, non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen, teste diserto utique Philippo, cujus in testimonio contentio et vim accusatoris habebat, et copiam. Reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant, quotidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio; quanquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius, C. Carbo, Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris. C. etiam Julius aedilis curulis quotidie fere accuratas contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar, quotidieque et scribens, et legens, et commentans, oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram. Jam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat; ego autem juris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae, qui quanquam nemini se ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpicii in tribunatu quotidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eodemque tempore, cum princeps academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi, admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius, quod, etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat, tamen sublata jam esse in perpetuum ratio judiciorum videbatur. Occiderat Sulpicius illo anno, tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus, M. Antonius, C. Julius. Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam, et actori summo causarum et magistro.

XC.

Haec etsi videntur esse a proposita ratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur, ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis (nam Attico haec nota sunt), et videre, quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. Triennium fere fuit urbs sine armis; sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga (nam aberant etiam adolescentes M. Crassus et Lentuli duo) primas in causis agebat Hortensius, magis magisque quotidie probabatur Antistius; Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar. Eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me, mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in aliis rebus, tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et adstricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, Brute, judicavisti te illam justam eloquentiam, quam dialecticam dilatatam esse putant, consequi non posse. Huic ego doctori et ejus artibus variis atque multis ita eram tamen deditus, ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.

Commentabar declamitans (sic enim nunc loquuntur) saepe cum M. Pisone, et cum Q. Pompeio, aut cum aliquo quotidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius; vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans, consuetudinem similiter Latine dicendi afferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri. Tumultus interim recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium, Scaevolae, Carbonis, Antistii, reditus Cottae, Curionis, Crassi, Lentulorum, Pompei, leges et judicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius, Censorinus, Murena sublati. Tum primum nos ad causas, et privatas et publicas, adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus. Eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit, ut non ulla esset, quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde multae, quas non minus diligenter elaboratas et tanquam elucubratas afferebamus.

XCI.

Nunc quoniam totum me, non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni, videris velle cognoscere, complectar nonnulla etiam, quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos, quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis, et totius corporis contentione dicebam. Itaque cum me et amici et medici hortarentur, ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum, quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi; sed cum censerem, remissione et moderatione vocis, et commutato genere dicendi, me et periculum vitare posse, et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis, et jam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.

Cum venissem Athenas, sex menses cum Antiocho, veteris academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho, fui, studiumque philosophiae nunquam intermissum, a primaque adolescentia cultum, et semper auctum, hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum, veterem et non ignobilem dicendi magistrum, studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est cum * summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum erat princeps Menippus Stratonicensis, meo judicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest. Assiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni, meque ad eundem, quem Romae audiveram, Molonem applicavi, cum actorem in veris causis, scriptoremque praestantem, tum in notandis animadvertendisque vitiis, et instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantes nos, et superfluentes juvenili quadam dicendi impunitate et licentia, reprimeret, et quasi extra ripas diffluentes coerceret. Ita recepi me biennio post, non modo exercitatior, sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat, et quasi deferverat oratio, lateribusque vires, et corpori mediocris habitus accesserat.

XCII.

Duo tum excellebant oratores, qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus, et lenis, et propriis verbis comprehendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer, et non talis, qualem tu eum, Brute, jam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, cui et dicendi ardore eram propior, et aetate conjunctior. Et enim videram in eisdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset, priores tamen agere partes Hortensium. Acrem enim oratorem, incensum, et agentem, et canorum, concursus hominum forique strepitus desiderat. Unum igitur annum, cum rediissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus; Cotta ex consulatu est profectus in Galliam; princeps et erat, et habebatur, Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, jam videbatur illud in me, quidquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est, non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam. Cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maxime in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.

XCIII.

Sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum, verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tanquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio, breviter licet dicere. Nam is post consulatum—credo quod videret, ex consularibus neminem esse secum comparandum, negligeret autem eos qui consules non fuissent—summum illud suum studium remisit, quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus, et secundus annus, et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator doctus et intelligens posset cognoscere; longius autem procedens, cum in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens sui dissimilior videbatur fieri quotidie. Nos autem non desistebamus, cum omni genere exercitationis, tum maxime stilo, nostrum illud, quod erat, augere, quantumcumque erat. Atque, ut multa omittam, in hoc spatio, et praetor primus, et incredibili populi voluntate sum factus. Nam cum propter assiduitatem in causis et industriam, tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus, animos hominum ad me dicendi novitate converteram.

Nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat, qui videretur exquisitius, quam vulgus hominum, studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquentiae continetur; nemo, qui philosophiam complexus esset, matrem omnium bene factorum beneque dictorum; nemo, qui jus civile didicisset, rem ad privatas causas, et ad oratoris prudentiam, maxime necessariam; nemo, qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testes excitaret; nemo, qui breviter arguteque, incluso adversario, laxaret judicum animos, atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret; nemo, qui dilatare posset, atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis, ad communem quaestionem universi generis orationem traducere; nemo, qui delectandi gratia digredi parumper a causa; nemo, qui ad iracundiam magno opere judicem, nemo, qui ad fletum posset adducere, nemo, qui animum ejus, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere.

XCIV.

Itaque cum jam paene evanuisset Hortensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem, consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne, cum pares honore essemus, aliqua re superiores videremur. Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi illum, sibi me ille anteferret, conjunctissime versati sumus, consulatusque meus, qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude conjunxerat. Maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante, quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis, ad causas simillimas inter se, vel potius easdem, novi veniebamus quotidie. Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti, compluresque et nobiscum, et solus egisti; ut, qui non satis diu vixerit Hortensius, tamen hunc cursum confecerit. Annis ante decem causas agere coepit quam tu es natus; idem quarto et sexagesimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

XCV.

Sed si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primum, quod genus erat orationis Asiaticum, adolescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis; qualis in historia Timaeus, in dicendo autem, pueris nobis, Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater ejus fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis, ut Asiatico in genere, laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et facto genere verborum; in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In eis erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.

Haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adolescentibus; in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adolescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum, in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc, erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles; et erat oratio cum incitata et vibrans, tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus: saepe videbam cum inridentem, tum etiam irascentem et stomachantem Philippum; sed mirabantur adolescentes, multitudo movebatur. Erat excellens judicio vulgi, et facile primas tenebat adolescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur; et certe, quod et ingenii quaedam forma lucebat, exercitatione perfecta, eratque verborum adstricta comprehensio, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum jam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si illum flagrantem studio, et florentem facultate, audire potuisses.

XCVI.

Tum Brutus, Ego vero, inquit, et ista, quae dicis, video qualia sint et Hortensium magnum oratorem semper putavi, maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu abfuisti. Sic ferunt, inquam, idque declarat totidem, quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paulum et Marcellum consules floruit; nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules: sic Q. Hortensii vox exstincta fato suo est, nostra publico.

Melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent, quae providit futura. Saepe enim inter nos impendentes casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius, qua semper est usus, ab eis miseriis quae consecutae sunt, morte vindicavisse. Nos autem, Brute, quoniam post Hortensii, clarissimi oratoris, mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam, septam liberali custodia, et hos ignotos atque impudentes procos repudiemus, tueamurque, ut adultam virginem, caste, et ab amatorum impetu, quantum possumus, prohibeamus. Equidem, etsi doleo, me in vitam paulo serius, tanquam in viam, ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor, quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris; quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem, quae de me, etiam me tacente, ipsa loquerentur, mortuoque, viverent; quae, si recte esset, salute rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent.

XCVII.

Sed in te intuens, Brute, doleo, cujus in adolescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem, transversa incurrit misera fortuna rei publicae. Hic me dolor tangit, haec me cura sollicitat, et hunc mecum, socium ejusdem et amoris et judicii. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam, in qua duorum generum amplissimorum renovare memoriam atque augere possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum; tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi, sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento, et eisdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude junxisses. Ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingenii tui, Brute, premit haec importuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis, et effice id, quod jam propemodum, vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea, quam ego congessi in hunc sermonem, turba patronorum. Nec enim decet te, ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses, arcessivisti ex urbe ea, quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid te exercuit Pammenes, vir longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus academia atque ejus heres Aristus, hospes et familiaris meus, si quidem similes majoris partis oratorum futuri sumus?

Nonne cernimus, vix singulis aetatibus binos oratores laudabilis constitisse? Galba fuit inter tot aequales unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior, et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo—nam Gracchi in contionibus multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit—Antonius, Crassus, post Cotta, Sulpicius, Hortensius—. Nihil dico amplius: tantum dico, si mihi accidisset, ut numerarer in multis, si operosa est concursatio magis oportunorum, * * *