SigPhi · Cicero

First Oration of Cicero Against Catiline (Latin)

Page 6 of 6

utilius. Nam si te interfici jussero, residebit in re publica reliqua conjuratorum manus: sin tu, quod te jam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.

13. Quid est, Catilina? num dubitas id imperante me facere, quod jam tua sponte faciebas? Exire ex urbe jubet consul hostem. Interrogas me: num in exilium? non jubeo, sed, si me consulis, suadeo.

VI.--Quid est enim, Catilina, quod te jam in hac urbe delectare possit?

In qua nemo est extra istam conjurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama?

Quae libido ab oculis, quod facinus a manibus unquam tuis, quod flagitium a toto corpore abfuit? Cui tu adulescentulo, quem corruptelarum illecebris irretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?

14. Quid vero? Nuper, cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? Quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas, aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis Idibus senties: ad illa venio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.

15. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut hujus caeli spiritus esse jucundus, cum scias esse horum neminem qui nesciat, te pridie Kalendas Januarias Lepido et Tullo Consulibus stetisse in comitio cum telo? Manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac jam illa omitto--neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea:--quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere voluisti! quot ego tuas petitiones ita conjectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis.

16. Quotiens tibi jam extorta est sica ista de manibus! quotiens excidit aliquo casu et elapsa est! quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.

VII.--Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim jam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo judicio taciturnitatis oppressus? Quid? Quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo hoc tibi ferendum putas?

17. Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem nom arbitraris? Etsi me meis civibus injuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium justum et jam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui nec eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et jam diu nihil te judicat nisi de parricidio suo cogitare: hujus tu neque auctoritatem verebere nec judicium sequere nec vim pertimesces?

18. Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: ‘Nullum jam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera: tu non solum ad negligendas leges et quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti.

Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quidquid increpuerit Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede atque hunc mihi timorem eripe, si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.’

VIII.--19. Haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid? Quod tu te ipse in custodiam dedisti? Quod vitandae suspicionis causa apud M’. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti: a quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum demigrasti, quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque vinculis abesse debere, qui se ipse jam dignum custodia judicarit?

20. Quae cum ita sint, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam, multis suppliciis justis debitisque ereptam, fugae solitudinique mandare? Refer, inquis, ad senatum; id enim postulas, et, si hic ordo sibi placere decreverit te ire in exilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intelligas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu in exilium, si hunc vocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? Ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?

21. At si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si fortissimo vero M. Marcello dixissem, jam mihi consuli hoc ipso in templo jure optimo senatus vim et manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant: neque hi solum, quorum auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam equites Romani honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui stant circum senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti.

Quorum ego vix abs te jam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec, quae jam pridem vastare studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.

IX.--22. Quamquam quid loquor? Te ut ulla res frangat? Tu ut te unquam corrigas? Tu ut ullam fugam meditere? Tu ut exilium cogites? Utinam tibi istam mentem di immortales duint! Etsi video, si mea voce perterritus ire in exilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus, recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit privata calamitas, et a rei publicae periculis sejungatur. Sed tu ut vitiis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.

23. Quam ob rem, ut saepe jam dixi, proficiscere, ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium; vix feram sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exilium jussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu. Confer te ad Manlium, concita perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio latrocinio, ut a me non ejectus ad alienos, sed invitatus ad tuos esse videaris.

24. Quamquam quid ego te invitem, a quo jam sciam esse praemissos, qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati? Cui sciam pactam et constitutam cum Manlio diem. A quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibus perniciosam esse confido ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa diutius carere possis, quam venerari ad caedem proficisens solebas, a cujus altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti.

X.--25. Ibis tandem aliquando, quo te jam pridem ista cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat. Neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Nunquam tu non modo otium, sed ne bellum quidem, nisi nefarium concupisti. Nanctus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis conflatam, improborum manum.

26. Hic tu qua laetitia perfruere! quibus gaudiis exsultabis! quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis. Ad hujus vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui, jacere humi, non solum ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes, illam tuam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae verum omnium, quibus te brevi tempore conectum senties.

27. Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius tentare quam consul vexare rem publicam posses atque ut id, quod est abs te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur.

XI.--Nunc ut a me, patres conscripti, quandam prope justam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo carior est, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur; ‘M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immisus in urbem videatur? Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?

28. Quid tandem te impedit? Mosne majorum? At persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At nunquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium jura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione majorum tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicujus periculi metum salutem civium tuorum neglegis.

29. Sed si quis est invidiae metus, num est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda? An cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?’

XII.--His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti, ad vivendum non dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.

30. Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea quae imminent non videant, aut quae vident dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt conjurationemque nascentem non credendo corroboraverunt; quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non videat conjurationem esse factam, neminem tam improbum qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se ejecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregaverit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

XIII.--31. Etenim jam diu, patres conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique jactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena, vehementius vivis reliquis ingravescet.

32. Quare secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, id quod saepe jam dixi, discernantur a nobis: desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare: sit denique inscriptum in fronte unius cujusque, quid de re publica sentiat. Polliceor vobis hoc, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa vindicata esse videatis.

33. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tum, tu, Juppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus, hunc et hujus socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus a vita fortunisque civium arcebis, et homines bonorum inimicos, hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate conjunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

* * * * * * * * * ERRATA (noted by transcriber): General: _The shift from “Antony” (“Life of Cicero” section) to “Antonius” (remainder of the book) is unchanged. Date format has been regularized to “(year) B.C.”; in the original, about a quarter of the dates were in the reversed form “B.C. (year)”. A few cases of “scil,” with comma have been silently changed to “scil.” Four occurrences of “æ”--three of them on the same page--have been regularized to “ae”._ _In the Notes and Vocabulary sections, minor punctuation errors were silently corrected._ Life of Cicero: Chrysogonus, one of Sulla’s favourites [Sylla’s] Molo, the rhetorician [rhetorican] Marc Antony’s designs [Anthony’s, and see above] Sidenote: Antony, Octavianus, and Lepidus [Sepidus] The works of Cicero are:-- [Circero] Oratio _A number of typographical errors in the main text were corrected by hand, generally to agree with the form used in the Notes._ [_“Serviliusi”, with “i” crossed out by hand_] viri fortes acerbioribus suppliciis [supplicus] II. 4. Vivis, [12]et vivis non ad [_“Visis” corrected by hand to “Vivis”_] II. 5. eorum autem castrorum [castorum] [_“-ari”, “-eri” corrected by hand to “-are”, “-ere”_] III. 7. contentum esse dicebas [_“se” corrected by hand to esse_] IV. 9. sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat [_“et” added by hand_] partes Italiae [partesJ taliae] [10]statuisti quo [_“loco” added by hand before “quo”: see “scil.” ff. in Notes_] [_printed at consecutive line-ends as V. 12. magna et perniciosa sentina [_omitted word “sentina” supplied from Notes and other editions_] rei publicae [_printed as one word_] VII. 16. Sic enim [enam] VII. 17. Etsi me meis civibus [Esti] VII. 18. esse in metu propter unum te [matu] IX. 22. a rei publicae periculis sejungatur [pablicae] concita perditos cives, [_, missing_] X.--25. [_text has “23” (without period) for “25.”_] X. 26. in tanto numero tuorum [turorum] X. 27. vexare rem publicam posses [publiciam] XI. 27. principem conjurationis [principem, conjurationis] XII. 30. verum etiam strips [_“strips” corrected by hand to “stirps”_] XIII. 33. Hisce ominibus, Catilina, [_“omnibus” changed by hand to “ominibus” to agree with Notes: both readings are possible_] Footnote Tags I. 2. [6] [7] I. 3. [10] [_There is no note corresponding to this tag_] IX. 22. [2]Te ut ulla res frangat? [_missing_] XI. 28. supplicio [4]rogatae sunt? [_missing_] Notes [Long dashes were changed to hyphens in contexts such as “_-re_ to I. 1. 10. used partitively [uses] II. 4. 4: [5] II. 5. 4: [_printed as part of note 3_] II. 5. 6: or as Wilkins translates [Wilkin’s] II. 5. 8:...“you will be ordered to be put to death.”

II. 6. 4:...and ποιέω in Greek [ποιεώ] III. 6. 9:...(root _mun_, to defend: cp. ἀμύνειν) III. 7. 9: here used in the sense of _impediendorum_: [_impediendorum_:” with superfluous close quote] IV. 9. 6: _Sententiam rogo_ is said [vogo] VI. 14. 4: _tanti--immanitas_ [_printed as part of note 3_] VI. 16. 1: --_de manibus_ is explanatory [mauibus] VII. 18. 4: the persecution came to nothing [came so] [_printed as “_praetor_ peregrinus” (wrong word, not italicized)_] VIII. 20. 5: _deferre_, denotes the simple announcement [deferee] IX. 24. 2: 2: _qui--armati?_ “to wait for you arms [_Text given as printed: missing words after “you”?_] XI. 27. 4: by imploring (_precari_) their aid.”

XII. 30. 2: this explains this subjunctive. [suhjunctive] XII. 30. 6: but cannot for ever be suppressed ---- οὐκ οἶδα ὅντινα τρόπον [οντινα] XIII. 33. 2: “with the best interests [_open quote missing_] Vocabulary The word “invisible” means that there is an appropriately sized empty space in the text.

ădŭlescent-ulus...A young man; [youn] compĕt-ītor, ōris, m. [com = cum; com = bum] con-cŭpi-sco [can-] dē-bĕo...in duty bound [dutg] moenĭa, ium...Defensive wall [Defeusive] pĕnĭ-tus...From within; [withiu] prae-dīco.. To say beforehand [sag] quis, quae, quid...preceded by ne, si, nisi, [nisl] rĕ-linquo, līqui, lictum, linquĕre, [liuquĕre] [_Text shown as printed: error for “reli[n]qu-o”?_] sē-men, ĭnis, n. (for sā-men, fr. sa, true root of sero) [_; for close parenthesis_] sum, esse...To be [Te be] tăcĕo, ŭi, ĭtum, tăcēre, n. _To be silent._ [_Infinite displaced to previous entry: temp-to...(also written ten-to, fr. teneo) [ten-td] tĭmĕo, ūi, no sup., tĭmēre, [tĭnēre] trans-fĕro...To bear across [ucross] volnĕr-o, āvi, ātus sum, [volnĕr-o, āvi, ātissu,]