nullo tali est dominus orbis; ergo. Minor probatur, primum de iure na- competere turali, quia, ut bene dicit S. Thomas ( Prima Parte, qu. 92, art. 1, ad secun- dominium dum,8 et qu. 96, art. 4®), in iure naturali homines liberi sunt, excepto dominio imperatori paterno et maritali — de iure enim naturali pater habet dominium supra filios iure naturali, et maritus in uxorem —; ergo nullus est qui iure naturali habeat imperium orbis. Et, sicut etiam dicit S. Thomas7 ( Secunda Secundae, qu. 10, art. io8), “ dominium et praelatio introducta sunt iure humano”; ergo non sunt de iure naturali. Nec esset maior ratio quare hoc dominium conveniret Germanis magis quam Gallis. Et Aristoteles (primo Politicorum 9), dicit quod10 duplex est potestas: una familiaris, ut patris ad filios et11 viri ad uxorem, et haec est naturalis; alia est civilis, quae licet a natura quidem habeat ortum; et ideo potest dici de iure naturae, ut S. Thomas12 {De regimine principum, lib.
1, cap. 1), est enim homo animal civile, non tamen natura, sed lege con¬ stituta est.
De iure autem divino ante adventum Christi Redemptoris non Probatur nec legimus luisse Imperatores dominos 0 mundi, quamvis glossa illa oartoh in imperatorem 343 Extravaganti Ad reprimendum adducat de Nabuchodonosor {Dan., 914), ess? totius de quo dicitur, lu rex regum es; Deus caeli regnum, fortitudinem, num. gloriam, et imperium dedit tibi, et omnia in quibus habitarent filii ho- Prob- L minum.” Sed certum est quod nec Nabuchodonosor15 accepit imperium intellegendus specialiter a Deo, sed eo modo quo alii principes16 {ad Rom., 1317): “Omnis locu?
_ Danielis.
4S omits ut; B adds in apibus, perhaps having in mind Decr., 2, 7, 1, 41, quoted above.
6After stating that there are two kinds of sublectio, servilis and oeconomica or civilis, he continues: “Est autem subiectio oeconomica vel civilis, secundum quam praesidens utitur subiectis ad eorum utilitatem et bonum. Et ista subiectio fuisset etiam ante peccatum...Et sic ex tali subiectione naturaliter femina subiecta est viro, quia naturaliter in homine magis abundat discretio rationis. Nec inaequalitas hominum excluditur per innocentiae statum, ut infra dicetur (qu. 96, art. 3).”
6“ Respondeo dicendum quod dominium accipitur dupliciter. Uno modo, secundum quod oppo¬ nitur servituti, et sic dominus dicitur, cui aliquis subditur ut servus. Alio modo accipitur dominium, secundum quod communiter refertur ad subiectum qualitercumque, et sic etiam ille, qui habet officium gubernandi et dirigendi liberos, dominus dici potest. Primo ergo modo accepto dominio, in statu innocentiae homo homini non dominaretur, sed secundo modo accepto dominio, in statu innocentiae homo homini dominari potuisset.” 7B omits S. Thomas.
8“ Considerandum est quod dominium et praelatio introducta sunt ex iure humano; distinctio autem fidelium et infidelium est ex iure divino; ius autem divinum, quod est ex gratia, non tollit ius humanum, quod est ex naturali ratione.” 9Capp. 1 et seqq. 10B and S omit dicit quod.
UB omits et, but has comma instead. 12S adds dicit here. 13B has imperatorem Id dominum.
14Notin Lib. 9, but almost verbatim in Lib. 2, vv. 37-38. 16B has Nabuchodosor.
l6M adds ut Paulus dicit.
17V. 1: “Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo.”
Francisci de Victoria Prob. 2.
Quomodo Deus dicatur tradidisse Romanis imperium.
Prob. 3.
Ratio ex qua videtur Im¬ perator post adventum Christi esse orbis totius dominus.
potestas a Domino Deo est”; et ( Prov., 81): “Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt.” Nec etiam habuit imperium iure in totum orbem, ut putat Bartolus, nam Iudaei non erant ei subiecti2 iure.
Item ex hoc ipso patet quod nullus erat de iure divino dominus totius mundi, quia gens Iudaeorum erat libera ab omni alienigena; immo erat prohibitum in lege, ut haberent dominum alienigenam ( Deut., 173): “Non poteris alterius gentis hominem regem facere.” Et quamvis S. Thomas (De regimine principum, lib. 3, capp. 4 et 5) videatur4 dicere quod imperium Romanorum fuit a Deo traditum propter iustitiam illorum et amorem patriae et propter optimas leges, quas habebant, hoc non est intellegendum quod ex traditione aut ex institutione divina haberent imperium, ut Augustinus etiam dicit (lib. 18, De civitate Dei), sed quod providentia divina factum est, ut consequerentur imperium orbis, sed alio iure, scilicet vel iusti belli vel alia ratione, non eo modo, quo habuit Saul et David regnum 344 a Deo.
Et hoc facile intelleget quis, si5 consideret, qua ratione et successione imperia et dominia in orbe pervenerint usque ad nos. Vt enim omittamus omnia, quae praecesserunt diluvium, certe post Noe orbis fuit divisus in diversas provincias et regna, sive hoc fuerit ex ipsius Noe ordinatione, qui supervixit diluvio trecenti quinquaginta annos ( Gen., 96), qui in diversas regiones misit colonias, ut patet apud Berosum Babylonicum, sive, quod verisimilius est, ex consensu mutuo gentium diversae familiae occupave¬ runt diversas provincias, ut (Gen., 137) “Abraham dixit ad Lot: ‘Ecce universa terra coram te est; si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.’ ” Vnde (Gen., 10) traditur quod per pronepotes Noe divisae sunt nationes et regiones, sive in aliquibus regionibus primo inceperunt8 esse domini per tyrannidem, sicut videtur fuisse Nemrod, de quo Gen., 10, 9 quod primus incepit esse potens in terra, sive, convenientibus in unum aliquibus in unam Rempu- blicam, ex consensu communi sibi constituerunt principem. Certum est enim vel his vel aliis non dissimilibus modis dominia et imperia incepisse in mundo ac postea, vel iure haereditario vel iure belli vel aliquo alio tali10 titulo, derivata esse usque ad nostram aetatem, saltem usque ad 345 adventum Salvatoris. Ex quo patet nullum ante adventum Christi habuisse iure divino orbis imperium; neque illo titulo hodie posse Impe¬ ratorem sibi arrogare orbis dominium, et per consequens nec barbarorum.
Sed post adventum Domini posset quis praetendere quod ex tradi¬ tione Christi esset unus Imperatur in orbe, quia Christus etiam secundum 1V. 15. 2S has subiecti ei.
3V. 15; Vulgate adds after facere: “qui non sit frater tuus.”
'‘B has videtur. 6B has intelligit siquis.
6V. 28: “Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.”
7Vv. 8-9: “Dixit ergo Abram ad Lot: ‘Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos; fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est; recede a me, obsecro; si ad/ ” etc., as above.
8M and S have inceperint, but cf. constituerunt near the end of the same sentence.
9Vv. 8-9: “Porro Chus genuit Nemrod; ipse coepit esse potens in terra; et erat robustus venator coram Domino.” M inserts habetur before quod. 10M omits tali.
De Indis, Sect. II.
humanitatem fuit orbis Dominus, iuxta illud Matth., 281: “Data est mihi omnis potestas,” etc., quod secundum Augustinum et Hieronymum intellegitur secundum humanitatem. Et “Omnia subiecit sub pedibus eius,” ut introducit Apostolus (I ad Cor., in fin.2). Ergo, sicut reliquit in terra unum vicarium in spiritualibus, ita reliquit etiam in temporalibus, et hic est Imperator. Et S. Thomas ( De regimine principum, lib. 3, cap. 133) dicit quod Christus “ a nativitate sua erat verus mundi Dominus et Monar- cha, cuius vices gerebat Augustus, licet non intellegens.” 4Clarum est quod non gerebat vices in spiritualibus, sed in temporalibus. Cum ergo Regnum Christi, si fuit temporale, fuit in toto orbe, ergo etiam Augustus erat dominus orbis, et eadem ratione successores eius.
346 Sed neque hoc dici ullo modo potest. Primum, quia hoc ipsum est5 dubium, an Christus secundum humanitatem fuerit Dominus temporalis orbis. Et probabilius est quod non, et ipse Dominus videtur adseruisse in illo loco, “Regnum meum non est de hoc mundo.”6 Vnde et S. Thomas illic7 dicit quod “dominium Christi8 ordinatur ad salutem animae et ad spiritualia bona, licet a temporalibus non excludatur eo modo, quo ad spiritualia ordinatur.”9 Vnde patet quod non est sententia S. Thomae quod Regnum Eius esset eiusdem rationis cum regno civili et temporali, sed ita est, quod ad finem redemptionis habebat omnimodam potestatem, etiam in temporalibus, sed, secluso illo fine, nullam habebat. Et praeterea,10 dato quod fuisset Dominus temporalis, hoc est divinare dicere quod reliquit illam potestatem Imperatori, cum de hoc nulla mentio facta sit in tota Scriptura. Et quod S. Thomas dicit, quod Augustus gerebat vices Christi, primum, hoc dixit ibi,11 in Tertia autem Parte, ubi loquitur ex instituto12 de potestate Christi, nullam mentionem facit13 de hac temporali potestate Christi.
Secundo, S. Thomas intellegit quod gerebat vices Christi quatenus14 temporalis potestas est subiecta et ministra spiritualis potestatis. Immo 347 hoc modo reges sunt ministri episcoporum, sicut et ars fabrilis est subiecta equestri et militari, sed tamen miles aut dux non est faber, sed habet imperare fabro in armis fabricandis. Et S. Thomas, in illo loco Ioan., 18, 15 expresse dicit Regnum Christi non esse temporale nec tale regnum,16 quale Pilatus intellegebat, sed regnum spirituale, quod ipse Dominus declarat eodem loco, “Tu dicis quia Rex sum ego: ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.”17 Et sic patet quod 3“ Ille natus erat qui verus erat mundi Dominus et Monarcha, cuius vices gerebat Augustus, licet non intelligens.” 4M inserts Et here. 6B inserts unum here. 6 Ioan., cap. 18, v. 36.
7 De regimine principum, lib. 3, cap. 13: “In quo verbo (i. e., a passage from Malachias ) satis apparet quod dominium,” etc., as above.
8M and S insert directe here, but this is probably an instance of M’s attempting to secure greater fullness or to avoid an imagined ambiguity. See pp. 197-198.
9Frette has ordinantur, which is evidently a misprint. 10B has primum in place of praeterea.
UB has in illo c. 12M has ex professo. 13M has fecit.
14B omits Christi and has per hoc, quin in place of quatenus. 15V. 36. 16M omits regnum.
xry. 37. The reference is found in Commentaria super Ioannem, cap. 18, lectio 6, §8: “Sciendum est quod Dominus ad quaestionem respondens de regno ita responsionem suam temperavit ut nec manifeste confiteretur se esse regem, cum rex non esset eo modo, quo Pilatus intelligebat; nec negaret, cum spiritualiter esset Rex Regum. Dicit ergo: ‘Tu dicis quia rex sum ego,’ scilicet carnaliter, secundum quem modum rex non sum, sed alio modo rex sum ego.”
Refellit auc¬ tor rationem adlatam.
Francisci de Victoria Redit auctor ad confirman¬ dam propo¬ sitionem.
Pontifex, qui imperium transtulit, tra¬ ditur fuisse Leo, huius no¬ minis tertius.
Probat auc¬ tor nec iure humano Imperatorem esse mundi dominum.
II Prop.
Vt glossator in prooemia Digestorum.
Secundus ti- tulus.quo Hi¬ spani potue¬ rint venire in possessionem barbarorum, tractatur.
est merum commentum dicere quod ex traditione Christi sit unus Imperator et dominus mundi.
Quod etiam aperte confirmatur, quia, si hoc esset ex iure divino, quomodo Imperium fuit divisum in Orientale et Occidentale, primo inter filios Magni Constantini, et postea ab Stephano Papa, qui Imperium Occidentale transtulit ad Germanos, ut habetur in dicto cap. per venera¬ bilem.1 Est enim ineptum et ineruditum, quod glossator illic dicit, quod Graeci postea non fuerunt Imperatores; nunquam enim Imperatores Germani hoc titulo praetenderunt se esse Graeciae dominos, et Ioannes Palaeologus, Imperator Constantinopolitanus, in Concilio Florentino habitus est pro legitimo Imperatore. Et praeterea patrimonium Ecclesiae (ut fatentur ipsi iuristae, etiam Bartolus) non est subiectum Imperatori, 348 quod, si omnia essent subiecta Imperatori iure divino, ex nulla donatione Imperatorum nec alio titulo potuissent eximi ab Imperatore, sicut nec Papa potest quemquam eximere a potestate Papae. Item nec Regnum Hispaniae est subiectum Imperatori, nec Francorum, ut etiam habetur in dicto cap. per venerabilem,2 licet glossator ex capite suo addat quod hoc non est de iure, sed de facto. Item doctores concedunt quod civitates, quae aliquando fuerunt subiectae Imperio, potuerunt per consuetudinem eximi ab Imperio, quod non esset, si subiectio haec esset de iure divino.
De iure autem humano constat quod Imperator non est dominus orbis, quia vel esset sola auctoritate legis, et nulla talis est; et, si esset, nihil operaretur, quia lex praesupponit iurisdictionem. Si ergo ante legem habebat Imperator iurisdictionem in orbe, lex non potuit obligare non subditos. Nec hoc habuit Imperator aut per legitimam successionem aut donationem aut permutationem aut emptionem3 aut iusto bello aut elec¬ tione aut aliquo alio legali titulo, ut constat. Ergo nunquam Imperator fuit dominus totius mundi.
2. Secunda conclusio: Dato quod Imperator esset dominus mundi, 349 non ideo posset occupare provincias barbarorum et constituere novos dominos et veteres deponere vel vectigalia capere. Probatur, quia etiam qui Imperatori tribuunt dominium orbis, non dicunt eum esse dominum per proprietatem, sed solum per iurisdictionem, quod ius non se extendit ad hoc, ut convertat provincias in suos usus aut donet pro suo arbitrio oppida, aut etiam praedia. Ex dictis ergo patet quod hoc titulo non possunt Hispani occupare illas provincias.
Secundus titulus, qui4 praetenditur, et quidem vehementer adseritur, ad iustam possessionem illarum provinciarum, est ex parte summi Pon¬ tificis. Dicunt enim quod summus Pontifex est monarcha temporalis in toto orbe5 et per consequens quod potuit constituere Hispaniarum Reges principes illorum barbarorum,6 et ita factum est.
1Decrtl., 4, 17, 13; S has in c. venerabilem, De electione, which is correct. The reference is to Decrtl., 3B has permutatione aut emptione. 4B has quod. See p. 231, n. 8 and p. 195.
6M has summus Pontifex est totius orbis monarcha etiam temporalis.
6M adds illarumque regionum.
De Indis, Sect. II.
Circa hoc opinio est quorundam iurisconsultorum quod Papa habet plenam iurisdictionem in temporalibus in toto orbe terrarum, adicientes etiam quod omnium principum saecularium potestas a Papa in eos derivata sit. Ita tenet Hostiensis (in cap. quod super his,1 De voto2) et Archie- 350 piscopus (3 parte, tit. 22, cap. 5, § 8) et Augustinus Anconitanus.3 Ita tenet Sylvester, qui4 multo etiam largius et benignius hanc potestatem tribuit5 Papae (in verbo infidelitas, § 7, et in verbo Papa, §§ 7, 6 10, 7 n8 et 14, et in verbo legitimus, § 49). Mirabilia dicit in illis locis circa hoc, ut puta, quod “potestas Imperatoris et omnium aliorum principum est subdelegata respectu Papae” et quod est “derivata a Deo, mediante Papa,” et quod “tota illorum potestas dependet a Papa”9 et quod “Con¬ stantinus donavit terras Papae in recognitionem10 dominii temporalis,” et e contrario “Papa donavit Constantino Imperium in usum et stipen¬ dium,” immo quod “Constantinus nihil donavit, sed reddidit quod erat subtractum,”7 et quod, “si11 Papa non exercet iurisdictionem in tempora¬ libus extra patrimonium Ecclesiae, non est12 propter defectum auctoritatis, sed ad vitandum scandalum Iudaeorumet ad nutriendam pacem,’' 13 et multa alia his vaniora et absurdiora.14 Tota probatio istorum est quia “Domini est terra, et plenitudo eius”15 et “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra”16 et Papa est vicarius Dei et Christi et ( ad Ephes., 217 18) Christus “factus est pro nobis obediens usque ad mortem,” etc. Et huius opinionis etiam videtur esse Bartolus in illa Extravaganti Ad reprimendum}* et videtur 1Decrtl., 3, 34, 8, which is an excerpt from Pope Innocent III, Iipist. ad Cantuariensem Archiepiscopum.
2The full title is De voto et voti redemptione.
3Summa de ecclesiastica potestate, qu. i, arg. 3, resp. 2: “Potestas Papae est maior omni alia maiori- tate causalitatis, quia eius potestas causat omnem aliam potestatem examinando, confirmando et iudicando...Eius vero potestatem solus Christus fundavit et confirmavit. Nullius namque potestatis electio temporalis vel spiritualis est ipsa confirmatio nisi solum electio ipsius Papae vel de auctoritate eius.” Resp. 3: “Potestas Papae est maior omni alia maioritate auctoritatis, quia nullius imperatoris, regis vel alterius leges seu statuta alicuius roboris vel firmitatis esse censentur nisi quatenus sunt per auctoritatem Papae confirmatae et approbatae, ut dicit Augustinus et ponitur Dist. 9, can. 1,” etc.
6B and M bave tribuit here, while S puts it before hanc.
6“In eos habet iurisdictionem, quia est vicarius Christi habentis iurisdictionis in omnes.”
7lf4: “Unde donavit Constantinus Papae in venerationem et recognitionem dominii administra- tionem temporalem Imperii, et eandem immediate Papa concedit Imperatori in usum et stipendium officii pro defensione et gubernatione pacifica Ecclesiae.” ^[5: “Quia potius reddidit quod erat subtractum.”
8“ Nec utitur hac administratione...non propter carentiam authoritatis, sed propter nutriendum in filiis vinculum unitatis et pacis...ad vitandum scandalum Iudaeorum.”
9“ Concludo igitur et dico quod cum potestas Imperatoris et a fortiori aliorum principum, ut probant Verue. et Augustinus de Ancona et recitat Archidiaconus (tertia parte, tit. 23), sit subdelegata respectu Papae (2, qu. 1, cap. quicumque litem) et sic derivata a Deo mediante Papa, qui secundum S. Thomam (in Secunda, dist. 44) in lege tenet apicem in potestate spirituali et temporali, et tota iurisdictio Imperatoris a Papa dependeat, quia illum instituit et destituit,” etc.
10B has in recognitione. UB omits si. 12 S has exerceat...sit.
13See n. 8 above. Cf. Augustinus Anconitanus, Summa de ecclesiastica potestate, qu. 45, arg. 2, resp., quoted on page 230, footnote 2, to which add: “Quare autem non utitur temporalium administra¬ tione...Hoc non est propter carentiam auctoritatis, sed propter nutriendum in suis filiis vinculum pacis et unitatis,” etc.
l7B, M, and S have ad Ephes. 2, but the passage quoted is to be found in ad Philipp., cap. 2, v. 8.
Evidently the mistake was Victoria’s.
18§ 9: “ Imperium Romanum adveniente Christo incepit esse Christi et apudChristum et Eius vicarium est.”
Opinio quo¬ rundam iuris¬ consultorum.
Francisci de Victoria Summa opinionis praedictorum.
Respondet auctor aliquot propositioni¬ bus.
I Prop.
favere S. Thomas in fine Secundi Sententiarum, cuius ultima verba sunt in 351 solutione ad quartum argumentum, quod est ultimum totius libri, quod Papa tenet1 utriusque potestatis apicem, scilicet saecularis et spiritualis; et eiusdem opinionis est Hervaeus2 De potestate Ecclesiae.
Hoc ergo fundamento iacto, dicunt auctores huius sententiae, primo, quod Papa libere potuit constituere principes barbarorum Reges Hispaniae, tanquam supremus dominus temporalis. Secundo, dicunt quod, dato quod3 hoc non posset, saltem si barbari nolunt recognoscere dominium temporale Papae in eos, quod4 hac ratione potest eis inferre bellum et imponere prin¬ cipes. Vtrumque autem factum est. Nam primo summus Pontifex con¬ cessit illas provincias Regibus Hispaniae. Secundo, etiam barbaris proposi¬ tum fuit et significatum quod Papa est vicarius Dei et habet vices Eius in terris et ideo quod5 recognoscant eum superiorem, quod si illi recusaverint, iusto titulo est6 eis bellum illatum7 et occupatae provinciae illorum, etc. Et hoc secundum nominatim dicit Hostiensis, ubi supra, et Summa Angelica.8 Sed, quia de dominio temporali Papae prolixe disputavi in Relectione De Potestate Ecclesiastica,9 ideo hic breviter per propositiones respondebo. 352 3. Prima: Papa non est dominus civilis aut temporalis totius orbis, loquendo proprie de dominio et potestate civili. Haec conclusio est Tur- recrematae (lib. 2, cap. 1 1 3), et Ioannis Andreae et Hugonis (Dist. 69, can. cum ad verum10 *). Et fatetur doctissimus Innocentius in dicto cap. per venerabilem,u se non habere potestatem temporalem in Regno Franciae. Et videtur expressa sententia Bernardi in secundo libro De considereratione ad Eugenium.12 Et opposita sententia videtur esse contra praeceptum Domini, qui (Matth.> 20, 13 et Luc., 2214) ait, “Scitis quia principes gentium dominantur eorum,” etc., “non ita erit inter vos.”13 Item contra praeceptum Apostoli,15 “Non dominantes in clerum, sed forma facti gregis.” Et si Christus Domi¬ nus non habuit dominium temporale, ut supra tanquam probabilius di¬ sputatum est, etiam ex sententia S. Thomae,16 multo minus Papa habet, qui est vicarius. Et isti tribuunt summo Pontifici, quod ipse nunquam agnovit, immo contrarium fatetur in multis locis, ut in relectione illa dictum17 est.
’M has renet. 2B has Herbeus. 3M omits quod. 4M omits quod, but see p. 204.
6S has ut. 6M has iatn iusto titulo dicitur; S has isto titulo est. 7M has inferendum.
8 Angelus de Clavasio, Summa Angelica de casibus conscientiae, s. v. infidelis, § 7: “ Vtrum infideles qui non recognoscunt dominium Ecclesiae licite possint rebus suis spoliari? Hostiensis (in cap. quod super his, De voto) quod sic, per illud Matth. ult. ‘Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra,’ quam quidem transtulit in vicarium suum; secus si recognoscunt dominium Ecclesiae nec sunt infesti Christianis. Pro hoc habes textum cum glossis 23, qu. 7, can. si de rebus. In notis in dicto cap. quod super his tenet quod non possunt, nisi sint infesti Christianis vel aliter delinquunt in lege naturae.”
9Under the question: ‘‘Vtrum potestas spiritualis sit supra potestatem civilem,” pp. 28-43 of the edition used.
10Decr., 1, 96, 6, which is ah excerpt from Pope Nicholas I, Epist. ad Michaelem Imperatorem (Proposueramus). B, M and S have 69, which is incorrect. uDecrtl., 4, 17, 13.
“Cap. 6, §9-11: “Non enim ad dominandum opinor” (§9); “Planum est: Apostolis interdicitur dominatus” (§10); and elsewhere. nMatth., cap. 20, vv. 25-26.
14Vv. 25-26: “Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum; et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic.”
16I Pet., cap. 5, v. 3: “Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.” The editor of the third or subsequent edition has incorporated the words Petri I, c. ult. into the text.
nDe regimine principum, \ib. 3, cap. 13. 17B has additum in place of illa dictum.
De Indis, Sect. II.
Et satis est1 probatum, sicut supra de Imperatore,2 quia non potest ei convenire dominium, nisi iure naturali aut divino aut humano. Naturali aut humano, certum est quod non; de divino, nullum profertur. Ergo frustra adseritur et voluntarie.
353 Et, quod Dominus dixit Petro,3 “Pasce oves meas,” satis ostendit esse potestatem in spiritualibus et non4 temporalibus. Et praeterea5 ostendit6 contrariae non esse in toto orbe. Nam ipse Dominus7 dixit ( Ioan., io8) quod in fine °Pinioms- saeculi “fiet unum ovile, et unus pastor.” Vnde satis constat in praesentia non omnes esse oves huius9 ovilis.10 Item, dato quod Christus haberet hanc potestatem, constat non esse commissam Papae. Patet, quia non minus Papa est vicarius Christi in spiritualibus quam in temporalibus.
Sed Papa non habet iurisdictionem spiritualem super infideles, ut etiam fa¬ tentur adversarii et videtur expressa sententia Apostoli11 (I ad Cor., 512): “Quid ad me de his, qui foris sunt, iudicare?” Ergo nec etiam in temporalibus.
Et certe argumentum nullum est: Christus habuit potestatem temporalem in toto orbe; ergo et Papa habet. Nam Christus sine dubio habuit pote¬ statem spiritualem in toto orbe, non minus supra fideles quam supra infideles, et potuit ferre leges obligantes totum orbem, sicut fecit de baptismo et articulis fidei. Et tamen Papa non habet illam potestatem supra infideles, nec posset eos excommunicare nec prohibere connubia in gradibus iure divino permissis. Ergo. Item, quia etiam secundum doctores Christus 354 potestatem excellentiae non commisit etiam Apostolis, ergo etiam nihil valet consequentia: Christus habuit potestatem temporalem in orbe; ergo et Papa.
4. Secundo propositio: Dato quod summus Pontifex haberet talem n Prop. potestatem saecularem in toto orbe,13 non posset eam dare principibus saecularibus. Hoc patet, quia esset14 annexa Papatui. Nec potest eam Papa separare ab officio summi Pontificis nec potest privare successorem illa potestate, quia non potest esse sequens summus Pontifex minor praeces¬ sore suo; et, si unus Pontifex dedisset hanc potestatem, vel nulla esset talis collatio vel sequens Pontifex posset auferre.
omits est.
2Here S follows B, which has de Imperatore sicut supra. I have adopted the obvious correction made by M.
Hoan cap. 21, v. 17. 4S has repeated the in here unnecessarily.
6B has primum, which is not indefensible; but see page 195.
6M and S have ostenditur Papam. M also adds dominum after esse. This seems to be a ciear case of amplification by M to avoid a fancied ambiguity. The question arises from the interpretion of a passage in St. John which has been alleged in support of world-wide temporal power of the Pope. By these words, Victoria claims, Christ showed that it was power in spiritual, and not in temporal affairs that he intended to convey. Besides, He showed that this power {i. e., in spiritual affairs) was not over the entire world, because He Himself says that some day it would be, thereby implying that it was not at that time. Up to this point there is no reason for mentioning the Pope, the argument being simply that from the passage in question it can not be shown that Christ gave (1) world-wide temporal power to St. Peter, or (2) even world-wide spiritual power with regard to every individual, because in that sense He never actually had it Himself. It is only after this point in the argument that Victoria proves that, granting that Christ had world-wide temporal power, He never gave it to the Pope.
7B omits Dominus. 8V. 16. 8M has unius.
10B adds saltem infideles. UB has expresse simply and S has expresse sententia Apostoli.
12V. 12, which has iis instead of his. 18B has in mundo. l4B has est.
Francisci de Victoria III Prop.
Notent hoc magistratus et principes saeculares.
5. Tertia propositio: Papa habet potestatem temporalem in ordine ad spiritualia, i. e., quantum necesse est ad administrationem rerum spiri¬ tualium. Haec etiam est Turrecrematae (ubi supra, cap. 1 14) et est omnium doctorum. Et probatur, quia ars, ad quam pertinet finis superior, est imperativa et praeceptiva artium, ad quas spectant fines inferiores1 (primo Ethicorum 2). Sed finis potestatis spiritualis est ultima felicitas, finis autem potestatis civilis est felicitas politica. Ergo potestas temporalis est subiecta spirituali. Et hac ratione utitur Innocentius in cap. solitae, De maioritate 355 et obedientia,3 et confirmatur,4 quia, cui commissa est cura alicuius officii, intelleguntur concessa omnia, sine quibus officium recte expediri non potest (De officio delegati,5 cap. i6). Cum ergo ex commissione Christi Papa sit pastor spiritualis et hoc officium impediri possit per potestatem civilem, cum Deus et natura non deficiant in necessariis, non est dubitandum quin fuerit ei relicta potestas in temporalibus, quantum necesse est ad guber¬ nationem spiritualium. Et hac ratione potest Papa infringere leges civiles, quae sunt nutritivae peccatorum, sicut infregit leges de praescriptione malae fidei, ut patet De praescriptionibus, cap. fin.7 Et hac etiam ratione, dis¬ cordantibus principibus de iure alicuius principatus et in bella ruentibus, potest esse iudex et cognoscere de iure partium et sententiam ferre, quam tenentur recipere principes, ne scilicet eveniant tot mala spiritualia, quot ex bello inter principes Christianorum necesse est oriri. Et licet hoc vel non faciat Papa vel non saepe faciat, hoc non est quia non potest, ut dicit Dominus Durandus, sed quia timet scandalum, ne principes putent hoc facere per ambitionem, vel veritus rebellionem principum a Sede Apostolica.