SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 19 of 31

204 DE JURE PRAEDAR. CAP. XI.

iion sine labore et temporis dispendio. Hollandi aliquanto etiam ad hanc rem lentiores fuerc, nec uUam ceperunt ante hanc Hemskerckianam, excitati amicorum maxime cladibus, postquam ipsi annorum septem injurias ac damna per vim aut perfidiam populi hostilis apud Indos toleraverant. Id an jure factum sit dubitare quempiam non immerito jniramur.

C A P U T XII.

In QUO OSTKNDITUR, ETIAM Sl BELLUM PRIVATUM FUIS- SET, JUSTUM FORE, JUSTEQUE PARTAM PRAEDAM InDICAE HOLLANDORUM SOCIETATI. In QUO ISTA INSERUNTUR Problemata: I. Ad GENTES omnes omnibus patet ADITUS, jure GENTIUM NON PERMITTENTE SED IMPERANTE.

IL Infideles OB HOC IPSUM 5 QUOD INFIDELES SUNT, DOMINIO PUBLICO PRIVATOVE EXUI NON POSSUNT, NEC TITU- LO INVENTIONIS, NEC PONTIFICIAE DONATIONIS, NEC BELLI.

III. Mare aut jus navigandi in eo proprium fieri NON POTEST OCCUPATIONE, AUT DONATIONE PONTIFICIA, aut praescriptione sive consuetudine.

iv. jus mercandi cum gente altera proprium fierl non potest occupatione, aut donatione pontlficia, aut praescriptione sive consue tudine.

Si enim factum istud ad doctrinam de belli ac praedae jus- titia supra traditam sedulo exigamus, omnino inveniri nihil poterit, quod non examussim respondeat, Ut igitur omnia complectamur, quae ibi tradita sunt, primum ita agamus, quasi actio ista non publici, uti est revera, sed privati sit belli. Quod autem dico tale est. Separa a causa societatis Indicae causam publicam Batavorum, et fac eam ipsam socie- tatem non ex Batavis constare, qui bellum in Lusitanos jam dudum gerunt, sed alia quavis gente, puta Gallis, Germanis, DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 205 Anglis, Venetis; et diligenter vide num quid obstet quomi- nus, si se res ita haberet, praeda justa puraque censeri pos* set. Post privatam causam publicam expende: in utraque autem inspice, quid belli auctoribus pro se, quid autem pro sociis licuerit: deinde ad subditos te converte et in singulis omnia causarum genera omnesque definitiones expende, Ac primum ad personas quod attinet *, cum privati belli potestatem na- tura ejus juris domina atque imperatrix nemini mortalium ueget, societatem Indicam excludi nemo dixerit: quod enim singulis seorsim, idem coniunctim pluribus juris est.

Causam ergo unde bellum oritur (hoc enim pioxime con- sequitur) investigemus: et quia monuimus supra, quae cau- sae, si justae essent, bellum petitoris justum facerent *, easdem, si id jus non recte prae se ferunt, justitiam ad defen- sorem transferre, quaeramus ab ipsis Lusitanis, quid sit quod illi a societate Indica postulent. Non dubie respondebunt, hoc unum se postulare, ne quis praeter se ad Indos mercandi causa accedat: quod etiam si recte diceretur, nontamen con- tinuo insidiae et perfida facinora, quae modo narravimus, excusarentur. Sed tamen quia color ille ad multa pertinet, in ipso aditu explorandus est. Primum ergo illud positum ProbL /. sit jure gentium primario jubente, cujus ratio perpetua est et immutabilis, licere Batavis quibusvis cum gentibus nego- tiari. Noluit enim Deus ea cuncta, quibus vita indiget, om- nibus locis suppeditare naturam: artibus etiam aliis alias gentes dedit excellere. Quo ista, nisi quod voluit mutua egestate et copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc fkctum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae justitiac instituto, ut eo modo (sicut Plinius ' dicit), quod genitum ' ex conclusione quincay articulo priore, in primis verbis ec quae ad honun demonscracionem auc explicacionem percinenc cap. sexco. ' in c. 7. non longe a principio. » Paneg. (c. 29. §. 1.)

206 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

esset uspiam apud omnes videretur. Poetas itaque canentes audimus: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt, Item *: Excudent alii ^ et quae sequuntur. Hoc igitur qui tollunt, illam laudatissi- mam toUunt humaui generis societatem, tollunt mutuas bene faciendi occasiones, naturam denique ipsam violant. Nam et ille, quem Deus terris circumfudit Oceanus undique et undiqueversus navigabilis, et ventorum stati aut extraordi- narii flatus, non ab eadem semper et a nuUa non aliquando regione spirantes, nonne significant satis concessum a natura cunctis gentibus ad cunctas aditum? Hoc Seneca ' summum Naturae beneficium putat, quod et vento gentes locis dis- sipatas miscuit, et sua omnia in regiones ita descripsit, ut necessariunv. mortalibus esset inter ipsos commercium. Hoc igitur jus ad cunctas gentes aequaliter pertinet: quod claris- simi jurisconsulti * eousque producunt, ut negent ullam rem- publicam aut Principem prohibere in universum posse, quo- minus alii ad subditos suos accedant et cum illis negotientur. Hinc jus descendit hospitale sanctissimum, hinc querelae: Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam harbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arenae *.

Et alibi: Et alibi: littusque rogamus Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem *.

£t scimus bella quaedam ex hac causa coepisse, ut Mega- rensibus in Athenienses *, Eononiensibus in Venetos ^: Cas- DE JURE PRABDAE. CAP. XII. 207 tellanis etiam in Americanos has justas potuisse belli causas esse et caeteris probabiliores Victoria * putat, si peregrinari et degere apud illos prohiberentur, si arcerentur a participa- tione earum rerum, quae jure gentium aut moribus commu- nia sunt, si ^enique ad commercia non admitterentur. Cui simile est, quod in Mosis ' historia et inde apud Augustinum ' legimus, justa bella Israelitas contra Amorraeos gessisse, quia innoxius transitus denegabatur, qui jiu^e humanae societatis aequi^imo patere debebat. Et hoc nomine Hercules Orcho- meniorum *, Graeci sub Agamemnone Mysorum regi arma intulerunt: quasi libera essent naturaliter itinera, ut Baldus ' dixit; accusanturque a Germanis apud Tacitum * Romani, quod colloquia congressusque gentium arcerent, fluminaque et terras et caelum quodammodo ipsum clauderent. Nec ul- lus titulus Christianis quondam in Saracenos magis placuit ^, quam quod per illos terrae Judaeae aditu arcerentur. Sequi- tur ex hac sententia Lusitanos, etiamsi domini essent earum regionum, ad quas Batavi proficiscuntur, injuriam tamen fac- turos, si aditum Batavis et mercatum praecluderent. Quanto igitur iniquius est, volentes aliquos a volentium populorum commercio secludi illorum opera, quorum in potestate nec populi isti sunt, nec illud ipsum, qua iter est, quando la- trones etiam et piratas non alio magis nomine detestamur, quam quod illi hominum inter se commeatus obsident atque infestant. Non esse autem Lusitanos earum.partium domi- nos, ad quas Batavi accedunt, puta Javae, Taprobanae, partis maximae Moluccarum, certissimo argumento colligimus, quia dominus nemo est ejus rei, quam nec ipse umquam nec ao8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

alter ipsius nomine possedit. Habent insulae istae, quas dicimus, et semper habuerunt suos reges, suam rempublicam, suas leges, sua jura: Lusitanis mercatus, ut aliis gentibus conceditur: itaque et tributa cum pendunt, et jus mercandi a Principibus exorant, dominos se non esse sed ut externos advenire satis testantur: ne habitant quidem nisi precario. Et quamquam ad dominium titulus non sufficiat, quia et possessio requiritur, cum aliud sit rem liabere, aliud jus ad rem consequendam, tamen ne titulum quidem dominii in eas partes Lusitanis uUum esse affirmo, quem non ipsis eripuerit doctorum et quidem Hispanorum sententia. Primum si dicent inventionis praemio eas terras sibi cessisse, nec jus nec verum dicent. Invenire enim non illud est, oculis usurpare, sed ap- prehendere., ut Gordiani epistola * ostenditur: unde gramma- tici * invenire et occupare pro verbis ponunt idem signifi- cantibus: et tota Latinitas • quod adepti sumus, id demum invenisse nos dicit, cui oppositum est perdere. Quin et ipsa naturalis ratio, et legum diserta verba, et eruditiorum inter- pretatio * manifeste ostendit ad titulum dominii parandum eam demum sufficere inventionem, quae cum possessione con- juncta est *, ubi scilicet res mobiles apprehenduntur, aut immobiles terminis atque custodia saepiuntur •: quod in hac specie dici nuUo modo potest. Nam praesidia illic Lusitani nulla habent. Quid quod ne reperisse quidem Indiam ullo modo dici possunt Lusitani, quae tot a saeculis fuerat cele- berrima? Jam ab Horatii ' tempore Impiger extrcmos currit mercator ad Indos Per mare pauperiem fugiens.

■ UK JURE PRAEDAE. CAP. XII. 209 Taprobanes pleraque quam exacte nobis Romani * descrip- sere? Jam vero et caeteras insulas ante Lusitanos non fini- timi tantum Persae et Arabes, sed Europaei etiam, praecipue Veneti noverant. Praeterea inventio nihil juris tribuit * nisi in ea, quae ante inventionem nuUius fuerant. Atqui Indi ^'^**'- ^^- cum ad eos Lusitani venerunt, etsi partim idolatrae, pa^tim Mahumetani erant gravibusquepeccatisinvoluti', nihilominus publice ac privatim rerum possessionumque suarum dominium habuerunt, quod illis sine justa causa eripi non potuit. Ita certissimis rationibus post alios auctores maximi nominis concludit Hispanus Victoria *. Non possunt ^ inquit, Chris- tiani seculares aut ecclesiastici potestate civili et principatu privare infideles^ eo duntaxat titulo^ quia infideles sunt ^ nisi ab eis alia injuria profecta sit. Fides enim, ut recte inquit Thomas *, non tollit jus naturale aut humanum, ex quo dominia profecta sunt: imo credere infideles non esse rerum suarum dominos haereticum est *, et res ab illis pos- sessas illis ob hoc ipsum eripere furtum est et rapina, non minus quam si idem fiat Christianis. Recte igitur dicit Victoria non magis ista de causa Hispanis jiXs in Indos quae- situm, quam Indis fuisset in Hispanos, si qui illorum priores in Hispaniam venissent. Neque vero sunt Indi Orientis amentes aut insensati sed ingeniosi et sollertes, ita ut ne hinc quidem praetextus subjiciendi possit desumi, qui tamen per se satis est manifestae iniquitatis. Jam olim Plutarchus Tpicpo^tv 'jrXsovs^lxc fuisse dicit v.fi^spmxi rx ^aplBxpiKX, improbam scilicet alieni cupiditatem hoc sibi velum obtendere, quod barbariem mansuefaciat. Et nunc etiam color ille redigendi invitas- gentes ad mores humaniores, qui Graecis olim et Alexandro usurpatus est, a theologis omnibus, praesertim H 2IO DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

Hispanis *, improbus atque impius censetur. Secundo si Pontificis Alexandri Sexti divisione utentur, ante omnia illud attendendum est, volueritne Pontifex contentiones tantum Lusi- tanorum et Castellanorum dirimere, quod potuit sane ut lectus inter illos arbiter *, sicut et ipsi reges jam ante inter se ea de re foedera quaedam pepigerant: et hoc si ita est, cum res inter alios acta sit, ad caeteras gentes non pertinebit: an vero prope singulos mundi trientes duobus populis donare. Quod etsi voluisset et potuisset Pontifex, non tamen continuo sequeretur dominos Orientis esse Lusitanos, cum donatio dominium non faciat, sed secuta traditio *: quare et huic causae possessio deberet accedere. Tum vero si quis jus ipsum sive divinum sive humanum scrutari volet, non autem ex commodo suo metiri, facile deprehendet donationem ejus- modi ut rei alienae nuUius esse momenti. Disputationem de potestate Pontificis, hoc est episcopi Romanae ecclesiae, hic non aggrediar, nec quidquam ponam nisi ex hypothesi, hoc est quodconfitenturhominesinter eoseruditissimi,quique plurimum Pontificiae tribuunt auctoritati, maxime Hispani *: qui cum pro sua perspicacia facile viderent Dominum Christum omne a se terrenum imperium abdicasse, mundi certe totius dominium, qua homo fuit, non habuisse, et si habuisset, nullis tamen argumentis astrui posse, jus illud inPetrumaut Romanam ecclesiam vicario jure translatum, cum alias etiam certum sit multa Christum habuisse, in quae Pontifex non successerit *, intrepide affirmarunt, (utar ipsorum verbis), Pontificem non esse dominum civilem aut temporalem totius orbis •: imo etiam si quam talem potestatem in mundo ha- DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 211 beret, eam tamen non recte exerciturum, cum spirituali sua jurisdictione contentus esse debeat *: secularibus autem Prin- cipibus eam concedere nullo modo posse *. Tum vero si quam habeat potestatem temporalem, eam habere, ut loquun- tur, in ordine ad> spiritualia: quocirca nullam illi esse po- testatem in populos infideles, ut qui ad ecclesiam non per- tineant. Unde sequitur ex sententia Cajetani et Victoriae et potioris partis tam theologorum quam canonistarum ', non esse idoneum titulum adversus Indos, vel quia Papa dederit provincias illus tamquam dominus absolute, vel quia non recognoscunt dominium Papae: atque adeo ne Saracenos quidem isto titulo unquam spoliatos.

His igitur sublatis, cum manifestum sit, quod et Victoria * scribit, Hispanos ad terras remotiores ilias navigantes nullum jus secum attulisse occupandi eas provincias, unus duntaxat titulus belli restat, qui et ipse si justus esset, tamen ad domi- nium proficere non possetnisijurepraedae, hocestpostoccu- pationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas terras occupave- rint, ut cum plerisque gentibus, quas Batavi accesserunt, bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum jus illis quaeri potuit, cum etiam si quas ab Indis pertulissent in- jurias, eas longa pace et amicis commerciis remisisse merito censeantur. Quamquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui barbaros bello persequuntur, ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolint agnoscere. Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt, ut hac in parte nihil habeant, quod querantur. Alter vero obtentus 212 DE JURE PRABDAE. CAP. XII.

nihilo est justior *, quam ille Graecorum in barbaros, quo Boethius * respexit: An distant quia dissidcntque mores Injustas acies et fera hella movent, Altcrnisque yolunt pcrirc telis?

Non est justa satis saevitiae ratio. Ista autem et Thomae et concilii Toletani et Gregorii et theologorum, canonistarum, jurispriidentiumque fere om- nium ' conclusio est: quantumcunque fides annuntiata sit barbaris (nam de his qui subditi ante fuerunt Christianis Principibus, item de apostatis alia est quaestio) probabiliter et sufficienter, et si noluerint eam recipere, non tamen licere hac ratione eos bello persequi et spoliare bonis suis. Operae pretium est in hanc rem ipsa Cajetani ♦ verba describere. Quidam, ait, infideles nec dc jurc nec de facto subsunt SC" cundum temporalem jurisdictionem Principibus Christianis ^ ut si invcniuntur pagani ^ qui numquam imperio Romano subditi fuerunt ^ terras habitantes ^ in quibus Christianum numquam fuit nomen. Horum namque domini^ quamvis infideleSj legitimi dominl sunt^ sivc regali sivc politico rc- gimine gubcrnantur: ncc sunt propter infidelitatem a do- minio suorum privati, quum dominium sit ex jure positivo et infidelitas ex divino jure^ quod non tollit jus positivum^ ut superius in quaestionc habitum est. Et de his nullam scio lcgem quoad temporalia. Contra hos nullus rcx^ nullus imperator ^ ncc ecclcsia Romana potcst movere bellum ad occupandas terras eorum aut subjiciendos eos tcmporaliter ^ i V. Vasq. comrov. illustr. c. 24. Vict. de Indis. p. 2. n. 10. * de cons. phil.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 213 quia nulla subest causa justa belli^ cum Jesus Christus rex regum, cui data est potestas in caelo et in terra, miserit ad capiendam possessionem mundi ^ non milites ar^ matae militiae, sed sanctos praedicatores, sicut oyes inter lupos. Unde nec in Testamento yeteri ^ ubi armata manu possessio erat capienda terrae infidelium^ indictum lego bellum alicui propter hoc, quod non erant fideles, sed quia nolebant dare transitum, yel quia eos ofenderant, ut Ma-^ dianitae^ yel ut recuperarent sua^ divina largitate sibi concessa. Unde gravissime peccaremus, si fidem Christi Jesu per hanc viam ampliare contenderemus, nec essemus legitimi domini illorum, sed magna latrocinia committere" mus et teneremur ad restitutionem ^ utpote injusti debella" tores aut occupatores. Mittendi essent ad hos praedicatores boni viri, qui verbo et exemplo converterent eos ad Deum: et non qui eos opprimant^ spolient^ scandalizent ^ subjiciant et duplo Gehennae filios faciant more Pharisaeorum. Et in hanc formam audimus saepe a senatu in Hispania et theo- logis praecipue Dominicanis decretum fuisse *, sola verbi praedicatione non bello Americanos ad fidem traducendos: libertatem etiam, quae illis eo nomine erepta esset, restitui debere, quod a Paulo Tertio, Pontifice et Carolo Quinto, Im- peratore et Hispaniarum rege comprobatum dicitur. Omittimus jam Lusitanos in plerisque partibus religionem nihil promo- vere; ne operam quidem dare, cum soli lucro invigilent.

Imo et illud ibi verum esse, quod de Hispanis in America Hispanus * scripsit, non miracula, non signa audiri, non exempla vitae religiosae, quae ad eamdem fidem alios possent impellere, sed multa scandala, multa facinora, multas im- pietates. Quare cum et possessio et titulus deficiat posses- sionis, neque res ditionesque Indorum pro talibus haberi * V. Joh. Mct. in praef. ad Osorium. ^ Vict. in rclect. i. de Indis. §. 38.

214 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

debeant, quasi nuUius ante fuissent, ncque cum illorum essent aliis recte acquiri potuerint, sequitur Indorum populos, de quibus nos loquimur, Lusitanorum proprios non esse, sed liberos et sui juris, de quo ipsi doctores Hispani » non du- bitant. Si ergo in populos terrasque et ditiones Lusitani jus nullum quaesiverunt, videamus an mare et navigationem Probi, iiL aut mercaturam sui juris facere potuerint. De mari autem prima sit consideratio, quod cum passim in jure aut nullius, aut commune, aut publicum juris gentium dicatur, haevoces quid significent ita commodissime explicabitur, si poetas ab Hesiodo omnes et philosophoset jurisconsultos veteres imitati in tempora distinguamus ea, quae tempore forte haud longo, certa tamen ratione et sui natura discreta sunt. Neque nobis vitio verti debet, si in juris a natura procedentis explica- tione auctoritate et verbis eorum utimur, quos constat natu- ^iZitt*' ^^^^ judicio plurimum valuisse. Sciendum est igitur in pri- Dominium. mordiis vitae humanae aliud quam nunc est dominium, aliud communionem fuisse. Nam dominium nunc proprium quid signiiicat ', quod scilicet ita est alicujus, ut alterius non sit eodem modo. Commune autem dicimus, cujus proprietas inter plures consortio quodam aut consensu collata est, exclusis aliis. Linguarum paupertas coegit voces easdem in re non eadem usurpare. Et sic ista nostri moris nomina ad jus illud pristinum similitudine quadam et imagine referuntur. Commune igitur tunc non aliud fuit, quam quod sim- pliciter proprio opponitur. Dominium autem facultas non injusta uteudi re communi ', quem usum scholasticis visum est facti, non juris vocare ^, quia qui nunc in jure usus 1 Vict. in I. relect. de Indis. in finc. [n. i6.] ' V. Gl. et Castrens. in 1. ex hoc jure. [D. i. i. 5.] et c. jus naturalc. dist. i. [Decr. Grat. p. i. I. 7.] ' V. Vasq. controv. usu freq. c. i. n. 10. ^ c. exiit qui seminat. de verb. sign. in 6®. [Decretal. in 6°. 5. 12. 3.] Clem. cxivi de Paradiso. dc verb. sign. [Clem. const. 5. 11 i.]

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 215 vocatur proprium est quiddam, aut ut illorum more loquar, privative ad alios dicitur. Jure primo gentium, quod. et naturale interdum dicimus, et quod poetae alibi aetate aurea, alibi Satumi aut Justitiae regno depingunt, nihil proprium fuit: quod Cicero dixit: Sunt autcm priyata nulla natura^ et Horatius ": Nam propriae telluris herum natura nec illum, Nec me^ nec quemquam statuit. Neque enim potuit natura dominos distinguere. Hoc igitur significatu res omnes eo tempore communes fuisse dicimus, idem innuentes quod poetae, cum primos homines in medium quaesivisse et Justitiam casto foedere res medias tenuisse di- cunt: quod ut clarius explicent, negant eo tempore campos limite partitos, aut commercia fuisse ulla: promiscua rura per agros Praestiterant cunctis communia cuncta videri^. Recte additum est videri ^ propter translationem ut dixi- mus vocabuli. Communio autem ista ad usum referebatur: pervium cunctis iter ^ Communis usus omnium rerum fuit '• Cujus ratione dominium quoddara erat, sed universale et indefinitum: Deus enim res omnes non huic aut illi dederat, sed humano generi atque eo modo plures in solidum ejusdem rei domini esse non "prohibebantur: quod, si hodiema signi- ficatione sumamus dominium, contra omnem est rationem. Hoc enim proprietatem includit, quae tunc erat penes nemi- nem, Aptissime autem illud dictum est: omnia rerum Usurpantis erant *. Ad eam vero quae nunc est dominiorum distinctionem non ^ [Sat. 1. 2. 2. vs. 129. sq.] 2 Avienus in Arataeis. [vs. 302. sq.] ^ Seneca Octavia [vs. 402. sq.] * Avicnus ibid. [vs. 301.]

ai6 D£ JURE PRAEDAE. CAP XII.

impetu quodam, sed paulatim ventum videtur, initium ejus monstrante natura. Cum enim res sint nonnuUae, quarum usus in abusu consistit, aut quia conversae in substantiam utentis nuUum postea usum admittunt ^, aut quia utendo fiunt ad usum deteriores, in rebus prioris generis, ut cibo et potu, proprietas statim quaedam ab usu non sejuncta emicuit. Hoc enim est proprium esse, ita esse cujusquam ut et alterius esse non possit: quod deinde ad res posterioris generis, vestes puta et res mobUes aUas aut se moventes, ratione quadam productum est. Quod cqm esset, ne res quidem immobiles omnes, agros puta, indivisae manerepotu* erunt: quamquam enim horum usus non simpUciter in abusu consistat, eorum tamen usus abusus cujusdam causa compa- ratus est, ut arva et arbusta cibi causa, pascua etiam vesti- um: omnium autem usibus promiscue sufficere non possunt. Repertae proprietati lex posita est, quae naturam imitaretur. Sicut enim initio per appUcationem corporalem usus ille ha- hebatur, unde proprietatem primum ortam diximus, ita si- miU appUcatione res proprias cujusque fieri placuit. Haec est quae dicitur occupatio, voce accommodatissima ad eas res, quae ante in medio positae fuerant: quo Seneca * tra- gicus aUudit in medio est scelus Positum occupanti. Et philosophus *: equestria omnium equitum Komano- rum sunt: in illis tamen locus meus fit proprius quem oc^ cupayi. Hinc QuintiUanus * dicit, quod omnibus nascitur industriae esse praemium, et TuUius *, factas esse veteri occupatione res eorum^ qui quondam in yacua venerant.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 217 Occupatio autem haec in his rebus, quae possessioni reni- tuntur, ut sunt ferae bestiae, perpetua esse debet, in aliis sufficit corpore coeptam possessionem animo retineri. Occu- patio in mobilibus est apprehensio, in immobilibus instructio aut limitatio: unde Hermogenianus ^ cum dominia distincta dicit, addit agris terminos positos, aedificia coUocata. Hic rerum status a poetis indicatur: Tum laqueis captarc fcras ct fallcrc visco Invcntum *; tum primum subicrc domos: Communcmquc prius, ccu lumina solis ct aurac, Cautus humum longo signavit limitc mcssor ». Celebratum post haec, ut Hermogenianus indicat, com- mercium, cujus gratia Fluctibus ignotis insultavcrc carinac *. Eodem autem tempore et respublicae institui coeperunt, atque ita eorum, quae a prima communione divulsa erant, duo facta sunt genera. Alia enim sunt publica, hoc est po- puli propria (quae est genuina istius vocis significatio), alia mere privata, hoc est singulorum. Occupatio autem publica eodem modo fit, quo privata. Seneca •: Fincs Athcnicnsium aut Campanorum vocamus, quos dcindc intcr sc vicini pri- vata tcrminationc distinguunt, Gens enim unaquaeque Partita fincs rcgna constituit^ novas Exstruxit urbcs '.

Hoc modo dicit Cicero ^ agrum Arpinatem Arpinatum dici, Tusculanum Tusculanorum: similisquc cst, inquit, privatarum posscssionum dcscriptio. Ex quo, quia suum cujusquc fit corum, quac natura fucrant communia, quod cuiquc ob- * 1. ex hoc jure. ff. dc just. et jure. [D. i. i. 5.] * Virg. Georg. 1. i. [vs. 139. sq.] ' Ovid. Metam. 1. i. [vs. lai. et vs. 135. sq.] ^ Ovid. [ibid. vs. 134.] » de benef. 1. 7. c. 4. ^ Seneca Octavia. [vs. 419. sq.] ' Oflf. 1. i.

2l8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

tigit id quisque tcneat, Contra autem Thucydides ^ eam terram, quae in divisione populo nulli obvenit, cHpKrrov, hoc est indefinitam et limitibus nuUis circumscriptam vocat.