SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 20 of 31

£x his quae hactenus dicta sunt, duo intelligi possunt. Prius est eas res, quae occupari non possunt aut occupata numquam sunt, nullius proprias esse posse *, quia omnis proprietas ab occupatione coeperit. Alterum vero eas res omnes, quae ita a natura comparatae sunt, ut aliquo utente nihilominus aliis quibusvis ad usum promiscue sufficiant, ejus hodieque con- ditionis esse et perpetuo esse debere, cujus fuerint, cum primum a natura proditae sunt. Hoc Cicero ' voluit: Jc latissime quidem patens hominibus inter ipsos omnibus inter omnes societas haec est, in qua omnium rerum, quas ad communem usum natura genuit, est scrvanda communitas. Sunt autem omnes res hujus generis, in quibus sine detri- mento alterius alteri commodari potest. Hinc illud esse dicit Cicero: Non prohibere aqua profluente. Nam aqua profluens qua talis, non qua flumen est, inter communia omnium a jurisconsultis refertur et a poeta *: Quid prohibetis aquas? usus communis aquarum est: Nec solem proprium natura, nec aera fecit, Nec tenues undas: in publica munera yeni.

Dicit haec non esse natura propria, sicut Ulpianus * natura omnibus patere, tum quia primum a natura prodita sunt et in nuUius adhuc dominium pervenerunt, ut loquitur Nera- tius •, tum quia, ut Cicero ' dicit, a natura ad usum com- munem genita videntur. Pubiica autem vocat, tralatitia sig- nificatione *, non quae ad populum aliquem, sed quae ad societatem humanam pertinent, quae publica juris gentium in D£ JURB PRAEDAE. CAP. XII. 219 legibus vocantur *, hoc est communia omnium, propria nul- lius. Hujus generis est aer, duplici ratione, tum quia oc- cupari non potest, tum quia usum promiscuum hominibus debet. £t eisdem de causis commune est omnium maris elementum, infinitum scilicet ita, ut possideri non queat, et omnium usibus accommodatum, sive navigatiomm respi- cimuSf sive etiam piscaturam '. Cujus autem juris est mare, ejusdem sunt, si qua niare aliis usibus eripieudo sua fecit, ut arenae mari^, quorum pars terris continua littus dicitur. Recte igitur Cicero »: Quid tam commune quam mare fluc- tuantibus ^ littus ejectis? Etiam Virgilius auram, undam, littus cunctis patere dicit. Haec igitur sunt illa, quae Ro- mani ^ vocant communia omnium jure naturali, aut quod idem esse diximus, publica juris gentium, sicut et usum eorum modo communem modo publicum vocant. Quamquam vero etiam ea nuUius esse, quod ad proprietatem attinet, recte dicantur, multum tamen differunt ab his, quae nullius sunt et communi usui attributa non sunt, ut ferae, pisces, aves: nam ista si quis occupet, in jus proprium transire possunt, illa vero totius humanitatis consensu proprietati in perpetuum excepta sunt, propter usum, qui cum sit omnium, non magis omnibus ab uno eripi potest, quam a te mihi quod meum est. Hoc est quod Cicero * dicit inter prima esse justitiae munera, rebus communibus pro communibus uti. Scholastici dicerent esse communia alia affirmative, alia privative. Distinctio haec non modo jurisprudentibus usitata est, sed vulgi etiam confessionem exprimit: unde » 1. ult. ff. de usuc. [D. 41. 3.] 2 1. Aristo. ff. dc rcr. div. [D. i. 8. 10.] 3 loco supra citato. * Inst. dc rcr. div. §. ct quidcm naturali. ct §. littorum. [I. 2. I. §. I. et §. 5.] Dig. de rcr. div. 1. i. ct I. a. et 1. Aristo. co tit. [D. I. 8.] 1. quod in littore. et 1. quamvis. IF. dc acq. rer. dom. [D. 41. i. 14. et 50.] 1. injuriarum. §. si quis me. flf. dc injuriis. [D. 47. 10. 13. §. 7.] 1. littora flf. ne quid in loc. publ. [D. 43. 8. 3.] cum 1. scq. * Oflf. 1. i. [c.

220 D£ JURB PRAEDAB. CAP. XII.

apud Athenaeum convivator mare commune esse dicit, at pisces capientium fieri^ Et in Plautina Rudente * servulo dicenti, Mare quidcm commune ccrto cst omnibus ^ assentit piscator: addenti autem, In mari invcntum cst^ communc cst 9 recte occurrit: Mcum quod rctc atquc hami nacti sunt ^ mcum potissimum cst. Mare igitur proprium omnino alicujus fieri non potest, quia natura commune hoc esse non permittit, sed jubet': imo ne littus quidem, nisi quod haec addenda est interpre- tatio: ut si quid earum rerum per naturam occupari possit, id eatenus occupantis fiat, quatenus ea occupatione usus ille promiscuus non laeditur. Quod merito receptum est: nam cum ita se res habet, cessat utraque exceptio, per quam evenisse diximus, ne omnia in jus proprium transcriberentur. Quoniam igitur inaedificatio species est occupationis, in littore licebit aedificare ', si id fieri potest sine caeterorum incom- modo, ut Pomponius loquitur: quod ex Scaevola explicabi- mus, nisi usus publicus, hoc est communis, impediretur. £t qui aedificaverit soli dominus fiet, quia id solum nec uliius proprium, nec ad usum communem necessarium fuit. Est igitur occupantis, sed non diutius, quam durat occupatio ^, quia reluctari mare possessioni videtur, exemplo ferae, quae si in naturalem se libertatem receperit, non ultra captoris est. Ita et littus postiiminio mari redit. Quidquid autem privatum fieri occupando, idem et publicum, hoc est populi proprium, posse ostendimus. Sic littus imperii Romani finibus inclusum * actu.4. sc. Hcus mane. [vs. 975. sqq. ct vs. 985.] ^ V. Doncll. 1. 4. c. 2. ' Inst. de rer. div. §. littorum. [I. 2. i. §. 5.] 1. riparum. §. i. ff. de rer. div. [D. I. 8. 5.] 1. fluminum. ff. dc damno iuf. [D. 39. 2. 24.] 1. quamvis. flf. de acq. dom. [D. 41. i. 50.] 1. in littore. flf. ne quid in loc. publ. [D. 43. 8, 4.] < 1. Aristo. ff. de rer. divis. [D. i. 8. 10.] l. quod in littore. ff. de acq. dom.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 221 populi Romani esse Celsus existimat >: quod si ita est, mi- nime mirandum est eumdem populum subditis suis occupandi littoris modum per Principem aut praetorem potuisse conce- dere *. Caeterunf et haec occupatio non minus quam privata ita restringenda est, ne ulterius porrigatur, quam ut salvus sit usus juris gentium. Nemo igitur potest a populo Romano ad littus maris accedere prohiberi ', et retia siccare et alia facere, quae semel omnes homines in perpetuum sibi licere voluerunt *• Maris autem natura hoc differt a littore, quod mare, nisi exigua sui parte, nec inaedificari facile nec includi potest: et ut posset, hoc ipsum tamen vix contingeret sine usus promiscui impedimento. Si quid tamen exiguum ita occupari potest, id occupanti conceditur. Hyperbole est igitur *: Contracta pisces aequora sentiunt Jactis in altum molibus. Nam Celsus • jactas in mare pilas ejus esse dicit, qui je- cerit, sed id non concedendum, si deterior maris usus eo modo futurus sit. Et Ulpianus ^ eum qui molem in mare jacit, ita tuendum dicit, si nemo damnum sentiat. Nam si cui haec res nocitura sit, interdictum utique, Ne quid in loco publico fiat, competiturum. Ut et Labeo ■ si quid tale in mari struatur, inderdictum vult competere, Ne qutd in mari, quo portus, statio iterye navigiis deterius sit, fiat. Quae autem navigationis, eadem piseatus habenda est ratio, ut communis maneat omnibus. Neque tamen peccabit, si quis in maris diverticulo piscandi locum sibi palis circumse- 222 DB JURE PRAEDAE. CAP. XII.

plat atque ita privatuii) faciat: sicut LucuUus exciso apud Neapolim monte ad villam suam maria admisit ^ £t hujus generis puto fuisse piscinas maritimas, quarum Varro et Co- lumella meminerunt. Nec Martialis ' alio spectavit, cum de Formiano Apollinaris loquitur: Si quando Nereus sentit Aeoli regnum, Ridet procellas tuta de suo mensa. Et Ambrosius ': Inducis mare intra praedia tua, ne de- sint belluae. Hinc apparere potest, quae mens Pauli * fuerit, cum dicit, si maris proprium jus ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competere. Esse quidem hoc in- terdictum ad privatas causas comparatum. non autem ad publicas (in quibus etiam ea comprehenduntur, quae jure gentium communi facere possumus), sed hic jam agi de jure fruendo, quod ex causa privata contingat, non publica, sive communi. Nam teste Marciano *, quidquid occupatum est et occupari potuit, id jam non est juris gentium, sicut est mare. Exempli causa, si quis LucuUum aut Apollinarem in privato suo, quatenus diverticulum maris incluserant, piscari prohibuisset, dandum iliis interdictum Paulus puta- vit, non solum injuriarum actionem, ob causam scilicet privatae possessionis. Imo in diverticulo maris, sicut in di- verticulo fluminis •, si locum talem occuparim ibique piscatus sim, maxime si animum privatim possidendi plurium anno- rum continuatione testatus fuerim, alterum eodem jure uti prohibebo, ut ex Marciano colligimus, non aliter quam in lacu, qui mei dominii est '. Quod verum quamdiu durat occupatio, quemadmodum in littore antea diximus. Extra diverticulum idem non erit, ne scilicet communis usus im- DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 223 pediatur. Ante aedes igitur meas aut praetorium ut piscari aliquem prohibeam, usurpatum quidem est, sed nuUo jure: adeo quidem ut Ulpianus * contemta ea usurpatione, si quis prohibeatur, injuriarum dicat agi posse. Hoc Imperator Leo * (cujus legibus non utimur) contra juris rationem mutavit voluitque Trpodvpx^ hoc est vestibula maritima, eorum esse propria, qui oram habitarent ibique eos jus piscandi habere: quod tamen ita procedere voluit, ut septis quibusdam re- moratoriis, quas iToxi^ Graeci vocant, locus ille occupare- tur ': existimans nimirum non fore, ut quis exiguam maris portionem alteri invideret, qui ipse toto mari ad piscandum admitteretur. Certe ut quis magnam maris partem, etiamsi possit, publicis utilitatibus eripiat, non tolerandae est im- probitatis: in quam merito vir sanctus * invehitur. Spaiia maris sibi vindicant jure mancipii, pisciumquc jura sicut yernaculorum ^ conditione sibi servitii subjecta commemorant. Iste^ inquit ^ sinus maris meus est j ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. £st igitur mare in numero earum rerum, quae in commercio non sunt, hoc est, quae proprii juris fieri non possunt *. Unde, censent eruditiores, sequi- tur, si recte et proprie loquamur, nuUam maris partem in territorio populi alicujus posse censeri: quod ipsum Placen- tinus sensisse videtur, cum dixit mare ita esse commune, ut in nuUius dominio sit nisi soliusDei, etJohannesFaber® cum mare asserit reiictum in suo jure et esse primaevo, quo omnia erant communia. Alioqui nihil differrent, quae sunt omnium communia, ab his quae publica proprie dicuntur, ut mare a flumine. Flumen populus occupare potuit, ut in- ciusum finibus suis, mare non potuit. Territoria autem sunt 224 I>^ JURE PRAEDAE. CAP XII.

ex occupationibus populorum, ut privata dominia ex occu- pationibus singulorum. Vidit hoc Celsus *, qui clare satis distinguit inter littora, quae populus Romanus occupare potuit, ita tamen ut usui communi non noceretur, et mare, quod omnino pristinam naturam retinuit. Nec ulla lex diver- sum indicat. Quae vero leges a contrariae sententiae auctoribus citantur *, aut de insulis loquuntur, quas clarum est occu- pari potuisse, aut deportu, qui non communis est, sedproprie publicus. Qui vero dicunt mare aliquod esse imperii Romani, dictum suum ita interpretantur, ut dicant jus illud in mare ultra protectionem et jurisdictionem non procedere: quod illi jus a proprietate distinguunt, nec forte satis animadver- tunt id ipsum, quod populus Romanus classes praesidio navigantium disponere potuit, et deprehensos in mari piratas punire, non ex proprio, sed excommunijureaccidisse, quod et aliae liberae gentes in mare habent. Illud intecim fatemur potuisse inter gentes aliquas convenire, ut capti in maris hac aut illa parte hujus aut illius reipublicae judicium subi- rent, atque ita ad commoditatem distinguendae jurisdictionis in mari fines describi: quod ipsos quidem eam sibi legem ferentes deligat, at alios populos non item, neque locum alicujus proprium facit, sed in personas contrahentium jus constituit *. Quae distinctio, ut naturali rationi consentanea est, ita Ulpiani * responso quodam comprobatur, qui rogatus an duorum praediorum maritimorum dominus alteri eorum, quod venderet, servitutem potuisset imponere, ne inde in 1 1. littora. ff*. ne quid in loco publ. [D. 43. 8. 3.] 2 j, insuhie. ff". dc judiciis. [D. 5.. i. 9.] 1. Caesar. ff. de publ. [D. 39. 4. 15.] Gl. in I. quaedam. ff*. de rer. div. [D. i. 8. 2.] et ibi Bal. et Gl. in §. i. Inst. de rer. divis. [I, 2. I.] et in d. 1. littora. ' Bal. in c. i. in pr. in 2. col. quib. mod. feud. amitt. Adde 1. unicam C. de classicis. [C. 11. 13.] et Ang. in I. sanc. ff. de injuriis. [D. 47. 10. 14.] ^ 1. venditor fundi. ff". comm. praed. [D. 8. 4. 13.] Adde 1. caveri. [1. 4.] eo tit.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 22$ certo maris loco piscari liceret, respondet rem quidem ipsam, mare scilicet, servitute nuUa affici potuisse, quia per naturam hoc omnibus pateret, sed cum bona fides contractus legem venditionis servari exposceret, personas possidentium et in jus eorum succedentium per istam legem obligari. Verum est loqui jurisconsultum de praediis privatis et lege privata, sed in territorio et lege populorum eadem hic est ratio, quia populi respectu totius generis humani privatorum locum obtinent. Similiter reditus S ^^^ in piscationcs maritimas constituti regalium numero censentur, non rem, hoc est mare aut piscationem, sed personas obligant. Quare subditi, in quos legem ferendi potestas reipublicae aut Principi ex consensu competit, ad onera ista compelli forte poterunt, sed exteris jus piscandi ubique immune esse debet, ne ser- vitus imponatur mari, quod servire non potest. Non enim maris eadem quae fluminis ratio est, quod cum sit publicum, id est populi, jus etiam in eo piscandi a populo aut Principe concedi aut locari potest *, ita ut ei qui conduxit etiam in- terdictum veteres dederint ^ ^ de loco publico frucndo, addita conditione, si is cui locandi jus fiierit fruendum alicui loca- verit; quae conditio in mari evenire non potest ^. Caeterum qui ipsam piscationem numerant inter regalia ne illum quidem locum, quem interpretabantur, satis inspexerunt: quod Iserniam et Alvarotum * non latuit. Demonstratum est nec populo nec privato cuipiam jus aliquod proprium in ipsum mare (nam diverticulum excepimus) competere posse, cum occupationem nec natura nec usus publici ratio permittat. Hujus autem rei causa instituta fiierat haec disputatio, ut appareret Lusitanos mare, quo ad Indos navigatur, sui juris non fecisse. Nam 15 226 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

utraque ratio, quae proprietatem impedit, in hac causa cst quam in caeteris omnibus infinito efficacior: quod in aliis difficile videtur, in hac omnino iieri non potest: quod inaliis • iniquum judicamus, in hac summe barbarum est atque inhu- manum. Non de mari interiore hic agimus, quod terris un- dique infusum alicubi etiam fluminis latitudinem non excedit: de quo tamen satis constat locutos esse Romani juris con- sultos, cum nobiles illas adversus privatam avaritiam senten- tias > ediderunt. De oceano quaeritur, quem immensum, iniinitum rerum parentem, coelo contcrminum antiquitas vo- cat: cujus perpetuo humore non fontes tantum et flumina et maria, sed nubes, sed ipsa quodammodo sidera pasci veteres crediderunt: qui denique per reciprocas aestuum vices terram hanc, humani generis sedem, ambiens neque teneri neque includi potest, et possidet verius quam possidetur. In hoc autem oceano non de sinu aut freto, nec de omni quidem eo quod e littore conspici potest controversia est. Vindicant sibi Lusitani, quidquid duos orbes interjacet, tantis spatiis discretos, ut plurimis saeculis famam sui non potuerint transmittere. Quod si Castellanorum, qui in eadem sunt causa, portio accedat, parvo minus omnis oceanus duobus populis maiicipatus est, aliis tot gentibus ad Septentrionum redactis angustias: multumque decepta est natura, quae cum elementum illud omnibus circumfudit, omnibus etiam sufiFec- turum credidit. In tanto mari si quis usu promiscuo solum sibi imperium et ditionem exciperet, tamen immodicae do- minationis affectator haberetur: si quis piscatu arceret alios, insanae cupiditatis notani non effugeret: at qui etiam navigatum impedit, quo nibil ipsi perit, de eo quid statuemus? Si quis ab igni, qui totus suus est, ignem capere, lumen suo de lumine alterum prohiberet, lege hunc humanae socie- tatis reum peragerem: quia vis ea est istius naturae, ^ supra allegatas.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XH. 22/ Ut nihilominus ipsi luceat, cum illi acccndcrit *. Quidni enim, quando sine detrimento suo potest, alteri commodet * in iis, quae sunt accipienti utilia, danti non molesta? Haec sunt quae philosophi ' non alienis tantum, sed et ingratis praestari volunt. Quae vero in rebus privatis invidia est, eadem in re communi non potest non esse imma- nitas. Improbissimum enim hoc est, quod naturae instituto, consensu gentium, meum non minus quam tuum est, id te ita intercipere, ut ne usum quidem mihi concedas, quo con- cessu nihilo minus id tuum sit quam antea fuit. Tum vero etiam, qui alienis incubant aut communia intercipiunt, certa quadam possessione se tuentur. Quia enim prima, ut dixi- mus, occupatio res proprias fecit, idcirco imaginem quamdam dominii praefert quamvis injusta detentio. At Lusitani num sicuti terras solemus, ita mare illud impositis praesidiis ita undique cinxerunt, ut in ipsorum manu esset quos vellent ex- cludere? An vero tantum hoc abest, ut ipsi etiam, cum ad- versus alios populos mundum dividunt, non uUis limitibus aut natura aut manu positis, sed imaginaria quadam linea se tueantur? Quod si recipitur, et dimensio talis ad possidendum valet, jamdudum nobis geometrae terras, astronomi etiam caelum eriperent. Ubi hic igitur est ista, sine qua nuUa do- minia coeperunt, corporis ad corpus adjunctio? Nimirum apparet in nulla re verius dici posse, quod doctores nostri * prodiderunt, mare cum sit incomprehensibile non minus quam aer, nullius populi bonis potuisse applicari. Si vero ante alios navigasse et viam quodammodo aperuisse, hoc vocant occupare, quid esse potest magis ridiculum? Nam cum nuUa pars sit maris, in quam non aliquis primus ingressus sit, se- quetur omnem navigationem ab aliquo esse occupatam. Ita 228 DE JURE PRAEDAB. CAP. XII.

undique excludimur. Quin et illi qui terrarum orbem cir- cumvecti sunt, totum sibi oceanum acquisivisse dicendi erunt. Sed nemo nescit navem per mare transeuntem non plus juris quam vestigii relinquere. Verum etiam quod sibi sumunt, neminem ante ipsos eum oceanura navigasse, id minime ve- rum est. Magna enim pars ejus de quo agitur maris ambitu Mauritaniae jam olim navigata est *: ulterior et in orientem vergens victoriis magni Alexandri lustrata est usque in Ara- bicum sinum, Olim autem hanc navigationem Gaditanis per- cognitam fuisse multa argumento sunt: Caio Caesare, Augusti filio 5 in Arabico sinu res gerente signa navium ex Hispanien- sibus naufragiis agnita, et quod Caelius Antipater tradidit, vidisse se qui ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia navigasset. Etiam Arabibus: si verum est quod Cornelius Nepos tradidit, Eudoxum quemdam sua aetate cum Lathy- rum, regem Alexandriae, fugeret Arabico sinu egressum Gades usque pervectum. Poenos autem, qui re maritima plurimum valuerunt, eum oceanum non ignorasse longe certissimum est, cum Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae, praeternavigato scilicet promontorio quod nunc Bonae Spei dicitur (vetus vi- detur nomen Hesperion Ceras fuisse) omne id iter scripto complexus sit, testatusque ad ultimum non mare sibi, sed commeatum defuisse. Ab Arabico autem sinu ad Indiam Indicique oceani insulas et auream usque Chersonesum, quam esse Japanem credunt plerique, etiam re Romana florente navigari solitum, iter a Plinio * descriptum, legationfes ab Indis adAugustum, adClaudium etiam exTaprobane insula, deinde gesta Trajani et tabulae Ptolemaei satis ostendunt. Jam suo tempore Strabo * Alexandrinorum mercatorum clas- sem ex Arabico sinu ut Aethiopiae ultima, ita et Indiae pe- DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 229 tiisse testatur, cum olim paucis navibus id auderetur. Inde magna populo Romano vectigalia. Addit Pllnius * impositis sagittariorum cohortibus piratarum metu navigatum, solamque Indiam quingenties sestertium, si Arabiam addas et Seres millies, annis omnibus Romano imperio ademissc et merces centuplicato venditas. Et haec quidem vetera satis arguunt primos non fuisse Lusitanos. In singulis autem sui partibus oceanus ille et tunc, cum Lusitani ingressi sunt, et num- quam non cognitus fiiit. Mauri enim et Aethiopes, Arabes 9 Persae, Indi eam maris partem, cujus ipsi accolae sunt, nescire neutiquam potuerunt. Mentiuntur ergo qui se mare iliud invenisse jactant. Quid igitur, dicet aliquis, parvumne videtur, quod Lusitani intermissam multis forte saeculis na- vigationem primi repararunt et, quod negari non potest, Europaeis gentibus ignotam ostenderunt magno suo labore, sumtu, periculo? Imo vero, si in hoc incubuerunt, ut quod soli reperissent omnibus monstrarent, quis adeo est amens, qui non plurimum se illis debere profiteatur? Eam- dem enim gratiam laudemque et gloriam immortalem illi promeruerint 5 qua omnes contenti fuerunt rerum magnarum inventores, quotquot scilicet non sibi, sed humano generi prodesse studuerunt. Sin Lusitanis suus ante oculos quaestus fuit, lucrum quod semper maxiinum est in praevertendis negotiationibus illis sufficere debuit. Et scimus itinera prima proventus interdum quater decuplos aut etiam uberiores de-