SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 21 of 31

disse: quibus factum, ut inops diu populus ad repentinas divitias subito prorumperet tanto luxus apparatu, quantus vix beatissimis gentibus in supremo progressae diu fortunae fastigio fuit. Si vero eidem in hoc praeiverunt, ne quis- quam sequeretur, gratiam non merentur cum lucrum suum respexerint; lucrum autem suum dicere non possunt, cum eripiant alienum. Neque enim illud certum est, nisi ivissent * loco citato et 1. la. c. 19.

230 D£ JURE PRAEDAB. CAP. Xll.

eo Liisitani, iturum fuisse neminem. Adventabant enim tempora, quibus ut artes paene omnes, ita et terrarum et marium situs clarius in dies noscebantur. Excitassent vetera quae modo retulimus exempla et, si non uno impetu omnia patuissent, at paulatim promota velis fuissent littora alio semper aliud monstrante. Factum denique fuisset quod iieri potuisse Lusitani docuerunt, cum multi essent populi non minus flagrantes mercaturae ct rerum extemarum studio: Ve- netis, qui multa jam Indiae didicerant, caetera inquirere promtum fuit: Gallorum Brittonum indefessa sedulitas, An- glorum audacia coepto non defuisset. Ipsi Batavi multo ma- gis desperata aggressi sunt. NuUa igitur aequitatis ratio, ne probabilis quidem uUa sententia a Lusitanis stat. Omnes ' enim qui mare volunt imperio aUcujus subjici posse, id ei attribuunt, qui proximos portus et circumjacentia littora in ditione habet. At Lusitani in illo universo littorum tractu paucis exceptis praesidiis nihil Iiabent, quod suum possint dicere. Deinde vero etiam qui mari imperaret, nihil tamen posset ex usu omnium deminuere, sicut populus Romanus arcere neminem potuit, quominus in littore imperii Romani cuncta faceret, quae jure gentium permittebantur *. Et si quidquam eorum prohibere posset, puta piscaturam, qua dici quodammodo potest pisces exhauriri, at navigationem non posset, per quam mari nihil perit. Cui rei argumentum est longe certissimum, quod ex doctorum sententia ante retulimus ', etiam in terra, quae cum populis tum hominibus singulis in proprietatem attributa est, iter tamen certe inerme et innoxium nuUius gentis hominibus juste negari, sicut et ^ gl. in c. ubi periculum. §. porro. super verbo territorio. de elect. in 6°. [Decretal. in 6°. i. 6. 3. §. 2.] et ibi canonistae. GI. in 1. licet. ff. de feriis. [D. 2. 12. nulla lex licet in hoc tit. invenitur]. ^ 1. nemo igitur ff*. de rer. div. [D. I. 8. 4.] Adde Alber. Gent. dc jure belii. 1. i. c. 19. sub finem. ' hoc capite.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 23I potum ex flumine. Ratio apparet quia, cum unius rei natu- raliter usus essent diversi, eum duntaxat gentes divisisse inter se videntur, qui sine proprietate commode haberi non posset, contra autem eum reccpisse, per quem domini conditio de- terior non esset futura. Omnes igitur vident cum, qui alterum navigare ptohibeat, nullo jure defendi, cum eumdem etiam injuriarum teneri Ulpianus * dixerit, alii autem ctiam inter- dictum utile prohibito competere existimaverint. Et sic Ba- tavorum intentio communi jure nititur, cum feteantur omnes ' permissum cuilibet in mari navigare etiam a nuUo Principe impetrata licentia: quod et legibus Hispauicis * diserte ex- pressum est.

Donatio Pontificis Alexandri, quae a Lusitanis mare aut jus navigandi solis sibi vindicantibus, cum inventionis defi- ciat titulus, secundo loco adduci potest, satis ex iis quae ante dicta sunt vanitatis convincitur. Donatio enim nullum habet momenium in rebus extra commercium positis. Quare cum mare aut jus in eo navigandi proprium nulii hominum esse possit, sequitur neque dari a Pontifice neque a Lusita- nis accipi potuisse. Praeterea cum supra relatum sit ex pru- dentiorum sententia, Papam uon esse dominum temporalem totius orbis, ne maris quidem esse satis intelligitur: quam- quam etsi id concederetur, tamen jus annexum Pontificatui in regem aliquem aut populum pro parte nuUa transferri de- buisset, sicut nec imperator posset imperii sui provincias in suos usus convertere aut pro suo arbitrio alienare *. Illud saltem nemo negaturus est, cui aliquid sit frontis, cum jus disponendi in temporalibus Pontifici nemo concedat, nisi forte 1 I. 2. §. si quis in mari. ff. ne quid in loco publ. [D. 43. 8. 2. §. 9.] Gl.

ad 1. I. fT. ut in fluminc publico. [D. 43. 14.] * Bald. in 1. itcm lapilli. 3.

•col. ff. de rer. div. [D. 1. 8. 3.] Rodericus Zuarius Hispanus in cons. i.

.de usu maris. • p. 3. tit. 28. 1. 10. et la. * Via. ubi supr. n. 26. [dc 232 DE JURE PRAEDAE, CAP. XII.

quantum ejus rerum spiritualium necessitas requirit, ista autem de quibus nunc agimus, mare scilicet et jus navigandi ^ lu- crum et quaestum merum, non pietatis negotium respiciant, sequi nuUam hac in re fiiisse illius potestatem. Quid quod ne Principes quidem, hoc est domini temporales, possunt uUo modo a navigatione aliquem prohibere, cum si quod habeut jus in mari, id sit tantum jurisdictionis ac protectionis? Eti- am illud notissimym est apud omnes, ad ea facienda quae cum lege naturae pugnant, nuUam esse Papae auctoritatem ^. Pugnat autem cum lege naturae, ut mare aut ejus usum quis- quam habeat sibi proprium, ut jam satis demonstravimus. Cum denique jus suum auferre alicui Papa minime possit, quae erit facti istius defensio, si tot populos immerentes, in- demnatos, innoxios ab eo jure, quod ad ipsos non minus quam ad Hispanos pertinebat, uno verbo voluit excludere? Aut igitur dicendum est, nullam esse vim ejusmodi pronun- tiationis aut, quod non minus credibile est, eum Pontificis animum fuisse, ut Castellanorum et Lusitanorum inter se certamini intercessum voluerit, aliorum autem juri nihil de- minutum.

Ultimum iniquitatis patrocinium in praescriptione solet esse aut consuetudine. £t huc igitur Lusitani se conferunt: sed utrumque illis praesidiuni certissima juris ratio praecludit. Nam praescriptio a jure est civili, unde locum habere non potest inter reges aut inter populos liberos *: multo autem minus ubi jus naturae aut gentium resistit, quod jure civili semper validius est. Quin et ipsa lex civilis praescriptionem hic impedit •. Usucapi enim aut praescriptione acquiri pro- hibentur, quae in bonis esse non possunt *: deinde quae DE JURE PRAEOAE. CAP. Xil. 233 possideri vel quasi possideri nequeunt ^, et quorum alienatio * prohibita est ^. Haec autem omnia de mari et usu maris vere dicuntur. £t cum publicae res, hoc est populi alicujus, nulla temporis possessionc quaeri posse dicantur ', sive ob rei naturam, sive ob eorum privilegium adversus quos prae- scriptio ista procederet^ quanto justius humano generi quam uni populo id beneficium dandum fuit inrebus communibus? Et hoc est quod Papinianus * scriptum reliquit, praescripti- onem longae possessionis ad obtinenda loca juris gentium pu- blica concedi non solere, ejusque rei exemplum dat in littore, cujus pars imposito aedificio occupata fuerat: nam eo diruto et alterius aedificio in eodem loco postea exstructo exceptio- nem opponi non posse; quod deinde similitudine reipublicae illustrat: nam et si quis in fluminis diverticulo pluribus annis piscatus sit, postea interrupta scilicet piscatione alterum eodem jure prohibere non posse. Apparet igitur Angelum * et qui cum Angelo dixerunt, Venetis et Januensibus per praescripti- onem jus aliquod in sinum maris suo littori praejacentem ac- quiri potuisse, aut falli aut fallere, quod sane jurisconsultis nimium est frequens, cum sanctae professionis auctoritatem non ad rationes etleges, sedad gratiam conferunt potentiorum. Nam Marciani quidem responsum, de quo et ante egimus, si recte cum Papiniani verbis comparetur, non aliam accipere potest interpretationem quam eam, quae et Johanni olim et Bartolo probata est et nunc a doctis omnibus ' recipitur: ut scilicet jus prohibendi procedat quamdiu durat occupatio.

^ 1. sine. ff. eo tit. c. sine possess. de reg. jur. [Decretal. in 6°. 5. 12. 3.] 2 1. alienationis ff. de verb. sign. [D. 50. 16. 28.] 1. si fundum. flT. de fundo dot. [D. 23. 5. i<5.] 2 1. praescriptio. C. de oper. publ. [C. 8. 12. 6.] 1. di- ligenter. C. dc aquaeductu. [C. 11. 42. 9.] 1. viam. ff. de via publ. [D. 43. II. 2.] ^ 1. ult. ff*. de usuc. D. 41. 3.] ^ cons. 289. thema talc est: inter caetera capitula pacis. ^ 1. si quisquam. ff. de div. tcmp. praescr. [D. 44. 3. 7.] 7 Duar. de usuc. c. 3. Cujac. ad d. I. ult. de usuc. [D. 41. 3.] Donell. Comm.

234 DE JURE PRAEDAE. CAP. XU.

non auteni si ea omissa sit. Omissa enim non prodest nec si per mille annos fuisset continuata, ut recte animadvertit Castrensis ^ Et quamvis hoc voluisset Marcianus, quod minime credendus est cogitasse, in quo loco occupatio con- ceditur in eodem praescriptionem concedi, tamen absurdum erat, quod de tlumine publico dictum erat ad mare commune et quod de diverticulo ad sinum proferre, cum haec prae- scriptio usum qui est jure gentium communis impeditura sit, illa autem publico usui non admodum noceat. Alterum autem Angeli argumentum * quod ex aquae ductu sumitur, eodem Castrensi monstrante, ut a quaestione alienissimum ab omni- bus merito exploditur. Falsum igitur est talem praescriptio- nem etiam eo tempore gigni, cujus initium omnem memoriam excedat. Ubi enim lex omnem omnino tollit praescriptionem, ne istud quidem tempus admittitur, hoc est, ut Telmus • loquitur, materia impraescriptibilis tempore immemoriali non fit praescriplibilis. Fatetur haec vera esse Balbus *: sed Angeli sententiam receptam dicit hac ratione, quia tempus extra memoriam positum idem valere. creditur privilegio, cum titulus aptissimus ex tali tempore praesumatur. Appa- ret hinc non aliud illos sensisse, quam si pars aliqua rei- publicae, puta imperii Romani, supra omnem memoriam usa esset tali jure, ei dandam praescriptionem hoc colore, quasi Principis concessio praeiisset. Quare cum nemo sit dominus totius generis humani, qui jus illud adversus homines omnes homini aut populo alicui potuisset concedere, sublato illo colore necesse est etiam praescriptionem interimi. Et sic ex illorum etiam sententia inter reges aut populos liberos prodesse nihil potest lapsus infiniti temporis. Vanis- 1 in d. 1. ult. n. 4. per 1. quod in littore. ff. de acq. dom. [D. 41. i. 14.] 3 ex 1. usum aquae. C. de aquaed. [C. 11. 42. 4.] confer cuni 1. diligenter. [1. 9.] eo tit. et cum 1. hoc jure. §. ductus aquae. ff. de aqua quotid. et aest. [D. 43. 20. 3. §.4.] * ad c. accedentes. de praescript. [Decrctal. 2. 26. 11.] "* de praescript. 4. parte. 5. partis princ. q. 6. n. 8.

DE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 335 simum aiitem et illud est, quod Angelus docuit, etiamsi ad dominium praescriptio proficere non posset, tamen dandam fore possidenti exceptionem. Nam Papinianus ^ disertis ver- bis exceptionem negat et aliter non potuit sentire, cum ip- sius saeculo praescriptio nihil esset aliud quam exceptio. Verum igitur est quod et leges Hispanicae exprimunt ', in his rebus, quae communi hominum usui sunt attributae, nul- lius omnino temporis praescriptionem procedere: cujus defi- nitionis illa praeter caeteras ratio reddi potest, quod qui re communi utitur ut communi uti videtur, non autem jure proprio, et ita praescribere nonmagisquam fructuarius potest, vitio possessionis. Altera haec * etiam non contemnenda est, quod in praescriptione temporis cujus memoria non exstet, quamvis titulus et bona fides praesumantur, tamen si re ipsa appareat titulum omnino nuUum dari posse et sic manifesta sit fides mala, quae in populo maxime quasi uno corpore perpetua esse censetur, ex duplici defectu praescriptio cor- ruit *. Tertia vero, quia res haec est merae facultatis, quae non praescribitur, \ft infra demonstrabimus. Sed nullus est finis argutiarum. Inventi sunt qui in hoc argumento a prae- scriptione consuetudinem distinguerent, ut illa scilicet exclusi ad hanc confugerent. Discrimen autem quod hic statuerunt sane ridiculum est: ex praescriptione ajunt jus unius, quod ab eo aufertur, alteri applicari *: sed cum aliquod jusitaalicui applicatur ut alteri non auferatur, tum dici consuetudi- nem: quasi vero cum jus navigandi, quod communiter ad omnes pertinuit, exclusis aliis ab uno usurpatur, non necesse sit omnibus perire quantum uni accedit*. Errori huic ansam dederunt Pauli verba, non recte accepta, qui cum de jure 236 DB JURE PRA£OA£. CAP. XII.

proprio maris ad aliqueni pertinente loqueretur, fieri hoc posse dixit Accursius ^ per privilegium aut consuetudinem: quod additamentum ad jurisconsulti textum nuUo modo acce- dens mali potius conjectoris esse videtur quam boni interpre- tis. Mens Pauli supra explicata est. Caeterum illi si vel sola Ulpiani * verba, quae paulo ante praecedunt, satis con- siderassent, longe aliud dicturi erant. Fatetur^enim, ut quis ante aedes meas piscari prohibeatur, esse quidem usurpatum, hoc est receptum consuetudinc, sed nuUo jure, ideoque in- juriarum actionem prohibito non denegandam. Contemnit igitur hunc morem et usurpationem vocat, ut et inter Chris- tianos doctores Ambrosius *. Et merito. Quid enim clarius quam non valere consuetudinem, quae juri naturae aut gen- tium ex adverso opponitur *? Consuetudo enim species est juris positivi, quod legi perpetuae obrogare non potest. Est autem lex illa perpetua, ut mare omnibus usu commune sit. Quod autem in praescriptione diximus, idem in consuetudine verum est, si quis eorum qui diversum tradiderunt sensus excutiat, non aliud reperturum, quam consuetudinem privi- legio aequiparari. Atqui adversus genus humanum concedendi privilegium nemo habet potestatem: quare inter diversas res- publicas consuetudo ista vim non habet. Verum omnem hanc quaestionem diligentissime tractavit Vasquius *, decus illud Hispaniae, cujus nec in explorando jure subtilitatem, nec in docendo libertatem umquam desideres. Is igitur posita thesi: loca publica et jure gentium communia praescribi non posse, quam multis firmat auctoribus, exceptiones deinde subjungit ab Angelo et aliis confictas, quas supra retulimus. Has autem examinaturus recte indicat, istarum rerum verita- PE JURE PRAEDAE. CAP. XII. 2^7 tem pendere a vera juris tam naturae quam gentium cogniti- one. Jus enim naturae, cum a divina veniat providentia esse immutabile. Hujus autem juristnaturalis partem essc jus gen- tium primaevum, quod dicitur, diversum a jure gentium secundario sive positivo: quorum posterius mutari potest, prius non potest. Nam si qui mores cum jure gentium pri- maevo repugnent, hi non humani sunt, ipso judice, sed fe- rini, corruptelae et abusus, non leges et usus. Itaque nullo tempore praescribi potuerunt, nuUa lata lege justificari, nuUo multarum etiam gentium consensu, hospitio et exercitatione stabiliri, quod exemplis aliquot et Alphonsi Castrensis, the- ologi Hispani, testimonio * confirmat. Ex quibus apparet, inquit, quam suspecta sit sententia eorum, quos supra retU' limus, existimantium Genuenses aut etiam Venetos posse non injuria prohibere alios navigare per gulfum aut pelagus sui maris^ quasi aequora ipsa praescripserint^ id quod non solum est contra leges *, sed etiam est contra ipsum jus naturae aut gentium primaevum, quod mmtari non posse diximus. Quod sit contra illud jus constat, quia non solum maria aut aequora eo jure communia erant ^ sed etiam reliquae omnes res immobiles. Et licet ab eo jure postea recessum fuerit ex parte, puta quoad dominium et proprietatem ter^ rarum, quarum dominium, jure naturae commune, distinc- tum et divisum sicque ab illa communione segregatum fuit ', tamen diversum fuit et est in dominio maris, quod ab origine mundi ad hodiernum usque diem est fuitque semper in communi nulla ex parte immutatum, ut est notum. Et quam- vis ex Lusitanis magnam turbam saepe audiverim in hac * de potestate legis poenalis. 1. 2. c. 14. p. 572. [Vasq. p. 752. n. 30. et sqq.] 2 1. quod in littore. IF. de acq. dom. [D. 41. i. 14.] I. fin. in pr. fF. de usac. [D. 41. 3. 45.] §. flumina. Inst. de rer. div. [I. 2. i. §. 2.] 1. si quisquam. ff. de divers. temp. praescr. [D. 44. 3. 7.] 1. sane si maris ff. de injuriis. [D. 47. 10, 14.] ' 1. ex hoc jure. ff. de just. et jure. [D. i. i. 5.] §. jus gen- tium. et §. jus autem gentium. Inst. de jure nat. [I. i. 2.]

238 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

esse opiniotie^ ut eorum rex ita praescripserit navigationem Indici occidentalis (forte orientalis.) ejusdemque yastissi- mi maris ^ ita ut reliquis g§ntibus aequora illa transfre- tare non liceat et ex nostrismet Hispanis yulgus in eadem opinione fere esse videatur ^ ut per vastissimum immensum- que pontum ad Indorum regiones ^ quas potentissimi reges nostri Hispaniarum subegerunt ^ reliquis mortalium navi- gare^ praeterquam Hispanis jus minime sit ^ quasi ab iis id jus praescriptum fuerit, tamen istorum omnium non mi- nus insanae sunt opiniones, quam eorum, qui quoad Genu- enses et Venetos in eodem fere somnio esse adsolent ^ quas sententias ineptire vel ex eo dilucidius apparet, quod ista- rum nationum singulae contra se ipsas nequeunt praescri- bere, hoc est non respublica Venetiarum contra semet ipsam, non respublica Genuensium contra semet ipsam, non regnum Hispanorum contra semet ipsum^ non regnum Lusitanorum contra semet ipsum ^ Esse enim debet differentia inter agentem et patientem ^.^Contra reliquas vero nationes Jongc minus praescribere possunt, quia jus praescriptionum est mere civilej ut fuse ostendimus supra*. Ergo tale jus cessat j cum res agitur inter Prihcipes vel populos superiorem non recognoscentes in temporalibus. Jura enim mere civilia cu- juscunque regionis quoad exteros populos^ nationes vel ctiam homines singulos non magis sunt in consideratione, quam si revera non esset tale jus aut umquam fuisset, et ad jus commune gentium primaevum vel secundarium recurrendum est eoque utendum, quo jure talem maris praescriptionem et usurpationem admissam non fuisse satis constat. Nam et hodie usus aquarum communis est, non secus quam erat ab origine mundi. Ergo in aequoribus et aquis nullum jus * 1. sequitur. §. si viam. fF. de usuc. [D. 41. 3. 4. §. 27.] §. sic itaque. Inst. de actionibus. [I. 4. 6. §. 14.] ^ Ut dictis juribus ct I. cum filio. ubi multa per Bart. et Jas. fF. dc leg. i. ^ partc i. in princip. quaest. 3. et 4.

DE JURE PRAEDAE. CAP, XII. 239 est aut esse potest humano generi, praeterquam quoad usum communem. Praeterea de jure naturali et divino est illud praeceptum, ut quod tibi non ^vis, alteri non facias: unde cum navigatio nemini possit esse nociva, nisi ipsi naviganti, par est ut a nemine possit aut debeat impediri, ne in re sui riatura libera sibique minime noxia navigantium liber- tatem impediat et laedat contra dictum praeceptum et contra regulam^ ^ praesertim cum omnia intelligantur esse permissa^ quae non reperiuntur expressim prohibita ^ Quinimo non solum contra jus naturale esset, yelle impedire talem navi- gationem praetextu praescriptionis, cum impedienti id minime prosit et impedito noceat, sed etiam tenemur contrarium facere^ hoc est prodesse iis, quibus possumus, cum id sine damno nostro fieri potest. Quod cum multis auctoritatibus tam divinis quam humanis confirmasset, subjungit postea: Ex superiori- bus etiam apparet suspectam esse sententiam Johannis Fabri, Angeli ^ Baldi et Francisci Balbi^ quos supra retulimus ^ existimantium loca juris gentiumcor%munia^ etsi acquiri non possunt praescriptione ^ posst tamen acquiri consuetudine ^ quod omnino falsum est eaque traditio caeca et nubila est omnique rationis lumine carens ^ legemque verbis non reb^us imponens *• In exemplis enim de mari Hispanorum, Lusi" tanorum, Venetorum, Genuensium, reliquorum constat con- suetudine jus tale navigandi et alios navigare prohibendi non magis acquiri^quam praescriptione, Utroque enim casu^ ut patet, par est ratio ^ ^ et quia per jura et rationes supra relatas id esset contra naturalem aequitatem, nec ullam 240 DE JURE PRAEDAE. CAP. XII.

induceret utiUtatem, sed solam laesionem, sicque ut legc expressa introduci non possent *; ita etiam nec legt tacita, qualis est consuetudo; et tetnpore id non justificaretur sed potius deterius et injurius in dies fieret. Ostendit deinde ex prima terrarum occupatione posse populo ut venandi jus, ita piscandi in suo flumine competerc: et postquam ista semel ab antiqua communione separata sunt, ita ut particularem applicationem admittant praescriptione temporis ejus, cujus initii memoria non exstet, quasi tacita populi concessione acquiri posse. Hoc autem per praescriptionem contingere, non per consuetudinem, quia solius acquirentis conditio melior fiat, reliquorum vero deterior# Et cum tria enumerasset, quae requiruntur ut jus proprium in flumine piscandi prae- scribatur, Quid autem, subdit, quoad mare? Et in eo ma- gis est^ quod etiam concursus istorum trium non suficeret ad acquirendum jus. Ratio diferentiae inter mare ex una parte et terram vel flumina ex altera, quia illo casu, ut olim, ita et hodie et semper tam quoad piscandum quam quoad navigandum mansit integrum jus gentium primaevum, neque umquam fuit a communione hominum separatum et alicui vef aliquibus applicatum. Posteriore autem casu, nempe in terra vel fluminibus, aliud fuit ut jam disseruimus, Sed quare jus gentium secundarium, ut eafn separationem quoad terras et flumina fecit, quoad mare facere desiit, Iresponde: quia illo casu expediebat ita fieri^ hoc autem casu non eX"