SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Page 26 of 31

serere, nisi compulsum injuria, sibi suisve aut navibus suis inferri tentata. Quod si accidat, non permittitur tantum, ve- rum etiam jubetur cunctis rebus uti, quas aut ad defensionem sui suorumque suarumque navium, aut ad injuriae reparatio- nem necessarias esse intelligit. Ita ut si quos nactus in potesta- tem fuerit eorum, qui se inimicos ostenderint, aut Principi eos ofTerat, aut ita de illis statuat, uti expedire et tempori convenire existimabit. Vim enim vi opponere cum omnium gentium jure liceat, sibi quoque Princeps ait justum et ho- nestum videri. In praefectos autem navium singularum codi- Datis d, cillis principalibus confertur potestas capitanei sive centurionis, a, itfoo. simulque mandatum datur, quos visum erit nautas allegere et ofificiales navi praeponere. Jubentur deinde armis abstinere, nisi forte si quis hostiliter ipsos navigatione aut commercio prohibere conetur. Id enim si fiat omnino jubentur operam dare, ut eos qui se hastiliter gesserint in suam redigant po- testatem, ita tamen ut bona quae eo modo ceperint, in foede- ratas regiones conferre debeant, quo a judicibus maritimis ejus loci, in quem res inferentur, praedae addicantur, aut aliter, uti oportebit, ita fiat. Denique ut omne id faciant quod centurionis navalis officium est. Cum Princeps id omne concedit, quod ad injurias reparandas necessarium est, idque ipsum ad jus gentium refert, non hoc tantum permittere exis- timandus est, ut ex iis reparentur, qui ipsi injurias fecerunt sed ex omnibus, qui ad eas reparahdas jure gentium obligati DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 29I sunt. Nam alterum illud, ut easdem personas consequamur quae damnum nobis dederunt, cum ubique difficile est, tum in illa navigatione vix est ut contingat. Nec credi par est minus in belli gerendi mandatis contineri, quam in repressaliis. Hoc igitur codicillis efficitur, ut quidquid jure gentium pri- vati facere potuissent, id nunc retro auctoritate publica et quasi decreto bello fecisse existimandi sint. Jure autem gentium ^ ante ostendimus ex facto reipublicae aut magistratuum teneri sm" ^rtic. iii.

p» I, ct c» p» I, ct c» gulos subditos, ex facto subditorum - quod non sine culpa ^^•/»**- impunitum sit, universam rempublicam et sic fieri, ut ^^^'^^ g^amfconc? unius factum alterum obliget. Nomen autem injuriae repa- J7'i>r'j^vS randae non tantum persecutionem damni et sumtuum conti-^^J"^* /j^j net, sed et poenae, quod indubitatum est in mandato reipu- ^^^'^' "'"'"■• blicae, quae omnium interpretum consensu * jus habet ut in internos ita in externos suo ordine pro merito vindicandi. Hoc igitiir videndum est, an quid tale Hemskerckio factum sit ejusque navibus, aut qui ei suorum loqo haberi debent, quod Ordines aut Princeps injuriae nomine complecti voluisse censendi sunt. Omittam hic igitur Lusitanis invidiam facere ^- /.w " c, XII, $n commemorando deprehensas in ipsa caracca tristes exuvias «'«»»• «^<^<^ hominum Hollandorum, quos illi ad Macaiintem contra fes ^^^^- omne et fidem strangularant et merserant: quamquam hi ipsi non tantum ob patriae conjunctionem, sed quia ab eadem societate missi erant, cujus administer erat Hemskerckius, alieni non poterant videri *: neque praefectum nautasque omnes minus vehementer eo facinore commoveri oportuit, quam certum erat Ordines et Principem, si in rem praesen- tem sisti potuissent, bellum eo nomine decreturos ipsisque mandaturos fuisse. Omittam etiam repetere quomodo, qui supra in comites priore itinere Hemskerckii fuerant, Banda Anbonam «r/iv.*/h* missi a Lusitanis intercepti sint unusque eorum foedissime ^ V. Vict. de jure belli n. 19. et Cajet. ad Summ. 2. 2. 69. art, 3, * V. Cardin. ad Clem. causam. §. verum. De elect.

292 DE JURE PRAEDAE, CAP XIII.

trucidatus, cum tamen non nesciam eum, qui amicorum injurias persequitur, in jure dici non suorum duntaxat, sed suas quodammodo injurias persequi ^, cum maxime in tam longinquis regionibus procul agnatis, procul domo populares omnes quasi intimos complectamur, eoque firmius astringat in histor, patria, quo longius dissidet. Ne illud quidem raemorabo, quoties jam ante ab eadem societate missi duces coUatis manibus coacti fuerint cum Lusitanis confligere. Ipse Hems- kerckius ejusque nautae et navarchi quae ac qualia passi sunt? Fortunatas insulas praetervecti vix erant, cum illis tredecim armatarum navium classis Hispanica obviam facta est, Hispani quod res erat judicantes, et Batavos quos videbant esse et Indiam peti, non se continuerunt, quominus statim hostili more incurrerent: naves HoUandicae perfossae ictibus. machinarum scloporumque atque etiam cominus op- pugnatae, interfecti pars nautarum, vulnerati complures. Nec multum aberat quin hostes navis, cui Rubro Leoni nomen, potirentur, ni in tempore suppetias venisset Hemskerckius, qui et ipse eorum, quos penes se habebat, alios vidit con- cidentes, alios membris mutilos. Quo certamine coacti sunt Hemskerckiani et mercium et navium et vitae adire discrimen. Quibus malis accessit, quod navis Ruber Leo tanta clade deserere classem et in patriam redire coacta est: ^ tum vero navis ea, quae a praetoria secunda erat, altero post praelium die immista iterum Hispanis vix summo periculo se expedivit, neque vero se postea cum classe HoUandica conjungere potuit, magno ad susceptum iter incommodo. Facta quidem haec a Castellanis. Sed hi nimirum illi sunt, qui non regem tantum eumdem, sed belli causas et odia in Batavos communia habent: quorum auxilia a Lusitanis adversus Batavos etiam perlndiam 1 Guil. in 1. sed et hac. ff. de procur. [D. 3. 3. 35.] Bal. in 1. i. C. de acc. [C. 9. 2.] Gl. in 1. coloni. C. quibus ex caus. col. [C. 11. 49. 2.] Alex. in 1. ult. ff. de publ. jud. [D. 48. i.] et in 1. 2. ff. de acc. [D. 48. 2.]

DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 293 implorari relatum est. Merito igitur ipsorum exemplo nihil distinguitur. Nobilis jurisconsulti, imo ipsius juris gentium vox ista est: ut socios licet defendere, ita ofFendere socios criminis et quicunque participant criminosis et criminibus aggressorum ^ Quod eo magis hic locum habet, quia quod Castellani Batavis Indiam petentibus nocuerunt, hoc sine dubio et publico consilio et rogatu aut certe in gratiam Lusi- tanorum factum est. Jam vero de Hemskerckianis, qui a rege ^supra $» Dammae nulla belli praeeunte causa, specie commerciorum '^rtic i/. capti et in servitute detenti sunt, quamquam id eum Lusitanis imputasse minime dubitandum 4ist, velut minus compertum illis remittam. Hoc solo contentus ero, quod liquido probatum /« hhtQr, ^ ^ ^ p,n, artic, ^ ^ ^ p,n, artic, vidi. Lusitani cum audirent regem Jorensem eo propendere ^ *^ artic. ut Hemskerckium ad mercationem admitteret, missa, ut alibi diximus, legatione regi indicarunt, cum Hollandos omnes homines esse rapacissimos, tum vero Hemskerckium explo- ratorem missum inspiciendis regionibus, quas illi aliquando vi magna navium invecti suas facerent expulsis possessoribus. Quae autem est, si nonhaec, injuriaautquempriusspectat, quam ipsum Hemskerckium ejusque comitatum, etiamsi latius in totam gentem spargatur? Bellum praeterea minantur Lu- sitani, si quis Hollandos recipiat. Et haec nonne gravis injuria est? Nec minantur tantum, sed inferunt eisdemque navibus et Jorenses depopulantur, et Batavos tentant accessu prohibere. Esse hanc vere injuriam, cum alter alterius in /» c xii, , exam,concl, contumeham vexatur et cum eo quis prohibetur, quod jure F/.<ir//V./. gentium competit, alibi ostendimus. Quare sive codicillos Hemskerckianos respicimus, constat de injuriis quas reparari oportuit, sive centurionum mandata, habemus commerciorum turbatores manifestos. Injuriae autem istae cunctos et singulos r,c,xn, obhgabant Lusitanos, praesertim qui in ista orbis parte ver- vi, artic.

1 Bald. 1. I. C. unde vi. [C. 8. 4.] n. 24. Joh. de Lign. in tract. de repr. 2.

294 ^^ JURE PRAEDAE. CAP. XIII.

sabantur, non tantum ob singulorum facinora impunita, verum quia et legatio et naves publica auctoritate et decreto eorum, qui Malaccae praesident, missae fuere. Quid igitur in caraccam Lusitanorum juxta mandata licuerit, dubium esse non potest inspicienti aut codicillos praefecti, qui jus tribuunt etiam de personis statuendi, quod plus est, aut 5«^r^/»r*-centurionum, qui de praeda expressim loquuntur. Mandatum citafionc cth _ diciiiorum ergo habueruut belli gerendi tam praefectus, quam centuriones //«w, et et per illos nautae, quos scilicet ex vi mandati centurionibus, didasc, ad conci. viL non minus quam in terrestri exercitu legere licuit. Oui et artic, IV, o ^ juramento formulae militaris adacti sunt, nec vitae se nec corpori parsuros, quatenus exercitorum usus et praefectorum imperia poscerent. Recte itaque cum Ulpiano ^ dicemus non navarchos tantum et trierarchos, sed et nautas et remiges omnes in classibus milites esse. Sed et illud notari potest, quamvis propria ad praedam mandata fiiissent nulla, cum tamen et classis praefectus et navium duces concessione publica jurisdictionem obtinerent, potuisse eosdem pro tuendo jure subditorum et sua jurisdictione in turbatores ejus Lusitanos, deficientibus aliis judicibus, animadvertere et res eorum capere, Datum d, praesertim, ut tradunt utriusque juris consulti *, decreto S*. i6'oo. *^' praecedente, Praecessit autem decretum a praefecto et quod ei adsidebat summo riautico consilio rite peractum. Eo fere modo C. Pinarius ' Ennae in Sicilia relictus non ut urbem sed ut praesidium regeret, cum imminere oppidanorum defectionem prospiceret, neque populi Romani, ne consulis quidem adeundi esset potestas, perfidiam istam non caedibus tantum Ex eorou, ultus cst, scd et urbem omnem militi diripiendam dedit. SeviiL ' quitur hinc cum auctoritas publica et a parte Batavorum et DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 295 a parte Lusitanorum steterit, bona autem fides omnino a parte Batavorum, si eamdem ponas in Lusitanis, quae res utrimque captae sunt non modo retineri integra conscientia potuisse, sed ex jure etiam gentium secundario factas revera capientium. Ex coroii. Neque enim bellum hoc civile sed externum est, cum diver-ra/. sae sint respublicae Batavorum et Lusitanorum. Imo ipsum Probiema etiam in Philippum bellum non fuit civile, ex quo pars nulla reipublicae HoUandicae stetit a Philippo et ipse principatu cecidisse judicatus est. Cassius ^ in oratione ad Rhodios apud Appianum negat civilem esse dissensionem, sed bellum aper- tum, quoties respublica pro libertate contra unius dominatio- nem certat. Bellum Romanorum adversus Tarquinios * eorum- que socios nihil minus fuit quam civile: ideoque et praedam utrimque partam legimus et spoliatos a Romanis etiam Etrus- cos, qui in partibus erant Tarquiniorum, sicut Lusitani in partibus Philippi. Noster etiam Bartolus ', quem sequun- tur alii, cum dixisset paulo ante civitates Tusciae subditas esse Imperatori, jure omnino, partim etiam facto, tamen subdit in bello, si quod oriretur inter Imperatorem et civita- tem quae se pro libera gerit, Florentinam puta vel Pisanam, jure publico praedae locum fore *. Propositum autem in hac Ex conci, re aut societati, aut his, qui vice societatis navibus praefuerunt, //. aliud fuisse nemo imaginabitur, quam ut operam obsequium- que commodarent Ordinibus, cum publicae ultioni tum so- cietatis ipsius juri consulere volentibus. Ex his omnibus apparet bellum (quatenus hic considerari potest) subditorum Ex conci. ratione justum esse et praedam juste partam. Quorum utrum- que fatentur literae praefecti Malaccensis Albuquercii, viri E' conci. prudentissimi, ad Hemskerckium scriptae: Nactus es yinquit^ Datae d.g. navem opulentam. Fruere, quandoquidem justo bello nactus / 1603.

296 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.

Ex concL es. Praeda autem belli publici, ut alibi diximus, simpliciter ///>>./// quidem et ipso jure acquiritur reipublicae: sed potest assignatione speciali aut generali lege effici, ut his ipsis acquiratur^per quos praedam respublica acquireret, aut tota aut pro parte. Consuetudine autem vetustissima Galliae et Belgii, Art. XXII. tam. vero et lege speciali Batavorum ejus praedae, quae nis co//f^/7 publico quidcm mandato capta est, sed ab iis navibus quas ///. privati adornarunt, pars quinta reipublicae, decima praefecto maris debetur: quod restat id inter exercitores, capitaneos, officiales nautasque dividitur juxta mores aut pacta conventa.

Quare cum naves propriae fuerint ipsius societatis, navarchi et nautae omnes societatis stipendio conducti, arma a societate addita, omne denique pericuhim sumtusque omnis societatem spectaverit, nec ullam mercedem respublica ipsi £z coroii. promiserit, non lege tantum illa, sed communi etiam receptoque jure, extra id quod specialiter exceptum est et quod nautis debetur, praeda omnis ad societatem pertinet. Con- Data d. 9. venit haec conclusio primum cum sententia judicum mariti- 1604. 'morum, qui ad postulationem societatis Indicae, vocatis omnibus quorum id intererat et causa ex eremodicio cognita, pronuntiarunt justam praedam ac jurepartam videri: deinde vero cum decreto Ordinum HoUandiae; qui cum adversus eamdem societatem jus fisci in controversiam vocaretur, approbata praeda verbis quam honorificentissimis, fiscali, quaestoribus et cunctis magistratibus edixerunt, uti eam praedam ^ et quae in posterum apud Indos caperentur, utpote belli publici consequentias, arbitrio Ordinum foederatorum et collegii maritimi permitterent. Et haec quidem ad explicationem ejus, quae initio proposita fuit, quaestionis sufficere debent.

Parsiu.St& ne quis sit refragandi locus adjiciemus et illud: etiamsi et causam Ordinum et mandata ab hoc facto removeas, nihilominus bellum non justum tantum fuisse, verum etiam publicum et praedam societati Indicae acquisitam: idque ex eorum jure quibus eadem societas bellantibus per administros DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 297 suos auxilium tulit. Est in India regnum Jorense, quod ex conci. supremi principatus loco jamdudum censetur t unde apertum e/ tbi vid$ est regem belli publice gerendi habuisse auctoritatem. l^vr! HoUandos qui cum navibus venerant, in bello sibi ut auxilio essent requisivit. Quam naturae et humani generis Addictam cognationi sit consentaneum alterum alteri opem ferre,7. v cum alibi demonstratum sit, satis apparet potuisse HoUandos illius belli socios accedere. Imo cum possent commode, non facere illis vix integrum fuit, sive divinam paginam ^ respicimus, quae nobis injungit, ut innocentes ab interitu liberemus, sive etiam philosophos % qui dicunt injustitiae duo esse genera, unum eorum qui inferunt, alterum, qui ab iis quibus infertur, si possint, non propulsant injuriam. Eum enim, qui non defendit nec obsistit, si potest, injuriae, tam esse in vitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat ': cum dicere civium habendam rationem, externorum negare, hoc vero sit, illis judicibus, dirimere communem humaiii generis societatem, quam qui toUunt etiam adversus Deum, ejus societatis auctorem, iifipii judicandi sunt. Nostri etiam jurisconsulti * eum qui id omittat culpae affinem putant et Christiani Patres * eum qui non depellat a socio injuriam non minus in vitio esse, quam eum qui faciat. Quod juxta Aristotelem • tunc maximam rationem habet, cum iidem qui nunc injuria afficiuntur, nos ante berieficio aliquo affecerunt. Quid igitur eum dicturum fuisse credimus, si quis ob hoc ipsum, quod nos beneficio aifecit, ab aliis afficiatur injuria? Hoc enim Indis contigit, neque alio nomine Lusitani et /„ histor, regem Jorensem et eas quas alibi memoravimus nationes ^arth/r/' caedibus et rapinis vastant, nisi quod HoUandos admiserunt.

298 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII.

Ecquis igitur est, qui negabit illorum injurias ad HoUandos Probhma pertincre? nisi forte arbitramur nihil esse cum illis commune, qui a Christiana religione alieni sunt. Quod ab Augustini ^ pietate longissime recedit, qui Domini praeceptum exponens quo proximum diligere jubemur, manifestum esse ait omnem hominem proximum dici: neque vero ob religionem distrahi humanitatis officia, docet illustre in evangelio Samaritani exemplum \ Unde cum infideles tueri adversus injurias etiam Christianorum numquam iion justum omnes fateantur, tum illud praeterea asseverant, qui hoc argumentum tractarunt', multis casibus evenire posse, ut juris etiam sui defendendi gratia cum infidelibus societas et foedera juste ineantur, sicuti Abrahamo, Isaaco, Davidi, Solomoni et Maccabaeis Ex concu factum accepimus *. At regis certe Jorepsis causa justissima Ex\isior\ fuit. Quid enim iniquius quam populum mercatorem regi ^artuly, 'libero indicere, ne cum altero negotietur? aut quid est, si non hoc est, et jus gentium et distinctam Principum jurisdictionem turbare? Quare cum haec illi injuria publicitus fieret, ultro etiam bellum denuntiaretur, ni pareret, et con- Ex Mwc/. tinuo inferretur. merito ille Lusitanos omnes et singulos VI artic iL ' hostium habuit loco, cum hostes esse nemo illos neget, qui Ex concL bellum nobis decreverunt *. Qua ratione rex Jorensis bellum //. opus non habuit indicere, praesertim cum priores Lusitani infestis navigiis portus ejus obsiderent et e littore praedas Ex concL agerent. His ergo facinoribus obligati Lusitani, ut damna FIL artic.,...///. et co- sumtusque restituerent et insuper poenas darent tam insignis FiiL ' ' injuriae, quin regis Jorae auspiciis spoliari potuerint minime Ex concL ambigi convenit. Sicut autem regis ipsius optimum illud ^''^^* ""^"^* institutum pro jure suo consequendo tuendisque subditis * De doctr. Christi. ^ Luc. 10. vs. 29. et seqq. ' Franc. Arias, de bello. n. 192. Pan. in c. quod super. de voto. [Decr. 3. 84. 8.] n. 15. Vict. Rel. i. p. 2. n. I5. et 17 * Genes. 21. in fine et 26 in fine. i Sam. 27. et seq. ubi vide Nicolaum Liranum. i. Regum. 3. et 5. Silv. in verb. Bellum. n. 9. concl. 3. * L hostes. ff. de V. S. [D. 50. 16. 118.]

DE JURB PRAEDAE. CAP. XIII. 299 laborare, ita et HoUandorum laudabilis pietas in eo adjuvando fuit. Nec sane quidquam magis interest verae religionis, quam istud fieri. Servandi sunt homines, ne cum ipsis (ut Patres quondam loquebantur) spes exstinguatur conver- sionis. Ostendi Indis debet, quid sit esse Christianum, ne putent Christianos omnes hoc esse quod Hispanos. Videant religionem sine simulacris, mercaturam sine fraudibus, arma sine injuriis. Admirentur fidem, quae negligi vetet etiam infideles. Hoc erit homines Deo praeparare. Justum igitur ex cohcl undequaque bellum et Jorensi et pro Jorensi Hollandis fuit: ^^ ^^^^j quare justa etiam praeda: cujus quidem jus naturali jure ad ^^^- regem ipsum pertinebat, sed et rege concedente Hollandorum ex conci. fieri potuit. Imo cum societatis Indicae navibus, ejusdem iLtartcL impensis, periculo etiam si quid sequius accidisset, eorumque ^^ '^^^^^^ opera qui in ministerio erant societatis, regi militatum sit, ^^^- ^- nulla stipendii pactione, communis belli consuetudo ^ naturali aequitati consentanea satis indicat, ipso jure praedam ad socie- tatem devenisse. Quod vero in societate Indica hac specie^ idem in Ordinibus dici potest, ut horum jussu, ex causa belli Jorensis, sumtu societatis, ipsi societati praeda quaesita sit. Est autem hujus tituli eousque approbata justitia, ut doctores * hoc.uno maxime Romanum imperium commendent, quod sociorum tuitione ex hostibus creverit. Eodem titulo Castellani 'Talcalthidanorum socii adversus Mexicanos utuntur, et ipsimet Lusitani in plerisque Indiae locis.

Peracto examine concludimus, sive privatum fiiit, sive pu- blicum, et publicum quidem aut ex patriae aut ex sociali causa, tum Ordinibus, tum multo magis Indicae societati bellum hoc omni ex parte justum fuisse, quo Lusitanorum caracca capta est cum mercibus, ipsamque societatem factam omni jure ejus praedae dominam.

^ Joh. Lupus, de bello §. si bene advertas. et alii allegati ad d. coroU. 2 Thom. de regim. Princ. 1. 3. * Vict. ubi supra n. 17.

300 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.

C A P U T XIV.

PaRS I. HONESTAM ESSE PRAEDAE HUJUS CAPTURAM: IN QUA ISTA INSERUNTUR PrOBLEMATA.

I. Justum OMNE HONESTUM.

II. HONESTA PRAECIPUE ACTIO PRO SOCllS, PRO PATRIA, ADVERSUS HOMINES INEMENDABILES.

III.HONESTA PRAECIPUE PRAEDATIO EX FINE. PaRS II. HONESTAM ESSE PRAEDAE HUJ.US POSSESSIONEM.

In justi quaestione veri amantibus satisfactum arbitror. Abunde enim demonstratum est et pietati et naturae et mo- ribus consentaneum fuisse, ut Lusitani ob illatas injurias spoliarentur, utque res captae mercatoribus cederent. Sed quemadmodum non unum aut simplex illorum genus est, qui falsa opinione praecepta judicii sui arbitram rationem non faciunt, ita quosdam esse audimus, qui etsi rem eam, Pars /. de qua uuuc agitur, justam fuisse non audent negare, nec habent quomodo id tueantur, parum satis honestam tamen ProWe«<i/. sibi ajunt videri. In quo sane dicto manifesta repugnantia est. Semper enim ita accepimus ^, non posse non honestum esse quod justum est omni ex parte. Honestum enim qui definiunt omnes aut virtutem ipsam essevolunt, autquiddam quod virtutibus inhaeret aut ex iis proficiscitur. Saneavirtute divelli numquam potest nec quidquam bonum est, nisi quod et honestum est. Nam et ab exactioribus magistris ' ita describitur, ut honestum sit quod jucundum est idcirco, quia bonum sit. Necessario igitur alterum alteri consequens est 5 nec turpe esse potest aut apud sapientes et bonos probro duci, quod verae justitiae congruit, seu quia virtus nulla 1 Cic. de invent. lib. 2. Id.de off. lib. i. [c. 62.] et lib. 3. [c. 33»] de fini- bus. lib. I. Aristot. libello de virt. et vit. in princ. [p. 1249 a. vs. 28.] ' Arist. Rhet. lib. i. c. 9. [p. 1366. a. vs. 33.]

DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 30I virtuti repugnat, seu quia de justitia recte a veteribus ' dictum est in ea virtutes caeteras comprehendi. Verum hoc quidem apud homines communi sensu utentes probationem nuUam requirit, cum jam olim apud Platonem ' puer Alcibiades a Socrate per naturales instinctus ad confessionem hujus conclusionis adductus sit, eos qui justa faciunt necessario etiam honesta facere, idemque omnium mortalium consensu testatum philosophi ' perscripserint. Quod ut probe intelligatur, sciendum est justum nos non illud dicere, quod aliquo civili jure permittitur, aut potius, cui leges connivent *: quod enim sic impune fertur atqueadeo liceredicitur, cum reverajustum nx)n sit, ne honestum quidem est, ut jurisconsulti * praedicant: sed de eo nos loqui, quod immutabili lege naturae decretum atque constitutum est. Id enim honestum est necessario, adeo quidem ut Stoici et plerique philosophorum honesti speciem notabilius se exprimere haud posse existimaverint, quam si in eo consistere dicerent, quod a natura praescribitur •. Unde et auctores plerique honesti nomine jus non aliud, quam illud omnium commune intelligunt: quo pertinet quod a sapientibus "^ traditum est, eam esse vim honesti, ut sponte ac per se et quasi naturaliter expetatur. Quare cum probatum sit jus ut belli, ita praedae ex naturali instinctu proficisci, qui Deum ipsum habeat auctorem, factique istius aequitas ex juris naturae gentiumque principiis elucescat, profecto cujus quemquam pudere debeat nihil hic invenitur. Ego Probie^ vero non modo non inhonestam, sed et summopere gloriosam esse istam rerum hostilium et capturam et possessionem cum quovis contendam. Nam qui de honesto proprie scripserunt *, 302 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.

docent ejus excellentiam in fortitudine maxime et justitia consistere, quod hae scilicet virtutes privatim publiceque sint utilissimae. Ac de fortitudine quidem plenae poetarum paginae. Quam magnifica sunt illa Tyrtaei *: TifJtSjiv Ts yip i(m xx) iyXxhv ivip) /zxx^^^^' 7?^ Tsp) Kx) ircclioov KOvpiSliig riT^xorj ivcTfiivecn, Illustre est dignumque yiris pro pignore caro Corpora, pro tenera conjuge, pro patria Hostibus objecisse. Huc triumphi, huc coronae, huc inscriptiones pertinent, huc et acclamationes: ovroq iv ivdpoQTCOiq vMij^opog j oSrog ipKTTog. Victor hic ^ hic homines inter clarissimus audit, Haec est illa virtus, qua reges celebrari gaudent, qua homines Deorum asserebantur numero: Hac arte Pollux et vagus Hercules Innixus arces incolit igneas *. Et quia nunc in re navali versamur, Themistocles qui Persicam potentiam navalibus praeliis infregit, nonne clarior prope Athenis et Graecia sua eifectus est? Cynegirus etiam privatus aetemum meruit nomen. Inter Romanos Duillius, qui Poenos mari vicerat, praelatis funalibus velut perpetuum egit triumphum. Ac sicut ignavi homines et pixpx^rTriisg con- temtu ubique, alicubi et paenis conteruntur, ita nulla gens est, nulla respublica, in qua non prima pars honoris illis exhibeatur, qui fortibus factis et suum et patriae nomen extulerunt. Cujus rei indicia cum in omnium populorum, tum in his, quae maxime laudantur, Laconum dico et Ro- manorum institutis adeo sunt illustria, ut huic loco immorari hoc vero sit operam perdere. Ad justitiam vero quod attinet, recte ab antiquissimis dictum non Luciferi aut Vesperi ful- DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 303 gorem ^ aeque esst admirabilem: adeo quidem ut Tullius * dixerit, nihil honestum esse posse, quod justitia vacet. Esse enim hanc fundamentum quoddam perpetuae commendationis et formae, sine qua nihil possit esse laudabile '. Quod igitur factum esse tam illustre atque gloriosum potest, quam in quo utraque ista virtus pariter resplendet? Contingit autem hoc nusquam clarius, quam cum justo apertoque bello datur * ivSp'* iirxfji^vvsfrdxi ogrig TrpSrspog xxXeTryivifi» Marte virum ulcisci^ qui nos prior ipse lacessit. Fortitudo^ ut alibi ex Ambrosio * retulimus, quae patriam aut socios aut infirmos defendit, plena justitia est. Et acutissimus philosophorum •, inimicos, inquit, ulcisci ho- nestum est, quia par pari referre justum est: justum autem honestum utique: et praeterea fortis viri officium est, non cedere: unde et victoria et qui victoriae deferuntur honores vel inter maxime honesta numerantur: adeo quidem ut expetenda sint, etiamsi fructum non afferant, quia scilicet virtutis excellentiam declarant, Haec ille. Nec est quod occurrat quisquam magnificentius fore, simulque non alienum a Christi et philosophorum praeceptis, damnum illis nuUum inferre, quibus ut inferamus in nostra est potestate, ut nos ipso facto hostibus nostris praestare demonstremus. Nam id sane hac specie ut justitiae ac publicae utilitati, ita et honesto repugnat. Ultionem qui improbant, eos diximus primum c«^. //. «^ illud sentire, privatis non convenire, ut quam possunt per Ji. viiL judicem expetere vindictam, eam per se expetant; demde conci, vil vero et causam adesse debere et justum in ulciscendo modum, quem excedi non oporteat, ac purum praeterea animum rec- tamque intentionem. Haec autem nihil obstant, quominus interdum et recte et necessario vindicemur. Seneca ' breviter: 304 DE JURE ^PRAEDAE. CAP. XIV.

Tam omnibus ignoscere crudelitas est ^ quam nulli. Et Augustini ^ pereruditus in hanc rem est locus: Keddere bona pro bonis ^ et pro malis mala^ haec duo mediocrium sunt: prius propinquum bonis convenit etiam malis, quod Christus non arguit ^ sed plus oportere dicit ^ quia et ethnici hoc faciunt: posterius propinquum malis conyenit tamen etiam honis: unde et lex modum ultioni statuit. Et mox ita explicat ut dicat 5 injusta ultione^ quaefit dilectionejustitiae^ non delectatione alienae miseriae, non reddi malumpro malo, sed justum pro injusto, hoc est, inquit, bonum pro malo: quod etiam Deus judex facit. Ut ergo appareat quando honesta sit ultio, quando autem misericordia conveniat, distinguendae videntur personae tum quae faciunt, tum quae patiuntur injuriam. Ad patientes quod attinet, si communes sint cum sociis aut cum patria, certum est non aeque nos faciles esse posse in remittendis publicis aut alienis» atque in nostris injuriis. Inter jurisconsultos celebris est sententia, foveri ab eo injuriosum, qui injuria aifectum non tuetur *. Ipse Augustinus ': ostenditur non esse immunes a scelere^ qui permiserunt, Qui desinit obviare, cum potest, consentit. Nam ut idem alibi *: Non est innocentiae parcendo sinere, ut in malum gravius incidatur. Pertinet ergo ad innocentiae officium non solum nemini metum inferre, verum etiam cohi- bere peccata^ vel punire peccatum ^ ut aut ipse qui prius odio habetur, corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo.

Ambrosius * etiam multum exagitat perversam misericordiam, quae innocentes tradit exitio^ dum liberat multorum exitia cogitantem. Non in ferenda, inquit •, sed in depellenda injuria lex virtutis est. Qui enim non repellit a socio in-