86 DB JURB PRABDAE. CAP. VIII.
tum uhio ^ et a contumelia non multum difert nisi ordine. Qui dolorem regerit tantum excusatius peccat. Quaeque alia et philosophi * et Christiani * contra ultionem dixere huc per- tinent. Unde dicitur Quintiliano * injuriae compensatio non solum juri inimica sed paci. Est enim lex ^ forum^ judex: nisi quem jure vindicari pudet. Idem scilicet hic traditur, quod et Romani Imperatoris rescripto * continetur, etiam si aliquis sceleribus sit implicitus ^ idcirco judiciorum vigorem jurisque publici tutelam in medio esse constitutam, ne quis^ quam sibi ipsi permittere yaleret ultionem, Et Theodericus * in eamdem sententiam: Hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. Et tamen quatuor iisdem ex causis, quas nunc attigimus, bel- lum oriri justum, quod tamen privatum sit, jam ante* anobis demonstratum est. Oportet igitur legem nonam et duodeci- mam cessare interdum aut potius sopiri. Facit autem hoc juxta legis decimae tertiae normam necessitas, secundum leges dig- niores: quae tum esse intelligitur cum ad consequendum jus nostrum judicia deficiunt. Quatenus enim ista deficiunt eate- f7x. nus vis, hoc est privata secundum naturam exsccutio, justa est ^. Simulatque vero haberi possunt, ut ad leges diximus, Nova dt' omnia jura pariter observanda sunt. Notandum vero est de- fectum judicii interdum momentaneum, interdum quasi con- tinuum esse '. Momentaneus est cum salvo jure nostro res eam dilationem non patitur, quae ad judicium necessaria est *. Primum igitur eo casu ad defensionem nostram, ut Baldus dixit *® 5 tantum licet, quantum expedit. Vitae enim discri- DE JURE PRAEDAE. CAP. VIII 87 men dilationem nullam permittit. Et jurisconsulti ^ id omne probant quod adversus periculum, quod metu mortis, quod ad sui corporis tutelam, quod ad vim repellendam, quod ea- tenus fit, quatenus aliter nos honeste aut utiliter tueri non possumus. £t hoc illud est decantatum adeo moderamen tu- telae inculpatae *. Eodemque modo res nostras etiam coactis hominibus defensare possumus et recuperare, sed confestim duntaxat. Nam post intervallum, cum tempus fuerit judicem adeundi, vim cessare oportet. Ad debitum consequendum nihil ultra puto quam pignorationem seumanuuminjectionem, ut in jure dicitur, concedi, si per fugam debitoris de amit- tendo jure nostro periclitemur '. Igitur cum primum judex adiri poterit, ille potius quam ipse sibi creditor rem debito- ris in solutum addicet. £t sic apud Athenienses videmus ivlpoXv^lxq *, hoc est hominum pignorationes, privatis con- cessas fuisse: sed jure an injuria factae essent, id publice ju- dicatum. Cui simile in delictis, si is qui deliquit evasurus poenam videatur. Nam communi jure •, lex enim specialis plus interdum indulget, apprehendere licebit sontem et deti- nere: non ita tamen, quin confestim judici tradendus sit. Hoc 88 D£ JURE PRARDAE. CAP. VIII.
enirn est quod vetant jura, privatos habere carceres K Ut vero continua sit judicii penuria dupliciter contingere volunt doctores ^, jure et facto. Jure, si nemo in illo loco jurisdic- tionem habeat, quod in terris desertis et insulis et oceano et sicubi terrarum sine republica vivitur, poterit contingere. Facto, ubi is ad quem jurisdictio pertinet aut a subditis non auditur, aut cognitioni non vacat *. His casibus eo fere de- venitur, quo in loco res erant, antequam respublica et judi- cia instituerentur ^, ut recte dicit Castrensis *. Tunc autem secundum sex duntaxat leges, quas initio posuimus, inter homines agebatur: hinc omne jus et juris quisque sui exsecu- tor: quod naturaliter contingere diximus et animantia caetera nos docent *. Ista igitur specie non se duntaxat resque suas Parajfixoa. tixtri 9 sed ct res recuperare quamvis longissimo intervallo et ex re debitoris sibi solvere licebit.
Tribus igitur ex causis earum, quas supra quatuor nume- ravimus, privatum bellum justum oriri^posse inter omnes constare video. Restat quarta, ex maleficio. £t haec qua- tenus ad restitutionem parti laesae faciendam tantum obligat, quin causa esse possit justa belli privati neminem puto du- bitaturum. Nec enim minus juris mihi est ob damnum datum, quantum interest exigere, quam aut rem meam aut alio modo debitam reposcere. De eo difficilius est statuere, an ullo casu 1 C. de priv. carc. inhib. [C. 9. 5.] tot. tit. Bart. d. loco. * Bart. de re- prcss. ad quint. in 2. princ. Silv. in v. Repress. $. 3. ' Bald. in d. 1. i. C. unde vi. [C. 8. 4. i.] n. 45. ^ arg. 1. 2. $. post orig. ff*. de orig. jur. [D. i. 2. 2. §. 13.] * ad 1. ex hoc jure flf. de just. et jure. [D. i. i. sO et cons. 399« priusquam jora fierent. * 1. i. S* cum arietes. ff*. si quadrupes [D. 9. i. i. $. II.] Mart. Laud. de bello. q. s- in finc. Bart. ad d. 1. ex hoc jure [D. i. i. s*] et ibi Jas. n. 38. GI. in I. si alius. S* bellissime. ff. quod vi aut clam. [D. 43. 24. 7. §. 3.] Bart. in 1. hostes. fif. de capt. [D. 49. is* &4*] Inn. in c. postulasti de foro comp. [Decretal. 2. 2. 14.] et in d. c. olim. n. 9. Cajet. ad Thom. 2. 2. q. 66, art. s* ^d ten. Pan. in c. olim. n. 23. Silv. in v. Furtum q. 17. et in v. Bellum 2. §. 13. V. Menoch. Arbitr. jud. quaest. casu 516. ubi plnrimos allegat theologos et juris consultos.
DE JURB PRAEDAB. CAP. VIII. 89 privatus poenam delicti expetere possit. Cum enim doceant plerique puniendi potestatem soli reipublicae concessam, unde et publica judicia dicuntur, videri potest privata manus om- nino excludi. Sed hoc commodius expediri non potest quam si videamus, quid licuerit unicuique ante respublicas ordina- tas. Imperator sane Theodosius in ea lege, cujus verbis paulo antea utebamur % cum judiciorum ordinem idcirco in- stitutum dicit, ne sibi quisque ultionem permitteret, hoc sentire videtur, priusquam ille ordo institutus fuit, permis- sam singulis vindictam fuisse. Sed hoc immutatum, quia aut sui amore aut alterius odio modus facile excedebatur: nec multo diversum hic obtinere, quam in rei vindicatione et exactione debiti, quae cum olim per se quisque expediret, vitandis quae inde nascuntur periculis, judicia haberi coe- pere. Lucretius * quidem clare satis hoc ipsum expressit: Acrtus ex ira quod enim se quisque parabat Ulcisci^ quam nunc concessum est legibus aequis^ Hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum. Et ipse Cicero ', quem ut video theologorum praestan- tissimi hac in parte non culpant, cum jus naturae esse dixisset id quod nobis non opinio, sed innata vis aiFerat, inter ejus exempla statuit vindicationem, quam gratiae opponit: ac ne quis ambigeret, quantum eo nomine deberet intelligi, definit vindicationem, per quam vim aut contumeliam defen- dendo aut ulciscendo propulsamus a nobis et a nostris, qui nobis cari esse debent, et per quam peccata punimus, Civilis apud Tacitum *: Jure gentium^ inquit, poenas reposco. Quin et in sacra historia ' Samson insontem se pronuntiat, si Pa- laestinos^ qui se malo afecerant conjugio intercepto^ rursus malo afficeret: et mox peractam ultionem hac ratioxie tuetur, po D£ JURE PRAEDAB. CAP. VIIU ut dicat, ita sc eis fecisse, quemadmodum sibi priores ipsi fccissent. Vocatus quidem Dei hoc illi praestitit, ut publica potestate opus non haberet: sed interim recte se adversus gentes gentium jure defendit. Lex igitur illa quae maleficos punire jubet, cum ex jure naturae sive gentium descendat, civili societate et lege est antiquior. Quod a divina scriptura non videtur alienum, in qua post orbem submersum, cum in una domo reliquiae essent generis humani,- civitatem non video, legem video, quae maleficia puniri jubet ^: Qui san-- guinem hominis effudit, per hominem sanguis ejus effunditor. Nec forte illud praetermittendum est, quod lex ista alteri legi subjicitur, quae bestias humano usui addicit, quia cum poe- narum originem exquirunt theologi ^, hac comparatione utun- tur, ut dicant indigniora omnia digniorum usibus destinari: ita bestias quamquam a Deo creatas, ut essent, homo tamen recte interficit, vel ut ad usum vertat tamquam sua, vel ut toUat tamquam noxia, quorum utrumque eo quo dixi Scrip- turae loco exprimitur. Similiter volunt deploratae malitiae homines hoc ipso quod tales sunt, quasi divina humanaque imagine exuta, ad infcriorem ordinem detrudi inque bono- rum usum ordinari et quodammodo ex personis res fieri, quae et secundum naturam servitutis origo est: tolli ergo posse tum ne noceant, tum ut ad exemplum usui sint: quod Seneca • dixit, ut documentum omnium sint^ ct qui vivi noluerunt prodesse^ mortc ccrte eorum respublica utatur.
Quod enim de republica dicit, idem de universitate generis humani intelligendum jam demonstrabimus. Bestiarum ex- emplo ad nocentium poenas etiam Democritus * utitur, de jure naturali disputans. Ita enim ait: k»tx ^s ^ciooy (pSvou Kx) fiit (povou Sis sxsh Tx £StKeovTct Kx) UhovTX ocSiKslv a6^og 6 KTsivcQV Kx) Trphg svscttovv touto epieiv f^xM^!j fJiJi* Dc occidcndis D£ JURE PRAEDAE. CAP. VIII. pl aut non occidendis animantibus ita se res habet: quae inju^ riam faciunt aut facere volunt quisquis occiderit purus est, adeo quidem ut hoc fecisse quam non fecisse sit rectius. Et mox * XTslvssv XP^ '^^ TTPifMclvovrx Txpx iliOiv Trdvra Trep) TrxvrSq. Ea quae nocent exira jus omnino occidere atque omnibus convenit. Rursus ': Sxag Trep) xivaiicov re x^ ipwsTiav yeypi^xTxi tQv TTO^^filaVf, ovTCQ Kx) xxTx &v6pdiWoov iojuT (loi xpsQiiv sJvai TTOieTv. Quae vero de vulpibus et inimicis serpentibus scripsimus ^ eadem in hominibus facienda videntur. Et subiungit *: )c/|iA- Aj^v xdi?^ifi<rTiiv txvtx ktsIvov ti^ dS^og ccv stijj^fcx) ocinoxsiplifi xoci xaXsvoov Kx) ^p^Cpcp. Furem et latronem quicunque quomodo- cunque occiderit innocens est, sive manu, sive jussu, sive sufragio. Putes eum a Seneca * lectum, qui, inquit, cum cervicem noxio praecidi imperabo, eo vultu animoque ero, quo serpenies et animalia venenata percutio. Et alibi * ne viperas quidem et natrices et si qua morsu aut ictu nocent affligeremus^ si ut reliqua mansuefacere possemus aut efficere^ ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem no^ cebimus quia peccavit, sed ne peccet. Ex his apparet pur niendi causas esse naturales et ex ea lege procedere, quam nos primam descripsimus. Quid ergo, nonne puniendi po- testas reipublicae propria est? Imo vero ut a republica ad magistratum, ita ad rempublicam jus omne a singulis devenit, collatoqueconsensu, ut ad regulam tertiam ostendimus *, potestas publica constituta est. Quare cum transferre nemo possit, quod non habuit, jus illud antiquius penes privatos fuisse quam penes rempublicam necesse videtur. Est et hoc argumentum in eam rem efficacissimum. Respublica non tantum subditos sibi ob maleficium punit, sed etiam extraneos. In hos autem potestatem non habet jure civili, ut quod cives tantum ex con- sensu obliget. Habet igitur ex jure naturae seu gentium. Atqui 92 DS JURE PRAEDAE. CAP. VIII.
poenae ad bonum duntaxat reipublicae ordinantur. Id vero negari potest. Nam poenarum causa naturalis est, respublica vero non natura, sed ex condicto. Societas enim humani ge- neris a natura, civills autem, qua talis, ab instituto. Ipse Aristoteles ^, quo maxime auctore contraria sententia nititur, ita scribit: ivdponro^ yap rjf (pivBi ffwiuaartxiv (liXkoiv vi Tro^jrixiv^ SSr^ Trpirepov xx) dvxyxxiirepov olxlx iriXiOi^ xcu TsxvoTrotla xotvmpov rolq ^otg. Homo cmm conjugale magis quiddam cst natura quam civilc^ quanto quidcm ct prior ct magis ncccssaria cst familia quam ciyitas ct sobolis procrcatio cunctis animan- tibus communior. Quod et cum divina historia consentit. Deus enim qui cuncta creavit in sua perfectione, non rem* publicam creavit sed homines duos. Itaque tantum societas humana erat, civitas non erat. Quare et aucto statim humano genere naturalis potestas penes patres familiarum fuit, juxta Homerum *: isfiitrrsvsi 32 exaarog Soliti jus diccrc quisquc Conjugibus pucrisquc. Hos igitur pro sui familiaeque suae conservatione jurisdic- tionem ut intemam, ita extemam habuisse consentaneum est, unde domesticos magistratus dixit Seneca '. Quod autem juris initio orbis ante constitutas civitates fuit, idem postea necesse est mansisse penes eos homines, qui judicia sibi non consti- tuerunt, quibus, ut Seneca ^ loquitur, jura distinguit modus virium. Idem Quintilianus ' indicat. Ita apud Ombricos ob- servatum Damascenus • auctor est, ut manu se quisque ul- cisceretur, manetque ex parte hodie apud Sarmatas. Imo et singulares illae dimicationes, quae hodie etiam multis in locis DE JURB PRABDAE. CAP. VIII. 93 usurpantur, reliquiae videri possunt illius moris et velut legis nonae exceptiones. Romani etiam veteres dominis, patribus, maritis, cognationi jura vitaeque necisque permiserunt. Alia quidem causa est exsecutionis quae privatis lege speciali per- mittitur. Nam hic si ad arma veniatur, nescio an non publicum potius quam privatum bellum dicendum sit. Respublica enim quasi suscipit et gerendum singulis mandat. Etsi verum est pleraque illa ex eadem ratione, unde et privatumbellumfluere. Quia enim exempli gratia militibus et exactoribus non facile per judiciorum ordinem occurritur, idcirco ipsis privatis per leges se vindicandi potestas datur ^ £t haec igitur sunt, quae velut vestigia habemus juris naturalis in puniendo. Sed adhuc dubitari potest, semota republica, c}uem sibi justum finem privatus ultor possit proponere. Facile respondebit, qui ex philosophis ' didicerit duas esse respublicas, alteram orbis, alteram urbis. Nimirum totius humani generis bonum ab eo spectari, non aliter quam cum serpentem occidit. Et hoc proprie est illud bonum commune, quod poenas omnes na- turaliter respicere diximus. Hoc ipsum Plutarchus * egregie explicat: r^ H Cisu^ sTrerxi S/jof toqv ciTroKeiTOfihuv rov dalou v6fiou rifioop6qj }ji xP^f^^* Travreg ivdptaroi cpvffst Tpig Travrot^ civipdncoiuq cSa^ep 'Tcoxlro^. Justitia Deum comitatur ultrix eorum qui contra legem divinam delinquunt: qua omnes homines natura utimur adversus omnes homines^ ut ciyes. Unde non longe abit, quod scholastici * dicunt, debere nos injurias etiam nostras ulcisci, si tales sint ut ad Ecclesiam, hoc est ad bonos omnes redundent. Hujus autem boni communis cura aequaliter ad quemvis pertinere videtur, sive ipsi sive alteri illata sit injuria, nisi quod suas injurias exsequi periculosius 94 ^^ JURE PRABDAB. CAP. VIH.
sit: quia vix est ut justus tnodus servetur. Nam fere, ut apud Senecam ^ est, non it sed agitur, qui non mandat >ul^ tionem, sed ipse ejus exactor animo simul ac manu saevit. Ideoque Principes, qui constituto judiciorum ordine, soli nisi per se vindicari non possunt, admoneri solent, ut ul* tionem impendant non dolore sed exemplo ^. Quod autem nunc est in Principibus ideo quia jus civile in aliquo debuit desinere, id in singulis olim fuisse ratio naturalis persuadet. Et quod ante judicia fuit, idem erit judiciis quovis modo sublatis, ratione loci aut temporis. Nec aliud mihi spectasse videntur, qui crediderunt tyrannum, hoc est juris judicio- rumque oppressorem, a privatis recte interfici. In quam sen* tentiam Stoicorum placitum accipi potest, qui affirmant sa- pientem numquam esse privatum, quod Nasicae exemplo TuUius • probat: quo et Horatius * respicit in Carmine ad Lollium: Consulque non unius anni, et quae sequuntur. Ipse etiam Plutarchus ■, quamquam alterius familiae, in hac parte non dissentit: sed virum civilem ab ipsa natura ait magistratum designari et quidehi perpetuiim, semperque legem ei principatum deferre, qui agat justa, norit utilia: neque eum tamen hac potestate usurum, nisi cum perfidia aut socordia eorum, qui publica munia ex sufFragio obtinent, rem in periculum adduxit. Caesar •, is qui postea dictator fuit, cum privatus etiamnum esset, piratas, a quibus captus ante fuerat, classe tumultuaria persecutus est, ipsorumque naves partim fugavit, partim mersit: cumque proconsul ne- gligeret animadversionem in captivos sontes, ipse eos in mare iterum vectus suffixit cruci: quia scilicet et judex requisitus officium non faciebat, et in mari id nullo piaculo fieri posse videbatur, ubi non scriptis legibus, sed gentium jure vivitur.
DE JURE PRAEDAE. CAP. VIII. 95 Hae rationes persuadebant fieri posse, quamquam raro forte ob imbecillitatem naturae humanae, ut privatus sine peccato aliquem puniat ex uaturae lege^ fiatque quodammodo alter alterius magistratus, dum tamen in ea quoque punitione judicis adhibeat religionem: quod multis argumentis firmare Castrensem * video. Inventa enim jura ut provideant, non ut noceant hominibus, Neque id quod extraordinarium est ordinaria habere subsidia: nec quemquam in periculo vetari sibi aliisque consulere, ut si a nautis in naufragio, in morbo a medicis destituatur. Ex necessitate et ne jus nostrum per^ eat multa permitti^ quae alias non permitterentur ^ unaque re deficiente ad alteram recurri. Nec aliter sensisse videntur viri undequaque doctissimi, Connanus, Vasquius, Petrus Faber, quibus adjici potest Ayala, Socinum Nepotem in hanc rem allegans '. Collecta sit igitur haec sententia: Eate- conct. rn. nus juste bellum privatum suscipitur, quatenus judicium de- ficit. Bellum vero publicum interdum ex defectu judicii, interdum ex judicio fit «. Ex defectu judiciorum eodem quo privatum modo. Accidit autem hoc quoties, ut Cicero * ait^ ei qui expectare velii ante injusta poena luenda sit^ quam justa repetenda^ et omnino cum res moram non patitur. Unde liquet injustum bellum inferenti justum bellum referri sine judicio ullo •, neque ejus belH denuntiationem requiri, ut feciales Romani in Aetolos decreverunt •. Nam, sicut ex Platone Aelianus refert, quod ad propulsandam necessario, injuriam bellum suscipitur, id non a praecone aut caducea- tore, sed ab ipsa natura indicitur idemque censendum est si legati violati, aliudve quid factum quo gentium commercia dirimerentur. Neque enim judicium haberi potest ab illis ad quos tuto nemini datur commeare. Illud interim notandum, $6 DE jURB PRARDAE. CAP. VIll.
quod et supra diximuSy defervente periculo leges resuscitandas. Exempli causa, si quis alterius ditionis civis alicujus bona veniat raptum, poterunt non haec tantum recipi, sed et alia bona ante judicium capi quasi in pignus, ita ut reddantur si judicium secutum sit ^ Quoties autem ratio temporis pa* titur, toties quicunque bellum suscipiunt et in quoscunque judicium acciperc debent. Unde bella civilia juste suscipiun- tur secundum regulam qi^intam sive septimam et legem nonam: extema secundum legem duodecimam et regulam nonam *. Quare in bello civili pro cive aut republica contra civem sententia magistratus aut reipublicae desideratur, nec quidquam ultra •: quod in extemo aliter est: idque a Tullio * recte distinguimr, qui cum mittendos ad Antonium legatos negat sed vi eum cogendum ut ab obsidione Mutinae discederet, noft cnim^ inquit, cum Anntbale res est^hoste reipublicae^ sed cum cive: quod discrimen subtiliter Seneca * indicat, cum dicit, indicta finitimis bella aut gesta cum civibus. Quia indici bellum civibus nec solet, nec necesse est. Idem erit in tyrannis, latronibus, piratis et quicunque pars alterius reipublicae non sunt. In bellis extemis ' lex illa quam dixi et regula constituunt denuntiationem adeo celebratam in jure belli, de qua non idem veteres censuemiit, nobis ex his quad praestruximus omnia erunt expedita. Recte illud sui juris tenebat miles apud ^dixdfTxrov et ut ita dicam sententio- sissimum auctorem ': Omnia prius experiri verbis quam armis sapientem decet: Qui scis an quae jubeam sine vi faciat? Nam et Euripides • dixerat: xiyoKTi TreltTotg^ ei H ^jjf ^lot iopic» Verbis id impetrabo, sin minus manu.
DE JURE PREDAE. CAP. VIII. 97 Quod Cicero * planius: cum sint duo gencra decernendi, unum per disceptationem, alterum per vim, confugiendum ad posterius, si uti non licet superiore. Thucydides * etiam: M Tov ilKog iliovTX oif vofjufAOv dg iTraStKouvrx Uvou. In eum qui judicium accipere paratus sit^ nefas ut in injurium iri. Theodorici ' etiam illud non discrepat: veniendum tunc ad arma, cum locum apud adversarium justitia non potest re^ perire. Quo et illud ex parte spectat, quod ex scholasticis diximus *, eum jure bellum pati, qui satisfacere nolit. Vi- demus hunc ordinem ab Israelitis observatum ', qui de viris Gabaae supplicium a tribu Benjaminica sumi voluerunt, cum- que id non impetrarent tum demum tribui bellum indixere. Etsic justum Minois bellum in Athenienses Diodorus • vocat, quia postulanti adversus filii ^ interfectores jus redditum non fuerat. Ad arbitrum ut eatur honestum sane est, sed volun- tarium, non necessarium. Nam arbitrum consensus facit, nec quisquam cogitur huic aut illi jus suum permittere. Nos autem ea quae sunt necessaria spectamus. Apparet ergo ex regula N^va de- nona bellum suscepturo duplicem imponi necessitatem. Primo enim judicium ofTerendum est reipublicae a qua cujusve cive quidquam petatur. Deinde ea si desit officio, debet res- publica ipsa quae laesa est cujusve civis ferre sententiam. Prius illud jure feciali Romanorum, neque sane gens ulla hac in parte religiosior fuit, clarigatio aut rerum repetitio dici- ^^^^. ^^^.^