sin ita forte putas ignis terraeque coire corpus et aerias auras roremque liquoris, nil in concilio naturam ut mutet eorum, nulla tibi ex illis poterit res esse creata, non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos; quippe suam quicque in coetu variantis acervi naturam ostendet mixtusque videbitur aer cum terra simul et quodam cum rore manere.
at primordia gignundis in rebus oportet naturam clandestinam caecamque adhibere, emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius et primum faciunt ignem se vertere in auras aeris, hinc imbrem gigni terramque creari ex imbri retroque a terra cuncta reverti, umorem primum, post aera, deinde calorem, nec cessare haec inter se mutare, meare a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
quod facere haud ullo debent primordia pacto.
immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
quapropter quoniam quae paulo diximus ante in commutatum veniunt, constare necessest ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis; quin potius tali natura praedita quaedam corpora constituas, ignem si forte crearint, posse eadem demptis paucis paucisque tributis, ordine mutato et motu, facere aeris auras, sic alias aliis rebus mutarier omnis?
'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras aeris e terra res omnis crescere alique; et nisi tempestas indulget tempore fausto imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, crescere non possint fruges arbusta animantis.'
scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur; adiutamur enim dubio procul atque alimur nos certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
ni mirum quia multa modis communia multis multarum rerum in rebus primordia mixta sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
atque eadem magni refert primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque; namque eadem caelum mare terras flumina solem constituunt, eadem fruges arbusta animantis, verum aliis alioque modo commixta moventur.
quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necessest confiteare et re et sonitu distare sonanti.
tantum elementa queunt permutato ordine solo; at rerum quae sunt primordia, plura adhibere possunt unde queant variae res quaeque creari.
Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian quam Grai memorant nec nostra dicere lingua concedit nobis patrii sermonis egestas, sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
principio, rerum quam dicit homoeomerian, ossa videlicet e pauxillis atque minutis ossibus hic et de pauxillis atque minutis visceribus viscus gigni sanguenque creari sanguinis inter se multis coeuntibus guttis ex aurique putat micis consistere posse aurum et de terris terram concrescere parvis, ignibus ex ignis, umorem umoribus esse, cetera consimili fingit ratione putatque.
nec tamen esse ulla de parte in rebus inane concedit neque corporibus finem esse secandis.
quare in utraque mihi pariter ratione videtur errare atque illi, supra quos diximus ante.
Adde quod inbecilla nimis primordia fingit; si primordia sunt, simili quae praedita constant natura atque ipsae res sunt aequeque laborant et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
nam quid in oppressu valido durabit eorum, ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis tam mortalis erit quam quae manifesta videmus ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem crescere de nihilo testor res ante probatas.
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, scire licet nobis venas et sanguen et ossa * * * sive cibos omnis commixto corpore dicent esse et habere in se nervorum corpora parva ossaque et omnino venas partisque cruoris, fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse ex alienigenis rebus constare putetur, ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt, si sunt in terris, terram constare necessest ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
transfer item, totidem verbis utare licebit: in lignis si flamma latet fumusque cinisque, ex alienigenis consistant ligna necessest, praeterea tellus quae corpora cumque alit auget ex alienigenis, quae lignis ex oriuntur.
Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis, id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis res putet inmixtas rebus latitare, sed illud apparere unum, cuius sint plurima mixta et magis in promptu primaque in fronte locata.
quod tamen a vera longe ratione repulsumst; conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci robore cum in saxi franguntur, mittere signum sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, scire licet non esse in rebus res ita mixtas, verum semina multimodis inmixta latere multarum rerum in rebus communia debent.
'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis arboribus vicina cacumina summa terantur inter se validis facere id cogentibus austris, donec flammai fulserunt flore coorto.'
scilicet et non est lignis tamen insitus ignis, verum semina sunt ardoris multa, terendo quae cum confluxere, creant incendia silvis.
quod si facta foret silvis abscondita flamma, non possent ullum tempus celarier ignes, conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, permagni referre eadem primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, atque eadem paulo inter se mutata creare ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa inter se paulo mutatis sunt elementis, cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis si fieri non posse putas, quin materiai corpora consimili natura praedita fingas, hac ratione tibi pereunt primordia rerum: fiet uti risu tremulo concussa cachinnent et lacrimis salsis umectent ora genasque.
Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo. iuvat integros accedere fontis atque haurire iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam, unde prius nulli velarint tempora Musae; primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione videtur; sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
Sed quoniam docui solidissima materiai corpora perpetuo volitare invicta per aevom, nunc age, summai quaedam sit finis eorum nec ne sit, evolvamus; item quod inane repertumst seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, pervideamus utrum finitum funditus omne constet an immensum pateat vasteque profundum.
Omne quod est igitur nulla regione viarum finitumst; namque extremum debebat habere.
extremum porro nullius posse videtur esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur quo non longius haec sensus natura sequatur.
nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum, non habet extremum, caret ergo fine modoque.
nec refert quibus adsistas regionibus eius; usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis tantundem partis infinitum omne relinquit.
Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse?
alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne cogit ut exempta concedas fine patere.
nam sive est aliquid quod probeat efficiatque quo minus quo missum est veniat finique locet se, sive foras fertur, non est a fine profectum.
hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
fiet uti nusquam possit consistere finis effugiumque fugae prolatet copia semper.
Praeterea spatium summai totius omne undique si inclusum certis consisteret oris finitumque foret, iam copia materiai undique ponderibus solidis confluxet ad imum nec res ulla geri sub caeli tegmine posset nec foret omnino caelum neque lumina solis, quippe ubi materies omnis cumulata iaceret ex infinito iam tempore subsidendo.
at nunc ni mirum requies data principiorum corporibus nullast, quia nil est funditus imum, quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
semper in adsiduo motu res quaeque geruntur partibus in cunctis, infernaque suppeditantur ex infinito cita corpora materiai.
Postremo ante oculos res rem finire videtur; aer dissaepit collis atque aera montes, terra mare et contra mare terras terminat omnis; omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
est igitur natura loci spatiumque profundi, quod neque clara suo percurrere fulmina cursu perpetuo possint aevi labentia tractu nec prorsum facere ut restet minus ire meando; usque adeo passim patet ingens copia rebus finibus exemptis in cunctas undique partis.
Ipsa modum porro sibi rerum summa parare ne possit, natura tenet, quae corpus inane et quod inane autem est finiri corpore cogit, ut sic alternis infinita omnia reddat, aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum, simplice natura pateat tamen inmoderatum, nec mare nec tellus neque caeli lucida templa nec mortale genus nec divum corpora sancta exiguum possent horai sistere tempus; nam dispulsa suo de coetu materiai copia ferretur magnum per inane soluta, sive adeo potius numquam concreta creasset ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque darent motus pepigere profecto sed quia multa modis multis mutata per omne ex infinito vexantur percita plagis, omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentis aetheris ignes.
quod nullo facerent pacto, nisi materiai ex infinito suboriri copia posset, unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
nam vel uti privata cibo natura animantum diffluit amittens corpus, sic omnia debent dissolui simul ac defecit suppeditare materies aliqua ratione aversa viai.
nec plagae possunt extrinsecus undique summam conservare omnem, quae cumque est conciliata.
cudere enim crebro possunt partemque morari, dum veniant aliae ac suppleri summa queatur; inter dum resilire tamen coguntur et una principiis rerum spatium tempusque fugai largiri, ut possint a coetu libera ferri.
quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, infinita opus est vis undique materiai.
Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, in medium summae quod dicunt omnia niti atque ideo mundi naturam stare sine ullis ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa, ipsum si quicquam posse in se sistere credis, et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta, ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus; et simili ratione animalia suppa vagari contendunt neque posse e terris in loca caeli reccidere inferiora magis quam corpora nostra sponte sua possint in caeli templa volare; illi cum videant solem, nos sidera noctis cernere et alternis nobiscum tempora caeli dividere et noctes parilis agitare diebus.
sed vanus stolidis haec * * * amplexi quod habent perv * * * nam medium nihil esse potest * * * infinita; neque omnino, si iam medium sit, possit ibi quicquam consistere * * * quam quavis alia longe ratione * * * omnis enim locus ac spatium, quod in ane vocamus, per medium, per non medium, concedere debet aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt, ponderis amissa vi possint stare in inani; nec quod inane autem est ulli subsistere debet, quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
haud igitur possunt tali ratione teneri res in concilium medii cuppedine victae.
Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum * * * ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.
nam qua cumque prius de parti corpora desse constitues, haec rebus erit pars ianua leti, hac se turba foras dabit omnis materiai.
Haec sic pernosces parva perductus opella; namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca nox iter eripiet, quin ultima naturai pervideas: ita res accendent lumina rebus.
Liber Secundus Suave, mari magno turbantibus aequora ventis e terra magnum alterius spectare laborem; non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
suave etiam belli certamina magna tueri per campos instructa tua sine parte pericli; sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
qualibus in tenebris vitae quantisque periclis degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca videmus esse opus omnino: quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, quod super est, animo quoque nil prodesse putandum; si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et opum vi constabilitas, ornatas armis stlattas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Nunc age, quo motu genitalia materiai corpora res varias gignant genitasque resolvant et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis reddita mobilitas magnum per inane meandi, expediam: tu te dictis praebere memento.
nam certe non inter se stipata cohaeret materies, quoniam minui rem quamque videmus et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo ex oculisque vetustatem subducere nostris, cum tamen incolumis videatur summa manere propterea quia, quae decedunt corpora cuique, unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
illa senescere, at haec contra florescere cogunt, nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur semper, et inter se mortales mutua vivunt.
augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque brevi spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores vitai lampada tradunt.
Si cessare putas rerum primordia posse cessandoque novos rerum progignere motus, avius a vera longe ratione vagaris.
nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest aut gravitate sua ferri primordia rerum aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe obvia conflixere, fit ut diversa repente dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
et quo iactari magis omnia materiai corpora pervideas, reminiscere totius imum nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima consistant, quoniam spatium sine fine modoquest inmensumque patere in cunctas undique partis pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est reddita corporibus primis per inane profundum, sed magis adsiduo varioque exercita motu partim intervallis magnis confulta resultant, pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
et quae cumque magis condenso conciliatu exiguis intervallis convecta resultant, indupedita suis perplexis ipsa figuris, haec validas saxi radices et fera ferri corpora constituunt et cetera de genere horum.
paucula quae porro magnum per inane vagantur, cetera dissiliunt longe longeque recursant in magnis intervallis; haec aera rarum sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
multaque praeterea magnum per inane vagantur, conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam consociare etiam motus potuere recepta.
Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago ante oculos semper nobis versatur et instat.
contemplator enim, cum solis lumina cumque inserti fundunt radii per opaca domorum: multa minuta modis multis per inane videbis corpora misceri radiorum lumine in ipso et vel ut aeterno certamine proelia pugnas edere turmatim certantia nec dare pausam, conciliis et discidiis exercita crebris; conicere ut possis ex hoc, primordia rerum quale sit in magno iactari semper inani.
dum taxat, rerum magnarum parva potest res exemplare dare et vestigia notitiai.
Hoc etiam magis haec animum te advertere par est corpora quae in solis radiis turbare videntur, quod tales turbae motus quoque materiai significant clandestinos caecosque subesse.
multa videbis enim plagis ibi percita caecis commutare viam retroque repulsa reverti nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
scilicet hic a principiis est omnibus error.
prima moventur enim per se primordia rerum, inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu et quasi proxima sunt ad viris principiorum, ictibus illorum caecis inpulsa cientur, ipsaque pro porro paulo maiora lacessunt.
sic a principiis ascendit motus et exit paulatim nostros ad sensus, ut moveantur illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
Nunc quae mobilitas sit reddita materiai corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum non per inane meat vacuum; quo tardius ire cogitur, aerias quasi dum diverberat undas; nec singillatim corpuscula quaeque vaporis sed complexa meant inter se conque globata; qua propter simul inter se retrahuntur et extra officiuntur, uti cogantur tardius ire.
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
* * * nec persectari primordia singula quaeque, ut videant qua quicque geratur cum ratione.
At quidam contra haec, ignari materiai, naturam non posse deum sine numine reddunt tanto opere humanis rationibus atmoderate tempora mutare annorum frugesque creare et iam cetera, mortalis quae suadet adire ipsaque deducit dux vitae dia voluptas et res per Veneris blanditur saecla propagent, ne genus occidat humanum. quorum omnia causa constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus magno opere a vera lapsi ratione videntur.
nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint, hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim confirmare aliisque ex rebus reddere multis, nequaquam nobis divinitus esse creatam naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta; nunc id quod super est de motibus expediemus.
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus confirmare tibi, nullam rem posse sua vi corpoream sursum ferri sursumque meare.
ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem; sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
quod genus e nostro com missus corpore sanguis emicat exultans alte spargitque cruorem.
nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum derecta et magna vi multi pressimus aegre, tam cupide sursum removet magis atque remittit, plus ut parte foras emergant exiliantque.
nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
sic igitur debent flammae quoque posse per auras aeris expressae sursum succedere, quamquam pondera, quantum in se est, deorsum de ducere pugnent.
nocturnasque faces caeli sublime volantis nonne vides longos flammarum ducere tractus in quas cumque dedit partis natura meatum?
non cadere in terras stellas et sidera cernis?
sol etiam caeli de vertice dissipat omnis ardorem in partis et lumine conserit arva; in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
transversosque volare per imbris fulmina cernis, nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, corpora cum deorsum rectum per inane feruntur ponderibus propriis, incerto tempore ferme incertisque locis spatio depellere paulum, tantum quod momen mutatum dicere possis.
quod nisi declinare solerent, omnia deorsum imbris uti guttae caderent per inane profundum nec foret offensus natus nec plaga creata principiis; ita nihil umquam natura creasset.
Quod si forte aliquis credit graviora potesse corpora, quo citius rectum per inane feruntur, incidere ex supero levioribus atque ita plagas gignere, quae possint genitalis reddere motus, avius a vera longe ratione recedit.
nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, haec pro ponderibus casus celerare necessest propterea quia corpus aquae naturaque tenvis aeris haud possunt aeque rem quamque morari, sed citius cedunt gravioribus exsuperata; at contra nulli de nulla parte neque ullo tempore inane potest vacuum subsistere rei, quin, sua quod natura petit, concedere pergat; omnia qua propter debent per inane quietum aeque ponderibus non aequis concita ferri.
haud igitur poterunt levioribus incidere umquam ex supero graviora neque ictus gignere per se, qui varient motus, per quos natura gerat res.
quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus obliquos videamur et id res vera refutet.
namque hoc in promptu manifestumque esse videmus, pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare, ex supero cum praecipitant, quod cernere possis; sed nihil omnino recta regione viai declinare quis est qui possit cernere sese?
Denique si semper motu conectitur omnis et vetere exoritur motus novus ordine certo nec declinando faciunt primordia motus principium quoddam, quod fati foedera rumpat, ex infinito ne causam causa sequatur, libera per terras unde haec animantibus exstat, unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas, per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, declinamus item motus nec tempore certo nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas principium dat et hinc motus per membra rigantur.
nonne vides etiam patefactis tempore puncto carceribus non posse tamen prorumpere equorum vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
omnis enim totum per corpus materiai copia conciri debet, concita per artus omnis ut studium mentis conixa sequatur; ut videas initum motus a corde creari ex animique voluntate id procedere primum, inde dari porro per totum corpus et artus.
nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu viribus alterius magnis magnoque coactu; nam tum materiem totius corporis omnem perspicuumst nobis invitis ire rapique, donec eam refrenavit per membra voluntas.
iamne vides igitur, quamquam vis extera multos pellat et invitos cogat procedere saepe praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
cuius ad arbitrium quoque copia materiai cogitur inter dum flecti per membra per artus et proiecta refrenatur retroque residit.
quare in seminibus quoque idem fateare necessest, esse aliam praeter plagas et pondera causam motibus, unde haec est nobis innata potestas, de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum intestinum habeat cunctis in rebus agendis et devicta quasi cogatur ferre patique, id facit exiguum clinamen principiorum nec regione loci certa nec tempore certo.
Nec stipata magis fuit umquam materiai copia nec porro maioribus intervallis; nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
qua propter quo nunc in motu principiorum corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere et post haec semper simili ratione ferentur, et quae consuerint gigni gignentur eadem condicione et erunt et crescent vique valebunt, quantum cuique datum est per foedera naturai.
nec rerum summam commutare ulla potest vis; nam neque quo possit genus ullum materiai effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem naturam rerum mutare et vertere motus.
Illud in his rebus non est mirabile, quare, omnia cum rerum primordia sint in motu, summa tamen summa videatur stare quiete, praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
omnis enim longe nostris ab sensibus infra primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent; praesertim cum, quae possimus cernere, celent saepe tamen motus spatio diducta locorum.
nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant; omnia quae nobis longe confusa videntur et velut in viridi candor consistere colli.
praeterea magnae legiones cum loca cursu camporum complent belli simulacra cientes, fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum aere renidescit tellus supterque virum vi excitur pedibus sonitus clamoreque montes icti reiectant voces ad sidera mundi et circum volitant equites mediosque repente tramittunt valido quatientes impete campos; et tamen est quidam locus altis montibus, unde stare videntur et in campis consistere fulgor.
Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum qualia sint et quam longe distantia formis, percipe, multigenis quam sint variata figuris; non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta, ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla, debent ni mirum non omnibus omnia prorsum esse pari filo similique adfecta figura.
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge; invenies tamen inter se differre figuris.
nec ratione alia proles cognoscere matrem nec mater posset prolem; quod posse videmus nec minus atque homines inter se nota cluere.
nam saepe ante deum vitulus delubra decora turicremas propter mactatus concidit aras sanguinis expirans calidum de pectore flumen; at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare; usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes; ita, quod natura resposcit, ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
Postremo quodvis frumentum non tamen omne quidque suo genere inter se simile esse videbis, quin intercurrat quaedam distantia formis.
concharumque genus parili ratione videmus pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
quare etiam atque etiam simili ratione necessest, natura quoniam constant neque facta manu sunt unius ad certam formam primordia rerum, dissimili inter se quaedam volitare figura.
Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus; dicere enim possis caelestem fulminis ignem subtilem magis e parvis constare figuris atque ideo transire foramina quae nequit ignis noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
praeterea lumen per cornum transit, at imber respuitur. quare, nisi luminis illa minora corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
et quamvis subito per colum vina videmus perfluere, at contra tardum cunctatur olivom, aut quia ni mirum maioribus est elementis aut magis hamatis inter se perque plicatis, atque ideo fit uti non tam diducta repente inter se possint primordia singula quaeque singula per cuiusque foramina permanare.
Huc accedit uti mellis lactisque liquores iucundo sensu linguae tractentur in ore; at contra taetra absinthi natura ferique centauri foedo pertorquent ora sapore; ut facile agnoscas e levibus atque rutundis esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, at contra quae amara atque aspera cumque videntur, haec magis hamatis inter se nexa teneri proptereaque solere vias rescindere nostris sensibus introituque suo perrumpere corpus.
omnia postremo bona sensibus et mala tactu dissimili inter se pugnant perfecta figura; ne tu forte putes serrae stridentis acerbum horrorem constare elementis levibus aeque ac musaea mele, per chordas organici quae mobilibus digitis expergefacta figurant; neu simili penetrare putes primordia forma in nares hominum, cum taetra cadavera torrent, et cum scena croco Cilici perfusa recens est araque Panchaeos exhalat propter odores; neve bonos rerum simili constare colores semine constituas, oculos qui pascere possunt, et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt aut foeda specie foedi turpesque videntur.
omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res haut sine principiali aliquo levore creatast; at contra quae cumque molesta atque aspera constat, non aliquo sine materiae squalore repertast.
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae titillare magis sensus quam laedere possint, fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam dissimili dentata modo conpungere sensus corporis, indicio nobis est tactus uterque.
tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, corporis est sensus, vel cum res extera sese insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, aut ex offensu cum turbant corpore in ipso, semina confundunt inter se concita sensum; ut si forte manu quamvis iam corporis ipse tute tibi partem ferias atque experiare.