qua propter longe formas distare necessest principiis, varios quae possint edere sensus.
Denique quae nobis durata ac spissa videntur, haec magis hamatis inter sese esse necessest et quasi ramosis alte compacta teneri.
in quo iam genere in primis adamantina saxa prima acie constant ictus contemnere sueta et validi silices ac duri robora ferri aeraque quae claustris restantia vociferantur.
illa quidem debent e levibus atque rutundis esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum; nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque et perculsus item proclive volubilis exstat.
omnia postremo quae puncto tempore cernis diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest, si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, at non esse tamen perplexis indupedita, pungere uti possint corpus penetrareque saxa, nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis non e perplexis, sed acutis esse elementis.
sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, sudor uti maris est, minime mirabile debet * * * nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis est, sed levibus sunt hamata admixta doloris corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust: scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, provolvi simul ut possint et laedere sensus.
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; linquit enim supera taetri primordia viri, aspera quo magis in terris haerescere possint.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum finita variare figurarum ratione.
quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam esse infinito debebunt corporis auctu.
namque in eadem una cuiusvis iam brevitate corporis inter se multum variare figurae non possunt. fac enim minimis e partibus esse corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; nempe ubi eas partis unius corporis omnis, summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo formai speciem totius corporis eius, quod super est, si forte voles variare figuras, addendum partis alias erit. inde sequetur, adsimili ratione alias ut postulet ordo, si tu forte voles etiam variare figuras.
ergo formarum novitatem corporis augmen subsequitur. quare non est ut credere possis esse infinitis distantia semina formis, ne quaedam cogas inmani maximitate esse, supra quod iam docui non posse probari.
iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens purpura Thessalico concharum tacta colore, aurea pavonum ridenti imbuta lepore saecla novo rerum superata colore iacerent et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis carmina consimili ratione oppressa silerent; namque aliis aliud praestantius exoreretur.
cedere item retro possent in deteriores omnia sic partis, ut diximus in melioris; namque aliis aliud retro quoque taetrius esset naribus auribus atque oculis orisque sapori.
quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa finis utrimque tenet summam, fateare necessest materiem quoque finitis differe figuris.
denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas finitumst retroque pari ratione remensumst.
omnis enim calor ac frigus mediique tepores interutrasque iacent explentes ordine summam.
ergo finita distant ratione creata, ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, inter se simili quae sunt perfecta figura, infinita cluere. etenim distantia cum sit formarum finita, necesse est quae similes sint esse infinitas aut summam materiai finitam constare, id quod non esse probavi.
* * * versibus ostendam corpuscula materiai ex infinito summam rerum usque tenere undique protelo plagarum continuato.
nam quod rara vides magis esse animalia quaedam fecundamque magis naturam cernis in illis, at regione locoque alio terrisque remotis multa licet genere esse in eo numerumque repleri; sicut quadripedum cum primis esse videmus in genere anguimanus elephantos, India quorum milibus e multis vallo munitur eburno, ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto unica res quaedem nativo corpore sola, cui similis toto terrarum non sit, in orbi; infinita tamen nisi erit vis materiai, unde ea progigni possit concepta, creari non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
quippe etenim sumant alii finita per omne corpora iactari unius genitalia rei, unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt materiae tanto in pelago turbaque aliena?
non, ut opinor, habent rationem conciliandi: sed quasi naufragiis magnis multisque coortis disiactare solet magnum mare transtra cavernas antemnas prorem malos tonsasque natantis, per terrarum omnis oras fluitantia aplustra ut videantur et indicium mortalibus edant, infidi maris insidias virisque dolumque ut vitare velint, neve ullo tempore credant, subdola cum ridet placidi pellacia ponti, sic tibi si finita semel primordia quaedam constitues, aevom debebunt sparsa per omnem disiectare aestus diversi materiai, numquam in concilium ut possint compulsa coire nec remorari in concilio nec crescere adaucta; quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, et res progigni et genitas procrescere posse.
esse igitur genere in quovis primordia rerum infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
Nec superare queunt motus itaque exitiales perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, nec porro rerum genitales auctificique motus perpetuo possunt servare creata.
sic aequo geritur certamine principiorum ex infinito contractum tempore bellum.
nunc hic nunc illic superant vitalia rerum et superantur item. miscetur funere vagor, quem pueri tollunt visentis luminis oras; nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast, quae non audierit mixtos vagitibus aegris ploratus, mortis comites et funeris atri.
Illud in his obsignatum quoque rebus habere convenit et memori mandatum mente tenere, nil esse, in promptu quorum natura videtur, quod genere ex uno consistat principiorum, nec quicquam quod non permixto semine constet.
et quod cumque magis vis multas possidet in se atque potestates, ita plurima principiorum in sese genera ac varias docet esse figuras.
Principio tellus habet in se corpora prima, unde mare inmensum volventes frigora fontes adsidue renovent, habet ignes unde oriantur; nam multis succensa locis ardent sola terrae, ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
tum porro nitidas fruges arbustaque laeta gentibus humanis habet unde extollere possit, unde etiam fluvios frondes et pabula laeta montivago generi possit praebere ferarum.
quare magna deum mater materque ferarum et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
Hanc veteres Graium docti cecinere poetae sedibus in curru biiugos agitare leones, aeris in spatio magnam pendere docentes tellurem neque posse in terra sistere terram.
adiunxere feras, quia quamvis effera proles officiis debet molliri victa parentum.
muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbes.
quo nunc insigni per magnas praedita terras horrifice fertur divinae matris imago.
hanc variae gentes antiquo more sacrorum Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas dant comites, quia primum ex illis finibus edunt per terrarum orbes fruges coepisse creari.
Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint Matris et ingrati genitoribus inventi sint, significare volunt indignos esse putandos, vivam progeniem qui in oras luminis edant.
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concava, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, telaque praeportant, violenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora volgi conterrere metu quae possint numine divae.
ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
hic armata manus, Curetas nomine Grai quos memorant, Phrygias inter si forte catervas ludunt in numerumque exultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea armat et in numerum pernice chorea armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore volnus.
propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant divam praedicere ut armis ac virtute velint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse.
quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
omnis enim per se divom natura necessest inmortali aevo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe; nam privata dolore omni, privata periclis, ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
terra quidem vero caret omni tempore sensu, et quia multarum potitur primordia rerum, multa modis multis effert in lumina solis.
hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituet fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum vera re tamen ipse religione animum turpi contingere parcat.
Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai dissimili vivont specie retinentque parentum naturam et mores generatim quaeque imitantur.
tanta est in quovis genere herbae materiai dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam ossa cruor venae calor umor viscera nervi constituunt, quae sunt porro distantia longe, dissimili perfecta figura principiorum.
Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint scintillasque agere ac late differre favillam.
cetera consimili mentis ratione peragrans invenies igitur multarum semina rerum corpore celare et varias cohibere figuras.
Denique multa vides, quibus et color et sapor una reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
haec igitur variis debent constare figuris; nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur sensibus; ut noscas primis differre figuris.
dissimiles igitur formae glomeramen in unum conveniunt et res permixto semine constant.
Quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necesse est confiteare alia ex aliis constare elementis; non quo multa parum communis littera currat aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
sic aliis in rebus item communia multa multarum rerum cum sint, primordia rerum dissimili tamen inter se consistere summa possunt; ut merito ex aliis constare feratur humanum genus et fruges arbustaque laeta.
Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est omnia; nam volgo fieri portenta videres, semiferas hominum species existere et altos inter dum ramos egigni corpore vivo multaque conecti terrestria membra marinis, tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras pascere naturam per terras omniparentis.
quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conservare genus crescentia posse videmus.
scilicet id certa fieri ratione necessust.
nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus corpora discedunt conexaque convenientis efficiunt motus; at contra aliena videmus reicere in terras naturam, multaque caecis corporibus fugiunt e corpore percita plagis, quae neque conecti quoquam potuere neque intus vitalis motus consentire atque imitari.
sed ne forte putes animalia sola teneri legibus his, quaedam ratio res terminat omnis nam vel uti tota natura dissimiles sunt inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest dissimili constare figura principiorum; non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
semina cum porro distent, differre necessust intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus; quae non animalia solum corpora seiungunt, sed terras ac mare totum secernunt caelumque a terris omne retentant.
Nunc age dicta meo dulci quaesita labore percipe, ne forte haec albis ex alba rearis principiis esse, ante oculos quae candida cernis, aut ea quae nigrant nigro de semine nata; nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem, propterea gerere hunc credas, quod materiai corpora consimili sint eius tincta colore; nullus enim color est omnino materiai corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
in quae corpora si nullus tibi forte videtur posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu ex ineunte aevo nullo coniuncta colore, scire licet nostrae quoque menti corpora posse vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
omnis enim color omnino mutatur in omnis; quod facere haud ullo debent primordia pacto; immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
proinde colore cave contingas semina rerum, ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus; dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus, materies ubi permixta est illius et ordo principiis mutatus et addita demptaque quaedam, continuo id fieri ut candens videatur et album.
quod si caeruleis constarent aequora ponti seminibus, nullo possent albescere pacto; nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint, numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
sin alio atque alio sunt semina tincta colore, quae maris efficiunt unum purumque nitorem, ut saepe ex aliis formis variisque figuris efficitur quiddam quadratum unaque figura, conveniebat, ut in quadrato cernimus esse dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti aut alio in quovis uno puroque nitore dissimiles longe inter se variosque colores.
praeterea nihil officiunt obstantque figurae dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra; at varii rerum inpediunt prohibentque colores, quo minus esse uno possit res tota nitore.
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus principiis rerum non numquam causa colores, occidit, ex albis quoniam non alba creantur, nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
quippe etenim multo proclivius exorientur candida de nullo quam nigro nata colore aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores esse neque in lucem existunt primordia rerum, scire licet quam sint nullo velata colore; qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
lumine quin ipso mutatur propterea quod recta aut obliqua percussus luce refulget; pluma columbarum quo pacto in sole videtur, quae sita cervices circum collumque coronat; namque alias fit uti claro sit rubra pyropo, inter dum quodam sensu fit uti videatur inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
caudaque pavonis, larga cum luce repleta est, consimili mutat ratione obversa colores; qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu, scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, verum quali magis apta figura, scire licet nihil principiis opus esse colore, sed variis formis variantes edere tactus.
Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos aut alio quovis uno varioque colore.
Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis evanescere paulatim stinguique colorem; ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum: purpura poeniceusque color clarissimus multo, filatim cum distractum est, disperditur omnis; noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem particulas, quam discedant ad semina rerum.
Postremo quoniam non omnia corpora vocem mittere concedis neque odorem, propterea fit ut non omnibus adtribuas sonitus et odores: sic oculis quoniam non omnia cernere quimus, scire licet quaedam tam constare orba colore quam sine odore ullo quaedam sonituque remota, nec minus haec animum cognoscere posse sagacem quam quae sunt aliis rebus privata notare.
Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique vaporis, et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem rem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis; ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest ex insensilibus tamen omnia confiteare principiis constare. neque id manufesta refutant nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt, sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
quippe videre licet vivos existere vermes stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est intempestivis ex imbribus umida tellus.
Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra naturam, et nostro de corpore saepe ferarum augescunt vires et corpora pennipotentum.
ergo omnes natura cibos in corpora viva vertit et hinc sensus animantum procreat omnes, non alia longe ratione atque arida ligna explicat in flammas et in ignis omnia versat.
iamne vides igitur magni primordia rerum referre in quali sint ordine quaeque locata et commixta quibus dent motus accipiantque?
Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum, quod movet et varios sensus expromere cogit, ex insensilibus ne credas sensile gigni?
ni mirum lapides et ligna et terra quod una mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
illud in his igitur rebus meminisse decebit, non ex omnibus omnino, quaecumque creant res sensilia, extemplo me gigni dicere sensus, sed magni referre ea primum quantula constent, sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, motibus ordinibus posituris denique quae sint.
quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus; et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari constituunt, porro ex aliis sentire sueti * * * mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis visceribus nervis venis, quae cumque videmus mollia mortali consistere corpore creta.
sed tamen esto iam posse haec aeterna manere; nempe tamen debent aut sensum partis habere aut similis totis animalibus esse putari.
at nequeant per se partes sentire necesse est: namque animus sensus membrorum respuit omnis, nec manus a nobis potis est secreta neque ulla corporis omnino sensum pars sola tenere.
linquitur ut totis animantibus adsimulentur, vitali ut possint consentire undique sensu.
qui poterunt igitur rerum primordia dici et leti vitare vias, animalia cum sint, atque animalia sint mortalibus una eademque?
quod tamen ut possint, at coetu concilioque nil facient praeter volgum turbamque animantum, scilicet ut nequeant homines armenta feraeque inter sese ullam rem gignere conveniundo.
sic itidem quae sentimus sentire necessest.
quod si forte suum dimittunt corpore sensum atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante, quatinus in pullos animalis vertier ova cernimus alituum vermisque effervere terra, intempestivos quam putor cepit ob imbris, scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri posse ex non sensu sensus mutabilitate, aut aliquo tamquam partu quod proditur extra, huic satis illud erit planum facere atque probare, non fieri partum nisi concilio ante coacto, nec quicquam commutari sine conciliatu.
Principio nequeunt ullius corporis esse sensus ante ipsam genitam naturam animantis, ni mirum quia materies disiecta tenetur aere fluminibus terris terraque creatis, nec congressa modo vitalis convenientes contulit inter se motus, quibus omnituentes accensi sensus animantem quamque tuentur.
Praeterea quamvis animantem grandior ictus, quam patitur natura, repente adfligit et omnis corporis atque animi pergit confundere sensus.
dissoluuntur enim positurae principiorum et penitus motus vitales inpediuntur, donec materies omnis concussa per artus vitalis animae nodos a corpore solvit dispersamque foras per caulas eiecit omnis; nam quid praeterea facere ictum posse reamur oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu reliqui motus vitalis vincere saepe, vincere et ingentis plagae sedare tumultus inque suos quicquid rursus revocare meatus et quasi iam leti dominantem in corpore motum discutere ac paene amissos accendere sensus; nam qua re potius leti iam limine ab ipso ad vitam possint conlecta mente reverti, quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai corpora vi quadam per viscera viva per artus sollicitata suis trepidant in sedibus intus, inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas, scire licet nullo primordia posse dolore temptari nullamque voluptatem capere ex se; quandoquidem non sunt ex ullis principiorum corporibus, quorum motus novitate laborent aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
Denique uti possint sentire animalia quaeque, principiis si iam est sensus tribuendus eorum, quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt; quando quidem totis mortalibus adsimulata ipsa quoque ex aliis debent constare elementis, inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis; quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
quod si delira haec furiosaque cernimus esse et ridere potest non ex ridentibus auctus, et sapere et doctis rationem reddere dictis non ex seminibus sapientibus atque disertis, qui minus esse queant ea quae sentire videmus seminibus permixta carentibus undique sensu?
Denique caelesti sumus omnes semine oriundi; omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant; qua propter merito maternum nomen adepta est.
cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, id rursum caeli rellatum templa receptant.
nec sic interemit mors res ut materiai corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis; inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis res ut convertant formas mutentque colores et capiant sensus et puncto tempore reddant; ut noscas referre earum primordia rerum cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, neve putes aeterna penes residere potesse corpora prima quod in summis fluitare videmus rebus et interdum nasci subitoque perire.
quin etiam refert nostris in versibus ipsis cum quibus et quali sint ordine quaeque locata; namque eadem caelum mare terras flumina solem significant, eadem fruges arbusta animantis; si non omnia sunt, at multo maxima pars est consimilis; verum positura discrepitant res.
sic ipsis in rebus item iam materiai intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus ordo positura figurae cum permutantur, mutari res quoque debent.
Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
nam tibi vehementer nova res molitur ad auris accedere et nova se species ostendere rerum.
sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum difficilis magis ad credendum constet, itemque nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam, quod non paulatim minuant mirarier omnes, principio caeli clarum purumque colorem quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, lunamque et solis praeclara luce nitorem; omnia quae nunc si primum mortalibus essent ex improviso si sint obiecta repente, quid magis his rebus poterat mirabile dici, aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
quam tibi iam nemo fessus satiate videndi, suspicere in caeli dignatur lucida templa.
desine qua propter novitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit infinita foris haec extra moenia mundi, quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
Principio nobis in cunctas undique partis et latere ex utroque supra supterque per omne nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se vociferatur, et elucet natura profundi.
nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai; cum praesertim hic sit natura factus et ipsa sponte sua forte offensando semina rerum multimodis temere in cassum frustraque coacta tandem coluerunt ea quae coniecta repente magnarum rerum fierent exordia semper, terrai maris et caeli generisque animantum.
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est esse alios alibi congressus materiai, qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
Praeterea cum materies est multa parata, cum locus est praesto nec res nec causa moratur ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
nunc et seminibus si tanta est copia, quantam enumerare aetas animantum non queat omnis, quis eadem natura manet, quae semina rerum conicere in loca quaeque queat simili ratione atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare esse alios aliis terrarum in partibus orbis et varias hominum gentis et saecla ferarum.
Huc accedit ut in summa res nulla sit una, unica quae gignatur et unica solaque crescat, quin aliquoius siet saecli permultaque eodem sint genere. in primis animalibus indice mente invenies sic montivagum genus esse ferarum, sic hominum geminam prolem, sic denique mutas squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
qua propter caelum simili ratione fatendumst terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt, non esse unica, sed numero magis innumerali; quando quidem vitae depactus terminus alte tam manet haec et tam nativo corpore constant quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
Quae bene cognita si teneas, natura videtur libera continuo, dominis privata superbis, ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
nam pro sancta deum tranquilla pectora pace quae placidum degunt aevom vitamque serenam, quis regere immensi summam, quis habere profundi indu manu validas potis est moderanter habenas, quis pariter caelos omnis convertere et omnis ignibus aetheriis terras suffire feracis, omnibus inve locis esse omni tempore praesto, nubibus ut tenebras faciat caelique serena concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis saepe suas disturbet et in deserta recedens saeviat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes?
Multaque post mundi tempus genitale diemque primigenum maris et terrae solisque coortum addita corpora sunt extrinsecus, addita circum semina, quae magnum iaculando contulit omne, unde mare et terrae possent augescere et unde appareret spatium caeli domus altaque tecta tolleret a terris procul et consurgeret aer.
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether, donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix; ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
omnibus hic aetas debet consistere rebus, hic natura suis refrenat viribus auctum.
nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
nam certe fluere atque recedere corpora rebus multa manus dandum est; sed plura accedere debent, donec alescendi summum tetigere cacumen.
inde minutatim vires et robur adultum frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, et quo latior est, in cunctas undique partis plura modo dispargit et a se corpora mittit, nec facile in venas cibus omnis diditur ei nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi expugnata dabunt labem putrisque ruinas; omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, cibus omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus vix animalia parva creat, quae cuncta creavit saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arva nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
praeterea nitidas fruges vinetaque laeta sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, conterimusque boves et viris agricolarum, conficimus ferrum vix arvis suppeditati: usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
tristis item vetulae vitis sator atque vietae temporis incusat momen saeclumque fatigat, et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom, cum minor esset agri multo modus ante viritim; nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
Liber Tertius E tenebris tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua coepit vociferari naturam rerum divina mente coorta diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt. totum video per inane geri res.
apparet divum numen sedesque quietae, quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens violat semper que innubilus aether integit et large diffuso lumine ridet: omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo.
at contra nusquam apparent Acherusia templa, nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
his ibi me rebus quaedam divina voluptas percipit atque horror, quod sic natura tua vi tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu, quove modo possint res ex his quaeque creari, hasce secundum res animi natura videtur atque animae claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt vitam quam Tartara leti et se scire animi naturam sanguinis esse,