quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
Et quoniam docui mundi mortalia templa esse et nativo consistere corpore caelum, et quae cumque in eo fiunt fierique necessest pleraque dissolui, qui restant percipe porro, quandoquidem semel insignem conscendere currum tu mihi supremae praescripta ad candida callis currenti spatium praemonstra, callida musa Calliope, requies hominum divomque voluptas, te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
ventorum existant, placentur ut omnia rursum quae fuerint, sint placato conversa furore.
cetera quae fieri in terris caeloque tuentur mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe et faciunt animos humilis formidine divom depressosque premunt ad terram propterea quod ignorantia causarum conferre deorum cogit ad imperium res et concedere regnum.
quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.
nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religionis et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens; quo magis errantes caeca ratione feruntur.
quae nisi respuis ex animo longeque remittis dis indigna putare alienaque pacis eorum, delibata deum per te tibi numina sancta saepe oberunt; non quo violari summa deum vis possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris, sed quia tute tibi placida cum pace quietos constitues magnos irarum volvere fluctus, nec delubra deum placido cum pectore adibis, nec de corpore quae sancto simulacra feruntur in mentes hominum divinae nuntia formae, suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
inde videre licet qualis iam vita sequatur.
quam quidem ut a nobis ratio verissima longe reiciat, quamquam sunt a me multa profecta, multa tamen restant et sunt ornanda politis versibus; est ratio caeli QUE igni sque tenenda, sunt tempestates et fulmina clara canenda, quid faciant et qua de causa cumque ferantur; ne trepides caeli divisis partibus amens, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.
Principio tonitru quatiuntur caerula caeli propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
nec fit enim sonitus caeli de parte serena, verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes, tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
praeterea neque tam condenso corpore nubes esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes; nam cadere aut bruto deberent pondere pressae ut lapides, aut ut fumus constare nequirent nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis sonitus chartarum commeditatur; id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, aut ubi suspensam vestem chartasque volantis verberibus venti versant planguntque per auras.
fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes frontibus adversis possint quam de latere ire diverso motu radentes corpora tractim, aridus unde auris terget sonus ille diuque ducitur, exierunt donec regionibus artis.
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
nec mirum, cum plena animae vensicula parva saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus nubila saepe modis multis atque aspera ferri; scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti perscindat nubem perfringens impete recto; nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur dant in frangendo graviter; quod item fit in altis fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens fulminis; haec multo si forte umore recepit ignem, continuo magno clamore trucidat; ut calidis candens ferrum e fornacibus olim stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
Aridior porro si nubes accipit ignem, uritur ingenti sonitu succensa repente, lauricomos ut si per montis flamma vagetur turbine ventorum comburens impete magno; nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur.
Denique saepe geli multus fragor atque ruina grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte; ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti.
Fulgit item, nubes ignis cum semina multa excussere suo concursu, ceu lapidem si percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis.
sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem ancipiti videas ferro procul arboris auctum, ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni e simili causa, concursu natus eodem.
Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem fecit ut ante cavam docui spissescere nubem, mobilitate sua fervescit; ut omnia motu percalefacta vides ardescere, plumbea vero glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, dissipat ardoris quasi per vim expressa repente semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae; inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte extructis aliis alias super impete miro.
ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
contemplator enim, cum montibus adsimulata nubila portabunt venti transversa per auras, aut ubi per magnos montis cumulata videbis insuper esse aliis alia atque urguere superna in statione locata sepultis undique ventis; tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille devolet in terram liquidi color aureus ignis, semina quod nubes ipsas permulta necessust ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo, flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
quippe etenim solis de lumine multa necessest concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum compressitque locum cogens, expressa profundunt semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli; nam cum ventus eas leviter diducit euntis dissoluitque, cadant ingratius illa necessest semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
Quod superest, quali natura praedita constent fulmina, declarant ictus et inusta vaporis signa notaeque gravis halantis sulpuris auras; ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem constituit natura minutis mobilibusque corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
transit enim validum fulmen per saepta domorum clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
curat item vasis integris vina repente diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina vasis adveniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini.
quod solis vapor aetatem non posse videtur efficere usque adeo pollens fervore corusco.
tanto mobilior vis et dominantior haec est.
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque te in promissis plura morabor.
Fulmina gignier e crassis alteque putandumst nubibus extructis; nam caelo nulla sereno nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; quod tunc per totum concrescunt aeëra nubes, undique uti tenebras omnis Acherunta reamur liquisse et magnas caeli complesse cavernas, Æusque adeo tetra nimborum nocte coorta inpendent atrae formidinis ora superne,Æ cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
sic igitur supera nostrum caput esse putandumst tempestatem altam; neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole; nec tanto possent venientes opprimere imbri, flumina abundare ut facerent camposque natare, si non extructis foret alte nubibus aether.
hic igitur ventis atque ignibus omnia plena sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
quippe etenim supra docui permulta vaporis semina habere cavas nubes et multa necessest concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum forte locum quemvis, expressit multa vaporis semina seque simul cum eo commiscuit igni, insinuatus ibi vortex versatur in arto et calidis acuit fulmen fornacibus intus; nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum mobilitate calescit et e contagibus ignis.
inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
quem gravis insequitur sonitus, displosa repente opprimere ut caeli videantur templa superne.
inde tremor terras graviter pertemptat et altum murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
quo de concussu sequitur gravis imber et uber, omnis uti videatur in imbrem vertier aether atque ita praecipitans ad diluviem revocare; tantus discidio nubis ventique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
Est etiam cum vis extrinsecus incita venti incidit in validam maturo culmine nubem; quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni igniscat tamen in spatio longoque meatu, dum venit amittens in cursu corpora quaedam grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras, atque alia ex ipso conradens aeëre portat parvola, quae faciunt ignem commixta volando; non alia longe ratione ac plumbea saepe fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris corpora dimittens ignem concepit in auris.
Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu, confluere ex ipso possunt elementa vaporis et simul ex illa quae tum res excipit ictum; ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
sic igitur quoque res accendi fulmine debet, opportuna fuit si forte et idonea flammis.
nec temere omnino plane vis frigida venti esse potest, ea quae tanta vi missa supernest, quin, prius in cursu si non accenditur igni, at tepefacta tamen veniat commixta calore.
Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur.
Adde quod e parvis et levibus est elementis, nec facilest tali naturae obsistere quicquam; inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, non igitur multis offensibus in remorando haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
Deinde, quod omnino natura pondera deorsum omnia nituntur, cum plagast addita vero, mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, ut vehementius et citius quae cumque morantur obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum; nam facit ut quae sint illius semina cumque e regione locum quasi in unum cuncta ferantur, omnia coniciens in eum volventia cursum.
Forsitan ex ipso veniens trahat aeëre quaedam corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
incolumisque venit per res atque integra transit multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
dissoluit porro facile aes aurumque repente conferve facit, e parvis quia facta minute corporibus vis est et levibus ex elementis, quae facile insinuantur et insinuata repente dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
Autumnoque magis stellis fulgentibus alta concutitur caeli domus undique totaque tellus, et cum tempora se veris florentia pandunt.
frigore enim desunt ignes ventique calore deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
interutrasque igitur cum caeli tempora constant, tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, ut discordia sit rerum magnoque tumultu ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër.
prima caloris enim pars est postrema rigoris; tempus id est vernum; quare pugnare necessest dissimilis res inter se turbareque mixtas.
et calor extremus primo cum frigore mixtus volvitur, autumni quod fertur nomine tempus, hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
propterea freta sunt haec anni nominitanda, nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt fulmina tempestasque cietur turbida caelo, ancipiti quoniam bello turbatur utrimque, hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi terrifico quatiunt sonitu caelestia templa et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre, et potius nulla sibi turpi conscius in re volvitur in flammis innoxius inque peditur turbine caelesti subito correptus et igni?
cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
in terraque patris cur telum perpetiuntur optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
denique cur numquam caelo iacit undique puro Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
an simul ac nubes successere, ipse in eas tum descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
in mare qua porro mittit ratione? quid undas arguit et liquidam molem camposque natantis?
praeterea si vult caveamus fulminis ictum, cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
si nec opinantis autem volt opprimere igni, cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
et simul in multas partis qui credere possis mittere? an hoc ausis numquam contendere factum, ut fierent ictus uno sub tempore plures?
at saepest numero factum fierique necessest, ut pluere in multis regionibus et cadere imbris, fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
postremo cur sancta deum delubra suasque discutit infesto praeclaras fulmine sedes et bene facta deum frangit simulacra suisque demit imaginibus violento volnere honorem?
altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius montibus in summis vestigia cernimus ignis?
Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus, presteras Graii quos ab re nominitarunt, in mare qua missi veniant ratione superne.
nam fit ut inter dum tam quam demissa columna in mare de caelo descendat, quam freta circum fervescunt graviter spirantibus incita flabris, et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu navigia in summum veniant vexata periclum.
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit in mare de caelo tam quam demissa columna, paulatim, quasi quid pugno bracchique superne coniectu trudatur et extendatur in undas; quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti vis et fervorem mirum concinnat in undis; versabundus enim turbo descendit et illam deducit pariter lento cum corpore nubem; quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, ille in aquam subito totum se inmittit et omne excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse vertex conradens ex aeëre semina nubis et quasi demissum caelo prestera imitetur; hic ubi se in terras demisit dissoluitque, turbinis immanem vim provomit atque procellae.
sed quia fit raro omnino montisque necessest officere in terris, apparet crebrius idem prospectu maris in magno caeloque patenti.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando hoc super in caeli spatio coiere repente asperiora, modis quae possint indupedita exiguis tamen inter se compressa teneri.
haec faciunt primum parvas consistere nubes; inde ea comprendunt inter se conque gregantur et coniungendo crescunt ventisque feruntur usque adeo donec tempestas saeva coortast.
Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo quam sint quoque magis, tanto magis edita fument adsidue fulvae nubis caligine crassa propterea quia, cum consistunt nubila primum, ante videre oculi quam possint tenvia, venti portantes cogunt ad summa cacumina montis; hic demum fit uti turba maiore coorta et condensa queant apparere et simul ipso vertice de montis videantur surgere in aethram.
nam loca declarat sursum ventosa patere res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
Praeterea permulta mari quoque tollere toto corpora naturam declarant litore vestis suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
quo magis ad nubis augendas multa videntur posse quoque e salso consurgere momine ponti; nam ratio consanguineast umoribus omnis.
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa surgere de terra nebulas aestumque videmus, quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur suffunduntque sua caelum caligine et altas sufficiunt nubis paulatim conveniundo; urget enim quoque signiferi super aetheris aestus et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis; innumerabilem enim numerum summamque profundi esse infinitam docui, quantaque volarent corpora mobilitate ostendi quamque repente immemorabile per spatium transire solerent.
haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe tam magnis ventis tempestas atque tenebrae coperiant maria ac terras inpensa superne, undique quandoquidem per caulas aetheris omnis et quasi per magni circum spiracula mundi exitus introitusque elementis redditus extat.
Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis nubibus umor et in terras demissus ut imber decidat, expediam. primum iam semina aquai multa simul vincam consurgere nubibus ipsis omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat, ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit, sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
concipiunt etiam multum quoque saepe marinum umorem, vel uti pendentia vellera lanae, cum supera magnum mare venti nubila portant.
consimili ratione ex omnibus amnibus umor tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum multa modis multis convenere undique adaucta, confertae nubes umorem mittere certant dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa copia nimborum turba maiore coacta urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
at retinere diu pluviae longumque morari consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum atque aliis aliae nubes nimbique rigantes insuper atque omni vulgo de parte feruntur, terraque cum fumans umorem tota redhalat.
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam adversa fulsit nimborum aspargine contra, tum color in nigris existit nubibus arqui.
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur, et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae et vis magna geli, magnum duramen aquarum, et mora quae fluvios passim refrenat aventis, perfacilest tamen haec reperire animoque videre, omnia quo pacto fiant quareve creentur, cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
Nunc age, quae ratio terrai motibus extet percipe. et in primis terram fac ut esse rearis supter item ut supera ventosis undique plenam speluncis multosque lacus multasque lucunas in gremio gerere et rupes deruptaque saxa; multaque sub tergo terrai flumina tecta volvere vi fluctus summersos cae ca putandumst; undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas; quippe cadunt toti montes magnoque repente concussu late disserpunt inde tremores.
et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt tecta viam propter non magno pondere tota, nec minus exultant, si quidvis cumque viai ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas gleba vetustate e terra provolvitur ingens, ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans; ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor destitit in dubio fluctu iactarier intus.
Praeterea ventus cum per loca subcava terrae collectus parte ex una procumbit et urget obnixus magnis speluncas viribus altas, incumbit tellus quo venti prona premit vis.
tum supera terram quae sunt extructa domorum ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata minent in eandem prodita partem protractaeque trabes inpendent ire paratae.
et metuunt magni naturam credere mundi exitiale aliquod tempus clademque manere, cum videant tantam terrarum incumbere molem!
quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet res neque ab exitio possit reprehendere euntis; nunc quia respirant alternis inque gravescunt et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi, saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas quam facit; inclinatur enim retroque recellit et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
hac igitur ratione vacillant omnia tecta, summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta in loca se cava terrai coniecit ibique speluncas inter magnas fremit ante tumultu versabunda QUE portatur, post incita cum vis exagitata foras erumpitur et simul altam diffindens terram magnum concinnat hiatum.
in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi in Peloponneso, quas exitus hic animai disturbat urbes et terrae motus obortus.
multaque praeterea ceciderunt moenia magnis motibus in terris et multae per mare pessum subsedere suis pariter cum civibus urbes.
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai et fera vis venti per crebra foramina terrae dispertitur ut horror et incutit inde tremorem; frigus uti nostros penitus cum venit in artus, concutit invitos cogens tremere atque movere.
ancipiti trepidant igitur terrore per urbis, tecta superne timent, metuunt inferne cavernas terrai ne dissoluat natura repente, neu distracta suum late dispandat hiatum idque suis confusa velit complere ruinis.
proinde licet quamvis caelum terramque reantur incorrupta fore aeternae mandata saluti: et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris, ne pedibus raptim tellus subtracta feratur in barathrum rerumque sequatur prodita summa funditus et fiat mundi confusa ruina.
Principio mare mirantur non reddere maius naturam, quo sit tantus decursus aquarum, omnia quo veniant ex omni flumina parte.
adde vagos imbris tempestatesque volantes, omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque; adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam guttai vix instar erunt unius adaugmen; quo minus est mirum mare non augescere magnum.
Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
quippe videmus enim vestis umore madentis exsiccare suis radiis ardentibus solem; at pelage multa et late substrata videmus.
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem, largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
Tum porro venti quoque magnam tollere partem umoris possunt verrentes aequora, ventis una nocte vias quoniam persaepe videmus siccari mollisque luti concrescere crustas.
Praeterea docui multum quoque tollere nubes umorem magno conceptum ex aequore ponti et passim toto terrarum spargere in orbi, cum pluit in terris et venti nubila portant.
Postremo quoniam raro cum corpore tellus est et coniunctast oras maris undique cingens, debet, ut in mare de terris venit umor aquai, in terras itidem manare ex aequore salso; percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae expirent ignes inter dum turbine tanto, expediam; neque enim mediocri clade coorta flammae tempestas Siculum dominata per agros finitimis ad se convertit gentibus ora, fumida cum caeli scintillare omnia templa cernentes pavida complebant pectora cura, quid moliretur rerum natura novarum.
Hisce tibi in rebus latest alteque videndum et longe cunctas in partis dispiciendum, ut reminiscaris summam rerum esse profundam et videas caelum summai totius unum quam sit parvula pars et quam multesima constet nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
quod bene propositum si plane contueare ac videas plane, mirari multa relinquas.
numquis enim nostrum miratur, siquis in artus accepit calido febrim fervore coortam aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
opturgescit enim subito pes, arripit acer saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, existit sacer ignis et urit corpore serpens quam cumque arripuit partem repitque per artus, ni mirum quia sunt multarum semina rerum et satis haec tellus morbi caelumque mali fert, unde queat vis immensi procrescere morbi.
sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum; id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa et tempestates pluviae graviore coortu sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
scilicet et fluvius qui visus maximus ei, qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens arbor homoque videtur et omnia de genere omni maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit, cum tamen omnia cum caelo terraque marique nil sint ad summam summai totius omnem.
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam. primum totius subcava montis est natura fere silicum suffulta cavernis.
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër.
ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër.
hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
fert itaque ardorem longe longeque favillam differt et crassa volvit caligine fumum extruditque simul mirando pondere saxa; ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
praeterea magna ex parti mare montis ad eius radices frangit fluctus aestumque resolvit.
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst et penetrare mari penitus res cogit aperto atque efflare foras ideoque extollere flammam saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam non satis est, verum pluris, unde una tamen sit; corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas conveniat leti, dicatur ut illius una; nam ne que eum ferro nec frigore vincere possis interiisse neque a morbo neque forte veneno, verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
Nilus in aestatem crescit campisque redundat unicus in terris, Aegypti totius amnis.
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere.
nam dubio procul haec adverso flabra feruntur flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur; ille ex aestifera parti venit amnis ab austro inter nigra virum percocto saecla colore exoriens penitus media ab regione diei.
est quoque uti possit magnus congestus harenae fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus harenam; quo fit uti pacto liber minus exitus amnis et proclivis item fiat minus impetus undis.
fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
scilicet, ad mediam regionem eiecta diei cum convenerunt, ibi ad altos denique montis contrusae nubes coguntur vique premuntur.
forsitan Aethiopum penitus de montibus altis crescat, ubi in campos albas descendere ningues tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque, expediam, quali natura praedita constent.
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigii oblitae pennarum vela remittunt praecipitesque cadunt molli cervice profusae in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis; usque adeo fugitant non iras Palladis acris pervigili causa, Graium ut cecinere poeëtae, sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
in Syria quoque fertur item locus esse videri, quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa, manibus ut si sint divis mactata repente.
omnia quae naturali ratione geruntur, et quibus e fiant causis apparet origo; ianua ne pote eis Orci regionibus esse credatur, post hinc animas Acheruntis in oras ducere forte deos manis inferne reamur, naribus alipedes ut cervi saepe putantur ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
quod procul a vera quam sit ratione repulsum percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante, in terra cuiusque modi rerum esse figuras; multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos incutere et mortem quae possint adcelerare.
et magis esse aliis alias animantibus aptas res ad vitai rationem ostendimus ante propter dissimilem naturam dissimilisque texturas inter sese primasque figuras.
multa meant inimica per auris, multa per ipsas insinuant naris infesta atque aspera tactu, nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
Deinde videre licet quam multae sint homini res acriter infesto sensu spurcaeque gravisque; arboribus primum certis gravis umbra tributa usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
est etiam magnis Heliconis montibus arbos floris odore hominem taetro consueta necare.
scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt, multa modis multis multarum semina rerum quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri nidore offendit nares, consopit ibidem, concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
castoreoque gravi mulier sopita recumbit, et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
multaque praeterea languentia membra per artus solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
denique si calidis etiam cunctere lavabris plenior et lueris, solio ferventis aquai quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
carbonumque gravis vis atque odor insinuatur quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
at cum membra domans percepit fervida febris, tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa gignier et taetro concrescere odore bitumen, denique ubi argenti venas aurique secuntur,