SigPhi · Peter Abelard

Dialectica

Latin

Page 11 of 29

* Boeth. de Interpret., edit. secunda, pag. 36o. — * Cod. aijfenwifaa. — * Cf. Boeth., edit. secunda, pag. 36o.

PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, III. 287 ta&tiam habent^ Item Stoîci, quamvisomnîaIleceâsitatibussupponant^ liberum arbitrium custodire conantur. Dicunt enim naturaliter ipsam animam necessariam quamdam habere voluntatem ad quod ex pro- pria natura ipsius voluntatis ipsa anima impeliitur, ut quidquid facimus ex voluntate, illa necessario fieicimus, ita quod ipsam volun- tatem providentiœ nécessitas constringat. Ita quoque dicunt omnia ex necessitate contingere quotiens voluntas necessitatem consequitur ut constringat. Sed quia voluntas ex nobis est, in eo servare liberum arbitrium volunt quod quidquid facimus, ex voluutate noMra faci- mus. Sed, ut supradictiun est, non in eo constat liberum arbitrium quod quisque voluerit, sed quod quisque judicio aut actione^ ra- tionis collegent. Item Stoici diffîniunt possibile quod potest fieri et non, hoc^ ad nostram possibilitatem non ad rerum naturam referen- tes, ita scilicet quod hoc^ quod possumus possibile dicunt, quod vero non possumus id impoflisibile concedunt. Sed, ut dictum est, res potius in sua natura possibiles sunt esse et non esse. Est autem et illud annotandum cujus nomen vel casus vel utrumlibet dici pos*- sit. Gertum namq[ue est liberum arbitrium dici animi liberam di- judicationem; naturaB vero facilitatem ipsam rei possibilitatem, qua scilicet res ex propria natura ad fieri et non fieri sese habet. Casus igitur nomen est inopinati eventus, hoc est rei ipsius quae inopinabiliter evenit, aut potius cujusdam proprietatis in ipsa ex qua inopinabiliter contingere dicitur. Inopinabiliter autem dicimus hujusmodi eventum^ non tantum quantum ad nostrae cognitionis actionem, verum etiam quantiun ad naturam, in eo scilicet quod nec naturœ illud cognitum. Si enim secundum nos- tram tantum cognitionem inopinatum eventum diceremus, fortasse et qiiae necessaria sunt futura vel naturalia casui subjacerent, in eo scilicet quod contingere possent, nobis prius ea ignorantibus. At vero si quantum etiam ad naturam inopinatus est eventus contingen* tium futurorum, minim est quod dicunt per astronomiam quosdam * Habent excidit — * Supplevimus supponant — * Cod. animatione. — * Ck)d. hic. — ' Cod. hic. — * G)d. etenUun quem non. Delevimus qnem.

288 PETRI ABiELARDJ DIALECTICA.

horum quoque faturorum praescios esse. Quod enim naturae inopi-^ natum est atque incognitum, quo modo per artem naturalem cognosci possit, aut quomodo ex aliqua rei natura certi esse possimus de eo quod naturse quoque incognitum est? Ea insuper argumenta qaas Physicœ sunt necessaria dicuntur. Hœc vero futura ab omni necessi- tate sunt sejuncta. Asserunt tamen per artem istam sectatores ipsius futura quoque hujusmodi praenôscere, atque vere praedicere hune hominem in crastino moriturum ^ esse, quod contingens est futiu^um naturale, non ^ vero ipsum esse mortuum'^quodsemper détermina- tum est. At vero id quod nobis ignotum est potius dimittamus quam •Foi. i44v*. quicquam temere de eo difiinire praesumamus, atque ad negotii* nostri propositùm redeamus. Utrumlibet ergo nomen ponunt om- nium f uturorum contingentium, secundum id quod fieri et non fierî possunt, ut hujus vestis, quae ita circa incisionem^ futura est ut etiam non incidenda esse possit; vel etiam hujus' proprietatis nomen esse potest quae in rébus futuris circa aliquod jam existit, antequam fiant, quasi sciiicet cujusdam proprietatis possibilitatis earum ad fieri et non fieri.

Nunc autem de fato, hoc est, providentia divina, superest uberius disputare, secundmn quod quidem omnia necessario vi- dentur contingere. Cum enim ab œterno Deus omnia futura esse, sicut futura erant, providerit, ipse autem in dispositione suae providentise falli non possit, necesse est omnia contingere sicut providit; si enim aliter contingere possent quam ipse providerit, possibile esset ipsum falli. Cujuscumque antecedens possibile est, et consequens; et cujus impossibile est consequens, et antecedens. At vero vera est hœc consequentia: 51 aliter contingunt futura quam Deus providerit, Deus fallitur. Unde et istam, secundum propositam regulam, veram esse oportet: si possibile est futura aliter evenire quam Deus providerit, possibile est Deuni falli. At vero pessimum est omnium inconveniens atque dictu abominabile quod falli possit hic cui omnia * Cod. mortiiwn. — ' Nwi excidit. — * Cod. moriturum. — * Cod. incissionem. — * Cod. cajas.

PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, III. 289 tam futura quampraesentia, sive praeterita, tamquam prœsentia sunt, a cujus dispositione omnia coBtingunt. Non igitur possibiie est res aliter evenire quam Deus providerit. Quod si aliter quam ipse provi- det evenire nequeant, nec aliter quam eveniunt contingere possvint; quippe ipse ec^autum modo quo contingunt eas evenire providet, nec dissidet eventus a providentia nec providentia ab eventu. Quod si aliter quam eveniunt evenire non possunt, tune ita ex necessitate eveniunt ut eveniunt. Itaque omnia ex necessitate fieri ipsa Dei pro- videntia compellit, ut jam amplius nuUa ad utrumlibet se habeant, nec per consilium aut negotium nostrum contingant. Sed non est ita. Licet enim Deus ab œtôrno omnia providerit sicut futura ërant, ipsa ta- men ejus providentia nuUam rébus necessitatem infert. Si enim ipse providet futura evenire, ea ita providet \ ut non evenire etiam possint, non ita ut ex necessitate convèniant; alioquin aliter ea provideret quam ' contingent; sic namque ipsa eveniunt ut non evenire etiam possinl^ Unde' cum ipsa ejus providentia ea providerit evenire sicut eveniunt, ipsaautem ita eveniunt ut etiam non evenire possint, non solum ejus providentia in eo est quod eveniant, verum etiam quod non evenire queant; omnia namque quae in omnibus sunt, simul providet. Unde, et secundum ipsius providentiam, potius ad utrumlibet futura se habent quam ad necessitatem, quœ scilicet ita providet evenire ut etiam queant non evenire. lUud quoque firmissimum est apud men- tes omnium fidelium, Deum, cujus solius dispositione omnia con- ^ tingunt, nullo modo falli posse, cujus solius velle e£Bcere est, Res ta- men aliter evenire quam eveniunt possibiie est, atqa# aliter evenire quam in providentia Dei fuit, quam jam habuit, nectamenideoipsum posse decipi. Si enim res aliter eventurae essent, alia fiiisset Dei pro- videntia quam ipse eventus sequeretur, nec istam, quam modo habuit providentiam, unquam habuisset, imo aliam quae alii eventui con- grueret, sicut ista isti. Sed quid adversus consequentiani illam dice- mus: si possibiie est rem aliter evenire qaam Deus providit, possibiie est Deam falli, quam prœmissa régula probare videtiu*? Dicimus au- ^ Sapplevimus ea iia providet DIALECTICA. 87 290 PETRI ABiflLARDl DIALECTICA.

teiD eam quodammodo inteUeetam, veram esse, cum scilîcet antecedens quoque ipsius venim^ est^ alio vero modo, falsara, cum videlicet ipsimi antecedens falsum^ accipitur. Est autem verum hoc modo intellectum, cum illud aliter quam Deus providit determinatio est praedicati quod est possibile, hoc modo: rem evenire ^st possibiie aUter quant Deus providit, quippe potentiam aliter proveniendi hahet.

Si vero ad subjectum determinatio pônatur, quod est emnire, atque ita dicatur: rem evenire aliter ijuam Deus providit, istud totum, 0st possibile, falsum est nec probari potest. Ommino enim impossibiie est quod haec propositio dicit: res aliter evenit quant Deus prwidity quod scilîcet totum subjectum est; possibile veto simpUciler praedicatum, sicut et istud: res aliter evenit quam evenit. Multum autem refert ad sententiam orationis determinationes praedicatis modis ad- Jungi sive eorum subjectis, sicut in tractalu modalium supra moastravimus^. Cum autem possibile simpliciter enuntiatur, atque îdtotom subjicitur; rem evenire aliter quam Deus providit, tune quidem fegala supraposita aptari potest consequentise quae ait: cujuscumque ante* cedens possibile est, et consequens; quippe hoc totum: res aliter evenit quam Deus providit, antecedens erat ad illud: Deus fallitur.

Quare huic toti, sicut et ilh, possibile attribuendum erat. Aliter énim régula nihil ad consequentiam, cum haec vera, illa &lsa esse, ut dtctum est, possit« lUa quoque fortasse consequentia necessitatem non tenet: si res aliter quam providit Deus evenire non possibile y nec aliter quam eveniunt evenire queunt; licet eventus rei acDei providentia in eodem consist^int, sicut nec ipsius conversa vera est, haec scUicet: si possibile est aliter evenire quam evenit, possibile est aliter evenire quam Deus providit; quemadmodum nec illa simplex: si res aliter evenit quam evenit, aliter evenit quam Deus providit. Possibile enim aliler evenire quam evenit, et secundum Dei providentiam contingere, pro eo scilicet quod aliani providentiam habuisse posset quam islam quam habuit^ secundum alium eventum. Insuper,, quamvis^paria ooncedantur se comitantia^ rei eventus et Dei providentia quse de ipso ^ Cod. fahum. — * Cod. verum. — ' Cf. supra, pag. 26a.

PARS SECUNDA, ANALYTICA PRIORA. 111. 291 est, non tamen necessariam inferentiam tenent^ quorum neuter in eiiuntiatk>ne alterius intelligitur.

Nunc ad solutionem supraposite argumentationis veniamus, sin- gnlasque ipsius propositiones perquîramus. Prima quidem pro- positio hujusmodi erat: si omnium affîrmationum et négation iim iiMesse est alteram esse veram, et alteram falsam, tune alterum eomm que dicuut necesse est esse, alterum vero non esse. Si quam enim necesse est esse veram, et illùd quod dicit esse necesse est; vely si falsam, non esse. Sed prius nobis inspiciendum est qualitor ipsius"^ antecedens Anstoteles întëllexerH, a. quo argumen- tatio incipit, hoc videlicet: omnium affirmationum et negationum necesse est alteram esse veram, alteram esse felsam, ut, hoc prius'. discusso, ipsum ab inconvenienti facilius absolvamus. Potest au- iem etvere et&lso accipi, sicut et illud quod in tractatu opposito- mm de eisdem affirmationibus et negationîbus dixit^ alteram scilicet semper esse veram, et alteram falsam, veluti istarûm: Socraies est sanus. Sacrâtes non est sanus. Si enim ita intellexeris quod uni et ei- tlem semper verum inhaereat, fal»im est, cum potins neutra illarum veritatem custodiat, sed modovera.sit eadem, modo faba. Si vero ita sun^eris ut alteram non circa unam tantum^ teneas, sed indif- * Foi. as r*. fereoftem accîpias, ac si dicas alterutra, verum' est. Semper enim alterutra vera est, hoc est, semper ita se habet^quod vel hœc vel illa veni est. Haac quidem Aristotelis acceptio extitit, cum scilicet ait al- teram semper essé veram et' alteram falsam, ut illud scilicet alteram dÎYÎdue sumeret ac si^ alterairam diceret. Sic quoque et hoc loco, cum ait: alteram necesse est esse veram, et alteram falsam; quod quidem tpse manifeste in sequentibus in solutione hujus argumenti déclara- Ytt, cum ait': « igitur esse quod est quando est, et non esse quod non est quando non est, necesse est; sed non quod est omne necesse est esse, nec quod non est necesse est non esse; non enim idem est omne ^od est esse necessario quando est, et simpliciter esse ex ne- cessitate. Similiter autem et in eo quod non est. Et in contradictione * Aristot. de Interpret., pag. a5. — * Excidit si. — ' Aristot. ibid,, pag. 34.

292 PETRI ABiELARDI DIALECTICA..

^adem ratio est; esse quidem vel non esse omne necesse est et futu- rum esse vel non. Non tamen dividentem dicerem alterum necessa- rium^ Dico autem: necesse est futurum esse bellum navale cras vel non futurum esse; sed non futurum esse bellum navale cras necesse est vel non futurum, futurum autem esse vel non esse necesse. Quare quoniam orationes similiter verae sunt quemadmodum res, mani- festum est quoniam quaecunque sic habent se ut utrumlibet sint, et contraria ipsorum contingere queant, necesse est similiter se habere et contradictionem ^. Quod contingit in his quae non semper sunt, et in illis qus non semper non sunt. In his enim necesse est alteram par- tem contradictionisveram esse vel (alsam, non tamen hoc vel illud, sed utrumlibet, et magis quidem alteram veram, non tamen jam veram vel falsam. Quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes et negationes oppositas, hanc quidem veram, illam vero falsam. Neque enim quemadmodum in his quœ sunt, sic se habet et in his quae non sunt, possibilibus tantum esse vel non esse, sed quemadmodum dictum est. » Ex his itaque Aristoteles manifeste demonstrat ipsas affirmationes et negationes in proprietate veri ac falsi sequi illos eventus rerum quos enuntiant, gratia quorum tantum verae esse vel falsae dicuntur, ïn eo scilicet quod quemadmodum quamlibet rem necesse est esse quando est, vel non esse quando non est, ita quamlibet propositionem veram necesse est esse veram dum vera est, vel non veram non esse veram dum vera non est. Sed non ideo omnerh veram necesse est esse veram simpliciter, nec omnem qdae non est vera necesse est non esse veram; alioquin nunquam quae vera est posset esse non vera, nec ea quae non est vera posset fieri vera. Quod enim ex necessitate est^ aliter esse non potest. Rursus quemadmodum necessaiium simpliciter enuntiamus sub disjunctione de his omnibus quae dividentes affir- mationes et negationes dicunt, sic et de orationibus. Omne enim esse vel non esse necesse est, et futurum esse vel non. Sic quoque om-* ' Cod. necessario. Sed cf. Boeth. éd. prima, pag. 2àS. — ' Cod. contradictiom. Sed cf. Boelh., loc. cit.

PARS^SEÇUNDA, ANALYTICA PRIORA. III. 293 nem afiBrmationem et negationem veram esse vel falsam necesse est, sed non semper veram esse necesse est nec semper faisam esse necesse est. Et hoc est quod ait: « Quare, manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes vel negationes oppositorum, hanc quidem veram, iilam vero falsam esse; » ac si ita singuia dis- tinguât: non necesse est hanc esse veram, non necesse est iilam esse falsam, sed utramque vel veram esse vel falsam, vel alteram esse veram et alteram falsam, sicut superius determinatum est.

Nunc vero propositœ propositionis sententiis diversis expeditis, prop- ter solutionem prœsentis argumentationis inquirendam illud discer- nendum est, quod. ^i procédait adversarius ex posito Aristotelis sicut îpse * intelligit, dividue scilicet, sicut dictum est, et quod inde infert dividue similiter dehet acçipere hoc modo: omnium quae'dicit af- firmatio et negatio alterum necesse est esse et alterum non esse, hoc scilicet vel illud esse necesse est, similiter et non esse. At vero non jam poterit inferri interitus utrumlibet^ vel consilii sive ne- gotii; quod secunda consequentia proponehat. Si ver.o ex verbis Aristotelis aliter procédât quam ipse ea intellexerit atque aliter quam vera sint, quod etiam discussum est superius, vera etiam fortasse erit secunda consequentia; sed nihil adversus Aristotelem. Sienim eorum quâe futura sunt alterum necessario contingeret et alterum necessario non contingeret,- oporteret perdre utrumlibet ac consi-. lium sive negotium. Sed fortasse dicitur quod non necesse esset consilium ideo vel negotium perire. Possent enim ex necessitate per consilium et negotium contingere, ut similiter in necessitate con- silium et negotium tenerentur, et ita essent. Sed esse quidem Aristoteles ea non denegat, sed efficaces causas esse futurorum.

Unde etiam ait^: « videmus enim esse principium futiu*orum et ab «eo quod consiliamur atque agimus aliquid, » quod quidem non esset si ex necessitate contingeret. Si enim ex necessitate fièrent, per illud non contingeret quod ex necessitate certum est non esse,, nec causam sui illud haberent quod ad esse et non esse se habet, ^ OkI. fpsum, — * Scilicet tÎ atrumlibet. — * Aristot. de Interprel., pag. 33. - 294 PETRI ABi^LARDI DIALECTICA.

ut scilicet consilium nostrum et negotium. Sed fortasse Aristotdies non hic satisfecit adversario, qui fortasse et consilium et negôtitiBi ex necessitate fieri volet \ sed magis ad inconveniens secundum rei veritatem quam secundum ipsius concessionem ducit. Sed nec Aris^ totelis fortasse haec argiunentatio fuit» sicut supradiximus, imo ad- versus se.' commotam ipse eam proponit ut dissolvat. Gui quidem cum in pluribus fortasse resistere posset, ut in secuada consequ^i- tia quœ inter opposita proponitur et quando ipsius antecedens fal* sum accipitur, illud tamen praecipue curavit^resecare quod maxime adversum se videbat contendere, atque de proprietate contradictîoBis proposita sententiam suam aperire. Sic autem falsa potest ostendi se- cunda consequientia: si quia hoc ex necessitate continget, noneveniet per consilium vel negotium, et quia per illa ex necessitate continget, non continget per ipsa; unde si per illa ex nécessitât^ continget, non continget per illa ex necessitate, quod falsum est. Qmnem in3uper differentiam inter opposita. calumniamus, siçut in loco ab oppo- sitis demonstranduTO esse proposuimus ^.

De unis et multipUcihus aeu composHis et simplicilius pr^posMoaibiu.

Nunc autem quœ sint unae quœye multipliées propo-sitiones orHo est exequendi. Sunt enim quemadmodum dictiones aii« unœ «a sensu ut quae unam habent impositionem» sicut univocœ et singiif- lares, aliae vero multipliées quse scihcet diversas habent impositionis causas, sicut sequivocœ; sic etiam orationes alias unas esse, alias con- tingit esse multipliées; nec solum perfectas quemadmodum pro- positiones hujusmodi divisio comprehendit, verum etiam imperfec- tas, ut diffinitiones seu descriptiones. Est enim hujus diflEmitionis animal mtionale mortale una sententia secundum hominis constitu- ' tionem quam ostendit; hujus autem: homo albus ambulans, multipleiL est sensus. Quse quidem homines albos aad>ulantes describit, nec eorum constitutionem ostendendo, quippe accidens substantiam non * Cod. valet. — ^ Cf. infra, in Topicis.

PARS.SECUNDA, ANALYTICA PRIORA, III. 295 consthuit, cum non sit prius in natura, imo posterius, sed eos acci- dentium infcrmatione quodammodo depingendo. Sed de hac qui- dem multiplicitate uberius in sequentibus disputabitur. Muttipli- cium autem propositîctnum aliae in parte multiplicitatem habent, alise in toto. Qimb vero in toto muitipltcitatem habent atque diver- sarum propositionum sensus continent, modo ambigus^ sunt, velut ista: video" lupum comedere panent; modo non, velut ista: So- •Foi.asv". craies dormit et idem stetit. Ambiguœ veto sunt quœ ineadem vocis materia diversos exprimant intellectus, sive in eodem constructio- nia ordine sive in diverso illud faciant. Casus enim aliquando loca permutant secundum sensuum diversitatem, hoc modo: cum dici- tur: mancipium defert pomam, potest et mancipium proponi nomina* tivus et pomuin «subjùngi accusativus, vel e converso. In eodem àii- tem ordine structurœ multiplicitas quandoque existit, velutî cum dtcitur: qnoddam animal est rationaie et irrationale. Pote3t enim hic intelligi sensus unius propositionis falsus, aut du» videri. Si enim illud et unam propositionem particulàrem alii- conjungat hoc modo: quoddam animal est rationaie et quoddam animal est irrationale, duae sunt enunttatîones. Si vero sola prsdicata conjungat circa idem illud subjectum, ut videlicet quoddam animal utrumque esse in- tellîgatur, falsus est omnino' sensus, cum potius nullum animal stt utrumque. Multiplicitas vero partis ali^ est in dictione, alia in oratione; in dictione quidem hoc loco: canis est substantia; in oratione vero hit:: Socrates est homo albus ambulans. Hac enim ora- tione Aristoteles in secundo Péri ermenias unam enuntiationem non e£Eicere propter sui. multiplicitatem ostendit^ «Ex albo autem < înquit, et homine et ambulare non fit unum, quarenon sunt unum; « quare nec, si unum aliquid de bis aflBrmet aliquis, erit affirmatio « iina, sed vox quidem una, afBrmàtiones vero midtse, nec si de uno « ista, sed similiter plures ». At vero nobis inquirendum est quare magis ^mo albus una sit dicenda oratio quam homo albus et ambu- lans. Si enim illud quod praemiserat ipse Aristoteles pensemus, cum * \ Arifttot. de ïnterpret., pag. 43.

296 PETRI ABiELARDl DIALECTÏCA.

scHicet ait ^: « at vero unum de pluribus vel plura de uno affirmare « vel hegare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una vei « negatio », non magis unam hanc appellare posse videmur quam illam, cum nuUa res ex hom^ne et albo conijtîtuàtur; quippe accidens sub- stantiam non constituit. Ipse tamen homo albus unam videtur acci^ père cum in sequentibus ait: ^ « de homine enim verum est dicere et « extra animal et extra bipes, et ut unum, et hominem et albiun, et « haec ut untim; » ut videlicet homa albus unam praedicationem red- dat slcut animal bipes. Sed, sicut in primo Postpraedicamentorum os- tendimus, non de unîtate sensus hoc loco agitur, sed magis de unitate dîctionis per compositionem. Unam tamen fortasse praedicationem haec oratio homo albus facit, atque eam in sensu unam esse confiteri possumus. Quod tamen iliam homo albus ambulans ûnam esse om- nirio negamus, quodqu^î ait superius Aristoteles non unam praedica- tionem fieri in pluribus vocabulis ex quibus non efficitur unum, ita accipiendum est: ex quibus unus sensus non generatur, ut videli- cet illud « unum » magis ad unitatem intellectus quam ad constitutio- nem cjusdem rei referatur. Unum autem intellectum démonstrat linius adjectivi nbminis ad substantivum suum adjunctio,- ut homo albus, animal rationale, unde et unum nomen effici possunt. Si vero plura accidentia cîrca fundamentum'determinentur, veluti si dica- mus homo albus ambulans, albedinem et ambulationem circa ho- niinem determinamus. Dum videlicet ipsum tamquam infprmatum illis accipimiis, non est una prsedicatio nec una sententia rationis. Sed cum utraque eidem, hoc est homini, accidentia sint, atque singula circa hominem accipiantur atque. ad ipsum referantur, lalis est sententia ac si diceremus: homo albus homo ambulans, duas scilicet orationes diversim proponentes. Unde et cum dici- nms animal rationale mortale, si unam senlentiam velimus effi- cere, non sunt circa eamdem -animalis essentiam rationalitas et mortale accipienda neque utraeque formae ad eamdem materiam referendœ, sed mortale circa speciem illam quae est animal rationale ^ Aristot. de Interprel., pag. 43. — ' Àristot., pag. 44.

PARS SECONDA. ANALYTICA PRIORA, III. 297 determinatur; aiioquin miiltipiex esset oratio, tanquam diceretur animal rationale animal mortale, si videiicet utraque circa animai acci- peretur. Est itaque animal rationale in diifinitione hominis primo.sub- stantivo nomine speciei animalis positum, cui mortale tamquam ad- jectivum copulatur, et sic una est in sensu diffinitio, sicut homo albus. At vero qu^ritur^ cum homo albus hominem et albedinem significet ex quibus rébus una non fit substantia, quomodo una sit ipsius sen* tentia. Ait namque Aristoteles in primo Péri ermenias^: « Si vero « unum nomen duobus impositum sit ex quibus non fit unum, non c est una affirmatio vel negatio, ut si quis ponat hoc nomen tunica « homini et equo. » Sed ibi quidem egisse videtur de significatione per impositionem quae in sententia continetur. Nam homo albus et hominem album per impositionem demonstrat et albedinem circa ipsum déterminât. De significatione quoque sententiae determinamus pro eo quod animal et homini et equo, ex quibus unum fit, per im- positionem datum est; sed nuUius sententiam determinate in se continet, atque ideo in significatione multiplex dictio non est. Quœ vero multiplex est dictio secundum impositionem multas continet sententias, atque res singulas in sententia tenet. At vero quod Aris- toteles ait hoc modo potius accipiendum est, ut multiplicem illam dÎGtionem dicamus quœ pluribus imposita est ex quibus non fit Unum, hoc est, plura in sententia tenet non secundum id quod ex eis unus procédât inteliectus. Sic autem e converso omnis illa una est dictio quœ plurium significativa est, secundum id quod ex eis unus intel- iectus procédât. Sed non necesse est omnes illas dictiones unas esse quse talia significant ex quibus una res constituitur. Nam etsi animal et rationalitas hominem constituant, potest tamen illud nomen aequi- voce dari. Quaecunque ergo voces plura ita significant quod ex ipsis non uBus inteliectus consistât, multipliées dicuntur; quœ vero ita quod unus ex eis initllectus proveniat, unœ erunt, etsi unius rei substantiam non perficiant res significatœ; ut homo albus una est in sensu oratio, licet ex albedine et homine nullius rei substantia con- ^ Aristot. de Interpret., pag. a 8.

DIALBCTICA. 38 298 PETRI AB.ELARDI DIALECTICA.

stituatur. At vero homo albus ambulans non nisi multiplex esse potest; nec homo albas primo substantias vocabulo poni potest, cum id quoque designet quod per accidens inest. Nec hominis substantia in eo quod alba est tamquam fundamentum ambulationis recte sumitur, vel in eo quod ambulans est tamquam subjectum albedihis; sed utrique sequaliter ipsa hominis essentia subjecta est, nec alterum per alterum homini inest, sed unumquodque quod in^ se subjecta hominis es* sentia suscipit, quae tune tantum tamquam fundamentum proprie sumitur cum in essentia sua tantum accipitur, quam integram et cum accidentibus et sine eisdem conservare potest. Sunt autem qui adstruant diversa accidentia unam enuntiationem facere, cum talia sumuntur quae ad diversa referuntur, veluti si dicatur: homo citha- rœdas bonus^. Nam citharœdus per se inest homini, bonitas vero per citharizationem, cum non bonus nisi in arte citharizandi intelligatur; •Fol. i46r'. ut sicut homo subjectum ponitur* citharœdi, ita citharœdus boni. At si multiplicitatem enuntiationis facit relatio diversorum ad idem, multo magis relatio diversorum ad diversa, quando non solum ea - quœ referuntur multa sunt, verum etiam ea ad quae referuntur, multiplicitas geminatur. Sic namque magis multiplicem dicimus