SigPhi · Peter Abelard

Dialectica

Latin

Page 21 of 29

Non est autem prsetermittendum sub quibus praedicamentis con- traria cadant, et quœ sint contrarietate absoluta. Certum est autem ex auctoritate Aristotelis nihil substantise vel quantitati vel relation! contrarium esse. Cum enim proprietatem substantis vel quantitatis investigaret, nihil illis contrarietatis accidere dirit'. Cum autem in tractatu Quantitatis magnum et parvum non esse contraria convins ceret, firmum ex relatione argumenttmi sumpsit. Quia enim relativa erant ea, contraria esse negavit. Tria itaque prsedicamenta omni con- trarietate absoluta esse Aristoteles testatur. Tribus quoque ipse aliis inesse contraria docet*, Qualitati quidem, Actioni et Passioni^. De contrarietate autem in vi praedicamentorum nihil omnino in textu Praedicamentorum quem habemus determinavit, horum scilicet: Quando, Ubi, Situs, Habere. Nec nos quidem quod auctoritas inde- terminatum reliquit, determinare prœsumemus, ne forte aliis ejus operibus qus latina non novit eloquentia contrarii reperiamur. Hœc tamen contraria quae ex quantitate nascimtur, Quando, Ubi, contrarie- tate, sicut ipsa quantitas, absoluta videntur.

Nota autem id qupd diximus, contraria maxime esse adversa, eorum obesse sententise qui eamdem in essentia materiam generis in omnibus proponunt speciebus ipsis, ut eadem prorsus sit in essentia 400 PETRI AB^LARDI DIALECTICA.

materia hominis et asini, quœ est animal, sed diverse quidem hic et ibi illius fonnœ. Si enim omnium specienmi est eadem in essentia materia, tune albedinis et nigredinis et caeterorum contrariorum, quœ omnia, ut dictum est, ejusdem generis species esse necesse est. Si autem albedo et nigredo in essentia materiœ su» conjuncta sint, quomodo sibi ita adversari poterunt, sicut ea qusB nec materiam eamdem habent nec formis eisdem conficiuntur, ut sunt ea quae- cumque in diversis consistunt praedicamentis, uthomo et albedo? Si quse enim sunt formœ qua& substantiam albedinis constituant, hominis non possunt substantiam facere, quia diversorum generum et non su- balternatim positorum diversas esse tam species quam di£Ferentias Aristoteles docuit^ Nostra quoque sententia tenet solas substantis species differentiis conûci, caeterasque species persolam subsistere materiam, sicut in libro Partium^ osténdimus. Si ergo eadem pror- sus est materia, quae est in ipsis diversitas? Sed eadem quae est in consimilitudine substantif, non indeterminatœ essentiae. Neque enim ea qualitasquae est essentia albedinis, essentia est nigredinis, esset enim albedo nigredo, sed consimilis in natura generis superioris. Consimilitudo autem vel substantiae vel formae contrarietatem non impedit.

Dubitari potest ab bis qui facile et difficile et possibile et impos- sibile tamquam contraria sibi opponunt, quare noagis contraria invi- cem non dicant facile et impossibile, vel necesse et impossibile -, haec enim magis adversantur sibi. Haec quidem dicta sint de oppositione contrarietatis. Cui quidem oppositioneni privationis et habkus sub- jungi Qrdo ipse exigit.

De privatione et habitu.

[De habita et privatione secundum Aristotdieiii. £ privatione ^d habitom non esse regressum.

Habitnm et privationem atque babere et privan non idem esse, sed in eo tantum difTerre, qnod base ad pnedicationem de subjecto, illa ad essentiam rei pertineant. Quorum maximam partem, nbi Aristoteli nibil additur, omittimus. ] ' Aristot. Categ., pag. ^48.-^* Id est in commentario, qui excidit, in Porphyrium de quinque vocibus.

PAÇIS TERTIA, TOPICA. 401 ...Amplius*, cum inter privari et privationem per 6orum prœdi- * Fol iGgv', catîonem Arîstoteles di£Ferentiam daret, dicens privari quidem de homine sed non privationem praedicari^: « Sed cœcus, inquit, dicitur homo, caecitas vero nnllo modo dicitur, » Unde nihil aliud colligere est^ nisi quia in adjacentia, non in essentia, cœcitas de homine dicitur. Hoc enim vocabulum adjacentiae, illud essentiœ;etutrumque caeci- tatem diversis modis significat, sed alterum quidem cœcitatem tantum significat, alterum vero ipsum quocpie fundamentum nominat, quod est cœcum, ideoque de ipso enuntiari potest, ut dicatur homo caecus non caecitas, caBcitatem quidem habere, non esse, Sicut autem praedica- tionem caecitatis in essentia homini abstulit, sic etiam posset et illius proprietatis quae privari esse creditur, et.cujuslibet accidentis. Nihil itaque aliud rationabiliter ex verbis Aristotelis concipi potest, nisi dif- ferentia vocahulorum suhstantivorum scilicet et sumptorum, quae vi- delicet cum et in significatione et soni similitudine conveniunt, ut privatum etprivatio, cœcus et caecitàs, secundum praedicationem ta- men modumquesignificandi discrepant. Hoc itaque quod dixit privari vel habere habitum, nihil aliud nisi nominatas persenas intellexit, quae scilicet privatœ sunt vel quae habent habitum, ut sunt ipsae substantiaé; ut videlicet magis vocum prdprietates quam rerum diversi- tates intendat distinguere. Si enim omnia ejus opéra studiose inspi- ciamus, magis eiun in vocibus immorari quam in rébus inveûiemus, iiberiusque verba ejus de vocibus quam de rébus exponerentur, qnippe cpii logicae deserviebat. Sic' enim, cum differentiam affirqiatio- nis et negationis ad alia'ostenderet, secundum dividentia veri ac falsi vocahuia aliorum accepit, cum ea incomplexa vocavit, nam complexum et incomplexum ipse in designatione tantum vocum cognovit acci- père, juxta illud Praedicamentorum^: « Eorum quae dicuntur alia qui- dem secundum complexionem dicuntur, » ut orationes, « alia sine compiexione, » ut simplices vocës, de quibus quidem ipse intendebat. Quod autem privari et habere habitum eumdem modum opposi- * Aristot. Gateg., pag. 5o6. — * Est supplevimus. — ' Cod. si — * Aristot. Categ., pag. &â6.

DIALEGTICA. 5i 402 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.

tionis dixit habere cam privatione et habitu, ipsà» videlicet personas quae eas suscipiunt, secundum susceptionem earum, non secundum naturam substantîs dictum puta, et ordinem quem in ipsis personis secundum accidentia consideramu», ut eadeni^ scilicet persona^ se- cundum habitus susceptionem prsecedat se ipsam naturaliter secun- dum privationem.

'Solet autem de morte et vita quœri utrum in privationem et habitum, an potius in contraria recipiantur. Videntur enim ex or- dine suo privatio et habitus. Sed hœc quidem subjeeti natura recte împedire \idetur. Neque enim fiunt circa idem subjectum, sed circa hoc quod substantialîter est mutatum, cum modo sit sub animato, modo sub inanimato transeat. Sicut autem animatum et inanima- tum contraria dicimus, sic etiam mortem et vitam qualitates quas- dam» non actiones. Nam mors et vita actiones, unde verba ipsa mori et vivere dicuntur sumpta, contraria non sunt, sed in eodem sîmul; nam quicumque moritur^ vivit; sed potius qualitates quœdam, qus etiam mors et vita nominantur^ quae in eodem simul nullo modo possunt existere. Unde recte dicitur nullum vivum mortuum esse ac nullum mortuum vivum; et hic quidem mortuum nomen est qualitatis, non participium praeteritae actionis; de hoc enim fortasse dici potest quiddam mortuam est vivum, quia videlicet quiddam quod moriens fuit, est vivum, ut ille qui jamdudum mori cœpit^ ac, non- dum mortuus, in extremo vitae positus anhelat. Ipse enim secun- dum id quod jamdiu moriens fuit, mors actio in eo vel secundum quiddam suum inferius praeterita est, ac secundum aliud adbuc in ipso est; haec enim accidentia quae actiones sunt vel passiones, sihi consimiles habent partes et suae naturae, ut sihgulae partes mortis mors dicuntur. In corpore quoque Phœnicis quod resuscitatum est, videtur posse dici quiddam mortuum vivum; quia moriens semel extitit, omni tempore mortuum amplius diceretur; sicut et quod semel amatur, omni tempore sequenti amatum dici potest ex praete- rita passione, et quod semel amabitur, omni tempore quod uUam PARS TERTIA. TOPICA. 405 ejus amatâonem prsBcedet, amàndum* Unde non ita in praedicatione opposita sunt participia contrariarum actionum vel passionnai qnse praetetiti sunt temporis v«i futuri, sicut ea quse sunt praesentis. Non enim sicut dicimus: nuUum calefaciens estfrigidnmfaciens^, ita pos- sumus enuntiare: nuHum calefacturam est frigidam fuctummy aut, sicut dicimus: nallum qaad calefacit frigidam jit, ita oontingit dicere nuilam calefactam est frigidum facium, aut nuUum cahfaeicndam est Jrigidam faciendum, eo videlicet quod praeteritorom et fiiturorum multct sint partes. Praesentia vero indivisibilia sunt. Unde in praste* rite aut futiiro secundum diversas eorum partes contraria in eodem poterunt esse; sed non in praesenti, q[uippe partibus caret. Verura est enim quod idem ferrum et calidum fiét et frigidum fiet alio quo- dam ^ et alio tempore, et rursus idem et calefactum est et frigidum factum. Sed nunquam idem et calefit et frigidutn fit, et calefaciens est et frigidum Caiciens. Hœc autem de oppositione privationis et ha- hitus dicta sint. Nunc oppositionem affirmationis et negationis trac* tare superest.

De aflîrmatione et negatione.

[ Per ea qive aflirmaniur «t negantur, nec vocabula nec cooceptas, sed reram essentias signi- ficari. ] Horum.autem proprium est semper alterum verum esse et alte- rum falsum, sive quidem ipsae res sint site non sint. Nec[ue enim hic aiiam negationem nisi prôpriam et dividentem accipimus, quœ sciiicet simpliciter sensum affirmationis perimit, de qua in Péri er- menias dictum est. Aut enim qui dicit verus est, aut qui negat. Sive enim Socrates sit sive non sit, semper alterum eorum quae istae pro- positioiics dtcunt Socrates est homù, non est Socrates homo, necesse est esse, et akerum non esse. Cum enim Socrates eiistit, vera est affirmàtio et falsa negatio; cum autem non est, e oonverso est. Sicut autem Aristoteles privari a privatione et habere habitum ab habitu separavit, ita ea quôe sub affirmatione et negatione jacent ab afiirma- 404. PETRI AB^LARDI DIALECTICA.

tione et negatione divisit. Eumdem tamen et ^ iila modum opposi- tionis habere dixit^. Quidam autem per jacere sub affîrmatione et negatiooe finhum et infinitum yocabuium accipiunt ut: sedet, non sedet; quidam vero intellectus ab afErmatione et negatione gène- ratos: sed nos potius ea quae ab affirmatione et negatione dicuntur accipimus, essentias scilicet rerum de quibus pet affirmationem et negationem agitur, de quibus scilicet in consequentiis afiimaationam et negationum agitur. Quae quidem cum afiirmatione et negatione Fol. i7or'. in eo modum eumdem oppositionis * babent quod, sicut affirmatio et negatio ^ utrumque neque simul vemm esse neque simul Msum esse potest, sed semper alterum verum et aiterum faisum, ita^ quae ab ipsis dicuntur, neque simul esse neque simul non esse pos- sunt, sed alterum semper est ^t- alterum non est. Quod ad affirma- tionem et negationem, in eo differentiam babent quod illae orationes sunt, baec autem orationum significata; unde bene sub affirma- tione et negatione jacere dicuntur tanquam earum significationes. Nunc autem, suprapositis oppositionibus pertractatis, ad earum dif- ferentias veniamus, quas et ipse Aristoteles diligenter.distinxit.

DifiEerentia rdatiyorum ad cœteras oppositiones. [ Relativa et simul esse et ad se invicem reciprocari. ] Relativa igitur et simul sunt natura et ad se invicem reciprocantur, quibus cpiidém cœterae oppositiones carent. Neque enim contraria simid sunt natura, ut sanitas et segritudo, cum omnino alterum sine altero possit esse. Unde et ipse Aristoteles ait ^: t ^anis namque . omnibus, sanitas quidem erit, languor vero non erit; » ac si aperte diceret quod in omni animali posset sanitas coptingere; unde et languorem non esse contingeret. Sic cpioque et privatic déesse po- test omnino cum habitus fuerit, et negationem perimere necesse est cum affirmatio vera manserit. Reciprocari etiam secundum se ista PARS TERTIA, TOPICA. 405 non possunt. Neque enim dicitur albiun nigri album, vel nigrum albi nigrum vel csecum videntis cœcum vel e converso, vel Socrates sedet ^ non Socrates sedet Socrates sedet, vel e converso. ^ G>ntrariorum ad privationem et habituai.

[Gontrariorum immediatoram alterntrnm semper in subjecto esse, non autem semper habituin aut privationem. Contrariorain inediatomm niinquam alterutram subjecto e necessitate inesse; cum autem venerit tempus a natura constitutum, subjecto e necessitate inesse aut habiium aut privationem. ] Differunt cpoque contraria et privatio et habitus in seinvicem et ab aflirmatione et negatione; ac prius qua^s inter se habent differen- tias aperiemus. Differunt autem privatio çt habitus tam ab mediatis quam immediatis contrariis. Ab immediatis quidepi in eo segregan- tur, quod alterum immediatorum semper est manente suo suscepti- bili, ut in animali sanitas vel languor. Non autem semper iness# ne- cesse est vel privationem vel habitum. Ante enim determinatum tempus, neque caecitas necpe visio inest oculo. A mediatis quoque contrariis, sive natiu^alibus sive non naturalibus, separantur privatio et habitus; a naturalibus quidem, in eo quod nullotempore necesse est alterum inesse suo susceptibili, cum videlicet médium contingere possit; privationis vero et habitus alterum necesse est înesse post- quamres ad determinatum tempus venerit, in bis videlicet quibus natura tempus determinavit. Amplius in hujusmodi contrariis quae videlicet naturaHa non sunt, possibile est in alterum fieri mutationem, manente susçeptibili, ut ex sano degrum et ex aegro sanum, et ex albo nigrum, et e converso. Unde in privatione et habitu impossibile est mutationem fieri in alterutrum. Cum enim ab habitu in privationem^ mutatio fiat, a privatione in habitum fieri non.potest; » necpe enim, inquit^, csbcus factus nu*sus vidit, nec cum esset calvus, liirsus co- matus £aictus est, nec cum esset edentidus, dentés ei orti sunt. » A na- turalibus autem in eo clara est differentia quod, manente susceptibilî, id quod naturale est necesse est ei inesse; ciuncpe determinate al- 406 PETRI ABiBLARDI DIALECTICA.

terum semper insit, certiim «st alteram semper abesse. Ex uatura enim nivis et ignis certi sumus et hiinc semper calere ^ et illam sem- per albere, ut sciiicet horum contraria, nequeant suscipere. tNeque enim, inquit^ possibile est ignem frigidum esse neque nivem ni- gram. » Privationis vero et habitus non semper, ut dictum est, alterum inest, nec quod accidit determinate contingit, et quod contingit re- cedere potest, qusecumque non secundum naturam, sed per accidens insunt, et non esse possîbile est, ut visionem ipsam quae, veniente c»:i' tate, recedit^. Posset etipse homo, si simplicemejussubstantiae naturam respiciamus, integer et perfectus omni tempore vitaa su» subsistere absque utroque, tam visione quam cœcitate. Quicquid enim natura non impedit, possibile est fieri, et quicquid ipsa non exigit, possibile non esse. Ipsa neutrum exigit, cum sine utroque aiiquando consistât, ante quidem, non post determinatum tempus. Videtur tamen et posUtemporis determinationem neque visionem neque cœcitatem in ipso hominc esse, veluti in dormiente. Si enim, inquiunt, visio esset in eo, videre eum oporteret. Si vero csecitas inesset, nunquam amplius ipsum videre contingeret. Dicimus autem visionem in dormiente quoque esse, non iilam quae actio est, sed quœ est qualitas, quae habitus dicitur, quae etiam de ipso dormiente praedicatur, ut videlicet dicamus ipsum dormientem videntem esse, non quidem secundum id quod agat, sed quod qualitate quadam ocuii ejus informât! sint, quae aeque et cum actione et sine ea potest esse. Atque hoc quidem ad differentiam contrariorum et privationis et habitus dicta sufficiant. Nunc autem affirmationis et negationis distantiam ad alia monstrare oportet^. Horum autem, ut dicimus, proprium est semper altermn esse verum et alterum falsum, sive sciiicet res sit, sive non sit. Nul- lum autem supradictorum verum est vel falsum, neque sciiicet rela- tiva, neque contraria, neque privatio et habitus. Quod quidem ex eo Aristoteles confirmavit quod nuUa eorum quae illa significant, vera sunt vel falsa in significatione, sed omnino sunt incomplexa voca- * Ckxl. taîem, — " Aristot. Categ., pag. 5o8. — ' Recedit supplevimus. — * Oportet supplevimus.

PARS TERTIA, TOPICA. 407 bula, ut sanum, degrum, et caetera; incomplexorum autem, utipse ait\ nulla veritas vel falsitas consistît. Sed fortasse contrariis com- plexis, vel privationi et habitui complexis non potest supradicta pro- prietas auferri. Complexa autem contraria eas dicimus propositiones quae de eodem contraria enuntiant hoc modo: Socrates ^st sanus, 5o- crûtes est œger. Simiiiter et in cômpiexione privationem et habitum accipiunt: Socrates est videns, Socrates est cœcus. In bis autem su- praposita proprietas affirmationis et negationis videtur contingere, eo quod alterum falsum etalterum verum contingat^ sed non semper; in quo quidem aproprietate affîrmationis et negationis recedunt. Cùm enim Socrates non fuerit, omnia de eo falsa, et etun scilicet sanum esse et eum aegrum esse et cscum esse et videntem esse. Manente etiam susceptibili contrarionim vel privationis etbabitus, sœpe neu- trum in eo contingit, contrarionim quidem cum mediata fuerint, privationis vero et habitus, ante temporis determinationem.

De loco ab oppositis.

[Oppoftita epdem modo, qao se invicem habent, invicein se destruere.]

De incomplexis oppositis.

[Regulam inferentias in incomplexis oppositis hanc esse: altero oppositorum posito, alterum aufertur. ] ££anidem inferentiae regulam ut in incomplexis oppositis, ita in complexis valere; ubi non partes propositionis, sed tota propositio attendenda est.]

Locus ab oppositis secundum affinBationem et negationem seu ab immediatis. [Immediatomm alia complexa esse, alia incomplexa.]

De incomplexis.

[ImmediatioDum «Iteram in finiti et infiniti vocabuli oppositione consistere; alteram cerlo gé- nère contineri, et generis, ad quod refertur, mentionem requirere. De immediatomm et non me- diatorom discrimine. Immediationem modo secundum pnedicationem, modo secundum adjacen- tiam, modo secundum essenttam accipi. ] ^ Aristot. Categ., pag. 5 13.

408 PETRI ABiELÀRDI DIALECTICA.

[Immédiate complexa propositiones immédiates esse. Mox de immediaiorum ooosecutionis vi, cujus hec régula est: altero ablato, ponitur alterum.]

[De constentiae vi; sciiicet, ut iimnediate inferentiam babeant, adjiciendum esse cujus respecta immédiate sînt; quam quidem determinationem constentiam appellat Abelardus. Constantiam autemânter partes consequentise numerandam esse, id est ad antecedens pertinere. Constantiam inde vocari quod in antecedenti cum alia determinatione consistet, cui per adveibium oonjun- gatur. ] 'y^^n^r"' De locis mediis *.

[Cf. Boetb. de differ. Topic, pag. 870. Locorum mediorum alios, qui simplices sunt, a relativis, a toto seu partibus, ab excedentibus et excessis esse; alios, qui compositi sunt, ex inhsrentibus et extrinsecis mixtos esse. ] De loco a relativis. - [ Loci a relativis inferentiam in eo esse quod in relativo antecedenti relativum consequens non intelligi non possit. Loci a relativis maximam propositionem banc esse: si unum relativonun aiicoi rei insit^ alterum alii rei inesse necesse est. Signis universaiitetb aut particularite'is appositis, nihilominus relativa inter se reciprocari. ] [ Contingentia esse quae parte quadam mutuo se contingunt; loci a contingentibus reguiam banc esse: quicquid pnedicatur aut negatur universaliter de uno contingentium, de altero particulariter praedicatur aut negatur. ] De mediis mixtis.

[ Locorum mediorum mixtorum reguiam banc esse: si diversarum consequentiarum antecedens et consequens per médium conjungantnr in unam consequentiam, locus mixtus ex iis unde oon- sequentia conjuncte est, adbiberi potest. Sic locos mixtos esse a génère et oppositis, a spede et oppositis, a pari et oppositis, etc.]

Unde inhaerentes vel extrinseci sive medii dicantur.

Nunc autem expedita dîvisione locorum quos in usum dialectici trifariam partiti fuimus\ alios inhaerentes, alios medios, alios ex- trinsecos appellantes, unde hi inhserentes, illi extrinseci, alii medii ^ G>d. nanc autem locorum quos in usum dialectici expedita dîvisione trifariam locos parUti fuimus.

J>ARS TERTIA. TOPICA. 409 dicantur, exponamus. Inhaerentes autem dicti sunt quod ad ea ad quorum iuferentiam inducantur secundum vim cohaerentiœ quam ad ea hàbent, afferautiu* antecedentia, ut species ad genus suum* vel unum par ad reiiquum, et estera. Ëxtrinseci vero dicuatur, in quo- rum inferentia non cohœrentia, sed magis remotio esse attenditur. Medii vero, quod œque et cohserentia et extrinsecitas in eorum infer rentia consideretur; nam et relativorum ad se et partium ad totum et contingentium inter se qusedam est cohserentia et disjunctio. Ex oppositione enira quam habent relativa, extrinsecitatem recipiunt; ex commutatione vero relationis qua ^ ad se invicem referuntur ac sine se esse non possunt, quamdam habent invicem affînitatem ad- haerentise, secundum quam et Themistius et Tullius eorimi locos inter inha&rentes posuerunt ^. Totum etiam parti et adhserens est et ab ipsa sejimctum; adhseret quidem secundum id quod in quantitate et constitutione sui eam tenet, secundum quod et ipsi locos eorum inter inhaerentes coliocaverimt; disjuncta vero sunt secimdum prae- dicationem; neque enim totum de parte neque pars de toto prœdi- cantur. Contingenta quoque et co4veniimt et dissident circa diversa, ut homo et albiun circa albos homines jimguntur et a se recedunt in aliis, quibus aiterum tantum convenit, ut in liiio, cui album solum convenit^ et in nigro homine, cui tantimi homo inest. Hos vero me- dios qui mixti sunt ex inhœrentia et extiinsecitate quam in partibus habent, medios recte dici apparet.

Haec de locis dicta sint quorum inferentias vel in necessitate fir- matas vel maxima probabilitate suffultas dialecticorum disputatio in usum deduxit. Sunt autem alii quibus dialectici raro ac nunquam fere utuntur, quos tamen Boethius, Graeci Themistii atque Romani TuUii divisiones de locis plene executus, non prœterHiisit. Hos quoque, ne quid doctrinae subtrahere videamur, eaque etiam trao- tare pigrum non sit quae de divisionibus eorumdem auctorum res- tare atque nostro déesse tractatui videntur; ac prius, si cui ipse Boethi«Sf divisionem Themistii ponamus«.

' Qua supplevîmus. — 'Cf. Boeth. de difién Tepic, pag. 867.

DIALEGTIGA. 5^ AIO PETRI ABiELÂRDI OIALEÇTICA.

Divisio Themistii. [Cf. Bocth.»|iâg.875iciq.l Hic îgrtur locos differentias, sicut et nos, in très species partitus, alîos inhaerentes, alios extrinsecos, alios medios appellavît. Inhae* rentes quoque, quemadmodum nos superius, in duo divisit, cum videlicet alios a substantia, alios a consequenti substantiam assumi *Fol. 173 ¥•. dixerit. Qnos vero locos a substantia dîxit, omnes superius* plene tractavimus, et quosdam insuper conséquentes substantiam, eos sci- licet qui a toto sunt tam generali quam integro, vel a partibus tam divisivis quam constîtutivîs. Nam iocum quoque ab integro vel ejus parte inhserentem tantumTOcavit, quem nos tamen médium dici con- venientius ostendimus. Restant autem ex consequentibus substan- tiam hi quos vel in caxisis posuit, vel a generatione, vel a corruptione, vel ab usu, vel a communiter accidentibus fieri dixit, quos nosquidem prius tractemus quam eos quos ipse vel extrinsecos vel medios suppo- suit. At nunc in causis immoremur, quarum proprietates cum plene distinxerimus, qualiter ex eis loci veniant facilius docebimus, cum ipsœ scilicet ad probationem suorum effecjtuum inducantur.

De causk.

[Cf. Boefth. de difier. Topic, pag. 868.]

Causas autem quatuor Boethius computat, efficientem scilicet, materialem, foonalem, finalem. Efficientem autem eam descripsit quaa movet atque operatur ubi aliquid explicetur, id est effectus, ut faber, dum cultellum fabricatur, ipsi materiae ferri sua operatîone formam oultelli aptaudo motum pra^tat ut in cultellum transeat, de qua uberius in sequentibus tractabimus, cum ad species motus ve- niemus..

De materiali.

Materialem vero in causa ex qua fit separavit, ex qua fit; id est ferrum, in qua fit, id est inciia. Sed hœc quidem in qua fit absurde PARS TERTIA, TOPICÂ. 411 et iacongrae materia dicîtur, sed ea sola ex qua fit» quae scilicet in sobstantiam effectus tranmt, ut animal in hominem, ligna et lapides in domum. Non autem causam aKqnam negamusesse eam in qua fit, sicut est et illa per quam fit, ut ferreus maliens, id est martellus, sed materialem dicî prohibemus, tametsi Boethius, alios nimium secutus, materialem in Topicis suis appellaverit \ cum tamen ejus locum non posuerit, sciens eam non proprie materiam dici. Sola enim materia proprie dicitur ex qua rei substantia constat. Unde et illi qui farinam panis materiam appellant quam in constitutione panis esse non concedunt, decepti sunt. Neque enim ideo materia putanda quod ab ea panis principium sumpserit, nisi etiam ipsam in sui cons- titutione retineat, sicut nec forma rei putanda est nisi quae ipsam actualiter informat. Unde et Boethius firmam posuit probationem a materia ^, cum Mauros inde arma non habere convîncit quod eis fer- rum, quod armorum est materia, desit; quae quidem probatio in- firma esset, si sine materia materiatum reperiretur, sicut in pane concedunt. Sed procul dubio noti est farina panis materia putanda, cum in ejus constitutione nunqusym sit; neque enim jam farina re* manet, sed micae. Micae itaque panis materia sunt, non farina. Nota autem quod ea quse constituta sunt alia prœjacentem materiam habue- runt', ut navis; prius enim ligna fuerunt quam ex eis aut domus aut navis constituerentur; alia simul cum materia cœperunt, ut elemeiita quae in materiam cœterorum corporum prima creata sunt, quœ a se ipsis incœperunt. Quae vero primœ stmt creatiu'as nulla praejacens materia prœcessit. Sic et accidentia simul cum materia sua nascun- tur. Sed sive^empore praecedat materia materiatum, sive non, na- tura necesse est et dignitate praecedere, secundum id scilicet quod materialiter créât et facit esse; nec aliud. quidem putandum est ma- teriatum quam materialis essentia, postquam in ejus constitutione eat posita. Neque enim animal quod in homine est, id est quod rationalitate et mortalitate est formatum, res est alia ab bomine, nec ligna aut lapides quae in constitutione domus, aliud putanda