est assimilatio animalis rationalis mortalis. Rursus subjectum de uno Socrate aequivoce dicitur, secundum id scilicet quod vel est inferius, vel fundamentum, vel significatum, vel cujus praedicato in enuntia- tione supponitur. Iterum boc forte quod a viribus sumptum est, vel ab habitu animae virtutibus illustris de imo Socrate aequivoce didtur, quod ex diversis proprietatibus quas in eo ponit clarum est, nec tamen ad eumdem communia possunt esse; communitas enim non nisi plurimorum est. Sed forte in bis aequivoca est ad eumdem prae- dicatio, sed non aequivoca impositio; cum diversis namque dîffini- tionibus sicut aequivoca praedicantur, sed non de diversis rébus * Per supplevimus.
p. QUINTA, LIB. DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 481 enuntiantur, et ideo praedicationem quidem œquivocorum habent, non impositionem. Nec aequivoca ex sola debent praedicatione judi- cari; sed.nec univoca propter eamdem communionis causam; nec mirum, cum propria sint, et in una tantum substantia singulari ac- cepta. Oportet enim, sicut in libro Divisionum Boethius docet\ ut in his quœ secundum significantiam dividuntur, non solum dividende sint signiiicationes, sed etiam diversœ res esse quae significantur diffînitione monstrentur; unde diversis rébus aequivoca manifestum est semper imposita esse. Sunt autem nonnuUi qui in bac mtiltipli- citate non ad ea quibus est^ impositum vocabidum sequivocum et de quibus enuntiatur, respioiunt; imo ad ea ex quibus est impositum; ut amplector^ cum ad eamdem personam, amplectentem simul et amplexam, aequivocimi dicatur^ secundum diversarum proprietatum diffînitiones, actionis scilicet et passionis, non ad personam com- mune dicatur^ sed ad proprietates quas aeque désignât, secundum quas et ipse vocis divisionem in libro Topicorum sic protulit': « Am- pléctor aut actionem significat aut passionem. » Sed fortasse aliquando nomen érit aequivocum ex diversis eidem causis impositum, non ex diversis rébus quas ponat; in quo non poterimus fîigere ad rerum quasponatmidtiplicitates. Unde mihi potiorvideturprior sententia...
[Cf. Boeth. de divis., pag. 646^7. In modos qnoque fieri divisionem vocis, ut, verbi gratia, de infinito ûeri potest; quod quidem exemplum Boethius attulerat. Inllnitum enim secundum mensu- ram, aut multitudinem, aut tempns, aut speciem esse. Infinitum non unam proprietatem esse, nec nisi vocis divisione in divCrsos modos, divisionem subire. De infiniti in Deo et creaturis diverso modo. ] At quoniam vocis in significationes omnem divisionem monstra* vimus, illam quoque vocis divisionem quae in modos.fit, pertrao- temus, cujus taie Boethius exemplum protulit ^: « Infinitum, inquit, « aliud secundum mensuram, aliud secundum multitudinem, aliud « secundum tempus; » cujus quidem divisionis ad divisionem aequivo- * Boeth. de divis., pag. BAy. — * Cod. 5aii* — ' Boeth. de divis., pag. 871. — * /(/.
DIALEGTIGA. 61 482 PETRI AByELARDI DIALECTICA.
cationis haec est differentia, qnod illiiis divisum ad dividentia aequi* vocum est, hoc autem minime; una enim secundum hoc nomen infinitum diffinitio: res cujus terminus inveniri non possit aut se- cundum mensuram aut in quantitate teir^B aut secundum similitu- dinem partium sive totius sive generis, aut secundum temporis diutumitatem, ut Deus cujus, înquit\ terminus supemœ vitae tem- pore nullo conciuditur. Sed cum infinitum omnibus istis ex eadem causa unaque ejus diffinitione exprimitur impositum, sic et idem de omnibus dicat; aiioquin non esset univocum. Quomodo diversis modis Yocem illam de singulis Boethius praedicari dicit? Non enim diversus prœdicationis est modus, ubi vocis eadem prorsus acceptio et idem sensus. Unde nec vocis divisio proprie videtur, cum in ea de voce non agatur, imo de rébus tantum. Non enim dicitur infinitum et hoc et illud significare; quippe in significationes fieret divisio, non in modos, nec, ut diximus, significationem Boethius hoc loco quamlibet accipit, sed propriam tantum, illam scilicet de qua in- tellectum proprie vox queat generare, sed ita proposuit: infinitam rem quamlibet esse dicimus aut secundum mensuram aut secun- dum multitudinem, et cum vocis tamen eam appellavit, non tam ad significationem quam ad modum tractandi aspiciens, eo videlicet quod ita divisio hujus modi componatur ut quod dividitur voca- bulum, idem, in dîvidentibus repetitum, quibusdam adjectioni- bus modos imposition! nominis designantibus determinatiu* et mo- dificatur; dicimus enim sic: infinitum aliud dictum est infinitum hoc modo, aliud illo. Neque enim infinitum imius est proprietatis designativum, quae commimis sit mundo et arens et Deo, quae infinita diversis modis dicuntur; quippe divina substantia innumera et simplex dicitur, quia nuUis est accidentibus informata; sed ex una causa omnibus impositum ^t, que una ejus diffinitione desi* gnatur. Unde et vocis divisio proprie videtur, in qua non res una per alias distribui monstratur, sed commune esse vocabulum innuitur, cum plura diversis modis infinita esse dicimus, de rébus quidem p. QUINTA, LIB. DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 485 agentes ac singulos impositionis modos ex ipsis innuentes. Si autexn rerum attendimus divisionem et communem quamdam proprietatem infinito significari fingamus^ quœ sit et in Deo et in cseteris quibus dividatur, profecto eam divisionem accidentis in sùbjecta confitemur. Quod si infinitum non unum ^ ponere teneamus, sed omnibus esse eadem causa impositum, et multitudinis rerum subjectarum divi- sionem attendamus, ac si sic diceremus: ea quas de numéro infini* torum sunt^ aiia sunt hsec inimita, alia illa, profecto totius divi* sionem componimus. Qusecumque igitur vocis sit significatio, non est attendenda rerum divisio, sed vocabidi secundum modos distri- butio. Sed assensum Boethii praebeamus, et cum prœdicari diversis modis vocabuluni dicimus, nihil aliud inteliigimus quam banc re- rum alio modo esse infinitam quam iUam; ac cum de rerum cohœ- rentia loquïmiu*, diversis quoque modis vocabulis factam imposi- tionem, ex eadem tamen causa, sicut dictum est, quodam modo innuimus.
Hsec autem divisio divîdentium oppositionem non exigit, quippe eadem res diversis modis infinita esse potest, ut Deus ipse et se- cundum tempus infinitus dicitur, et secundum sufastantiœ quanti- tatem, quse nuUo modo potest concludi loco. At fortàsse cum infi- nitum Deum etcreaturam aliquam dicimus, si veraclus rerum pro- prietatem intueamur, sequivocari vocabulum înveniemus et non eumdem diffinitionis sensum înveniemus, quas est: cujus terminus inveniri non potest. Sic enim Deus infinitus est, ut nuUo modo ejus terminum inveniri natura patiatur, quem nuUo fine concludi pati- tur. Creatur» autem non quantum ad naturam, sed quantum ad nostram cognitionem infinitœ dici possunt. Omnes enim suos nove- Tunt terminos, etsi nostra eos non attingat agnitio; et hanc quidem in&nitatem secundum naturam in creaturis confiteri, summum fuit apud iiios quoque gentiles inconveniens, apud autem catfaolicos non solum est pro inconvenienti reputandum, sed haeresi maxime adscri- bendiun, ut videlicet creatori suo terminos omnes excedendo crea- * Gh]. unam.
484 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.
tura comparetur, nec ejus terminos creator ipse cognoscat, qui jam non fîierint. Cum autem infinitum. recte viderl possit de Deo et creaturis aequivoce prsdicari, placuit tamen Boethio œquivocum illud conûteri, et una ejus diffînitione ipsum terminari. Atque hœc de divisione vocis dicta sufEciant, in cujus quidem consum- matione tractatus omnium secundum se divisionum proprietates terminavimus, ex quibus quidem proprietatibus assignatis clara est ipsarum ad se differentia, quas etiam breviter colligamus.
De differentiis divisionum secundum se.
[Cf. Boeth. de divis., pag. 64o. Divisionem totius fieri secundum quantiutem, generis autem secundum qnalitatem. Totum partibus posterius esse, genus autem speciebus prius. Génère subiato, species tolli, non autem, toto sublato, toUi partes. Genus, in speciem transeundo, partium in totum compositionem quodammodo referre. Genus de speciebus singnlis praDdicari, non adtem totum de singulis partibus. De differentiis divisionis generis et vocis. Genus spedebns {uins esse, vocem autem rébus significati posteriorem. Divisionem generis e natura, vocis autem e cousue- tudine esse. De differentiis divisionis totius et vocis. Totum e partibus constare, non autem vocem e significationibus. Totum, sublata parte qualibet, tolli; vocem autem, si significationes aUquae su- blatae sint, non tolii. ] Nunc autem divisionibus secundum se omnibus expeditis, ad majorem earum cognitionem singularum differentias, prout Boe* thius eas distinguit, inspiciamus, quse modo secundum divisorum, modo secundum dividentium, sive utrorumque proprietatem con- siderantur. «Differt, inquit^, generis distributio a totius divisione, ff quod totius divisio secimdum quantitatem fit, generis vero distri- « butio minime, sed magis secundum qualitatem. » In distributione enim rei universaiis non quantitatis ejus vel integritatis compre- hensio, sed soia participationis di£fusio per inferiora monstratur. Qui enim dicit hoc animal rationale animal esse, illud vero irrationale, profecto animalis naturam modo a rationalitate, modo ab irrationa- litate occupari demonstrat, quse ipsis inseparabiliter adhaerent spe- ciebus quas créant, et in substantia insunt, nec ab eis vel ratione se- parari queunt. Unde recte generis divisio secundum qualitatem fieri contingit, in bis quidem speciebus quarum substantia differentiis ^ Boeth. de divis., pag. 6ào.
p. QUINTA, LIB- DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 485 completur. Divisio vero totius integri scilicet non ad qualitatum sus- ceptionem pertinet, sed ad quantitatis compositi comprehensionem; etsi enim partes omni qualitate sint absolut®, non minus substantiœ totius divisiohem facerent, cujus essentiam conficerent, dum in ejus comprehensione remanerent, nec, sive qualitatibus partes informant tur sive non, qualitatum proprietates attenduntur, sed sola materia- lium partium comprebensio consideratur, cum in partes totum divi- ditur; quod quidem inspicere licet tam in bis partibus quse soia * ratione a se separari possunt, quam in bis quae etiam actu. Vinum *^o\. 198 v". enim et aquam mixta ut vinum ^ et aquam sola ratione separare pos- sumus, dum bujus et illius per se naturam^ in illa conjunctione spe- culamur; eadem quoque actu separare valemus p,er vinum et aquam bine et illinc conjuncta, sed non per vinum bine constitutum per se et aquam inde positam.
Ampiius: genus.omne naturaliter prius est suis speciebus, totum vero posterius partibus, sive iUs natura tantum, sive tem- pore, compositionem totius praecedant. Quod enim in materia rei collocatur natura, necesse est praecedere id quod ex eo effî- citur. Partes autem totius materia sunt, genus vero specierum. Unde fit ut genus in posteriora distribuatur, totum vero in priora dividatur. Hinc quoque illud contingit ut quemadmodum, destructo génère, speciem perimi necesse est, perempta vero specie, genus remanere contingit, ita, destructa parte, totum interire necesse sit; sed, toto ablato, partem possibile est consistere, non quidem in proprietate partis, sed in natura propriœ substantif, ut bic paries id quod erat in conjunctione per se etiam remanebit. Unde bominis substantia, animali destructo aut quolibet superiorum generum, nuUo modopoteritpermanere; quodtamen quidam in bis^ détermi- nant in quorum constitutione materia suum esse non mutât, sed quod babebat per se, etiam in conjunctione retinet, ut bic paries qui, et in constitutione domus, paries manet, sicut ante fuerat. Fa- rina autem panis materia dicitur, sed versa in panem suum mutât * Cod. in iiitam. — * Cod. natura.
486 PETRI ABiïlLARDl DIÂLECTICA.
esde, cum ^cilicet farinam esse deserit et in micas convertitiir. Unde nequicquam cônceditur ut &i farina non sit, panis desit. Sed hi ni*» mirtim quomodo farinam materiam panis vere appellant, qtiam in ejus Cônstitutione non considérant? Neque enim materia esse potest nisi ex quo aliquid materialiter est constitutum. Ex eo autem quod non esse in pane dicunt quomodo panem consistere concédant? Non igitur ex farina panem recte dicunt constare, quippe jam farina non est 9 sed ex eo quod farina fuit. Sic nec lignese domus arbores materiam dicimus esse, propter ligna quœ jam post abscissionem exsiccata* arbores ùôn sunt, sed ea quœ arbores quandoque fuerunt; nec cadaveris materiam hominem esse, sed illa membra quœ ani* mata homo fuerunt. Sicut autem in cônstitutione speciei genus quod quasi materia ponitur, accepta differentia quœ quasi forma super- additur, in speciem transit, ita partes compositionem totius assu* mentes, ipsum reddunt compositum, ipsumque efficiunt. Sed for- tasse non omnibus necessaria est compositio, ut in bis qude nullo modo tota una sunt, vel scilicet natura, vel aliqua operatione, sed sôla multiplicitatis comprehensione tota dicimtur, ut hic populus, yei hic iapidum acervus. Sed et hic efiam quaedam congregationis proprietas necessaria videtur. Neque enim vel populus vel acervus in dispersis substantiis et longe a se positis dicuntur esse; sed lîcet tel populus vel acervuis non dicantur ea quse maximo spatio a se remota sunt) tota tamen secundum solam partium multiplicitatem esse ccm* venit, ut hsec unitas hujus hominis manentis et illa Rom^ habitantis hune binarium conficiunt; unde illi duo dicunttir qui eas habent.
Amplius generis praedicationem singul^ species recipiunt, toti autem non sitigul* parteis, sed ômnes simul accept&e subjiciuntur. Non énim sicut homo animal dicitur, sic paries domvcs appellatur, quod quidem modo conttngit quia totam hominis materiam animai complet, paries vero ad materiam ddmus non sufficit. Videntur ta- men qusedam partes idem tesse cum toto, qus quidem videlicet ej«»- dem sunt cum ipso stibstantiae, ut si virgam œream aecipias qu« in * C!od. esicata.
p. QUINTA. LIB. DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 487 hanc et in iUam vii^lam, qusB ejusdem «eris sunt, dividi potest, et sibi partes consimiles habet et de singulis prœdicari videtur, Qum di- citur: hmc vii^ula aerea est virga œrea. Sed faiso ideo recipitur totum de parte prœdicari. lUa enim virga quas conjuncta est ex duabus virgis« de nuila earum per se vere dicetur. Sed virg» quidem sreae com* munis substantia de bac et illa poterit prœdicari, sive communius aereœ vii^aeproprietasrsi forte œrea virga, quia factitium est totum, inter universales substantias non recipitur.
Âtque h«c dicta sint ad di£Perentiam divisionis generis et totius, quod scilicet integrum et proprie totum auctoritas vocavit. C^tero- mm autem totorum satis est manifesta discretio. Nunc autem divi* sionis generis et vocis differentias promamus^ Est autem earum hujusmodi differentia quod vox quidem in proprias significationes separatur, genus vero non in significationes, sed in quasdam a se creationes disjungitur. Genus enim materialiter speciem créât, cum videiicet ipsa generalis essentia in substantiam speciei transfertur; vocis autem substantia in constitutione rei significatœ non ponitur. Et genus quidem universalius est in natura subjecta specie, aequivo^ catio vero significatione sua dicitur continentior sola voce. Non etiam totum est in natura; neque enim vox aliqua naturaliter.rei sîgnifi- catseinest, sed secundum hominum impositionem. Vocis enim im^ positionem summus artifex nobis commisit, rerum autem naturam propriœ suœ dispositioni reservavit. Unde et vocem secundum imposi*- tionis su» originem re significata posteriorem liquet esse. Genus spe*- de prtus oportet esse, ul; et ex hoc quœdam sit differentia dîvisionum. lUad quoque ad differentîam pertinet, quod ea qu» in natura geueris uniuntur, et nomen ^us et diffinitionem eamdem recipiunt. Omnia enim qu«de subjecto dicuntur, Artstoteles nomine et ratione prœdicari de ipso confirmât^. Significationes autem non sobinl laquivocationis nomen participant. Amplius divisio generis, quae rei naturam ex- primit^ quœ quidem apud omnes eadem est*, ad naturam recte per- * Cf. Boeth. de divis., pag. 6Ao. — * Aristot. Gateg., pag. 45 1. — * Exprimit supple- virous. — * Cod. emi^m sunt 488 PETRI ABiELARDI DIALECTICA.
tinere videtur, et eadem apud omnes esse. Vocis autem divisîo ad consuetudinem, sicut et ipsa vocis impositio, pertlnet. Unde et ipsa pro impositionis variatione apud diverses permutatur. Neque enim fortasse contingit apud Graecos sequivocatio ejusdem nominis in tribus significationibus canis, quae contingit apud nos; sed sunt iiiic pro- priis vocabulis singula designata. Unde non ad naturam sed ad con- suetudinem et positionem hominuni divisio vocis pertinere videtur recte, generis vero ad naturam.
Et bse quidem sunt differentise divisionis generis et vocis. Restât autem vocis et totius distributionis differentias dare. Quœ quidem ex eo manifestée sunt, cum totum constat ex suis partibus, vox ex suis non constituitur significationibus. Et fit quidem divisio totius in partes, vocis vero in signifîcationes. Nam etsi hoc in quibus- dam vocibus contingat, ut scilicet ex suis jungantur significationi- bus, ut hoc vocabulum quod est ens ex iitteris suis quas etiam signi- ficat, non tamen id ad naturam vocis, sed totius référendum est; in eo enim quod ex eis constat, totum est earum, non eas significans. Est autem et alia quorumdam soiutio, oit scilicet concédant nullam vocem conjungi ex significationibus diversis, ad quas -videiicet di- versas impositiones secundum œquivocationem habeat. Neque enim ens ad quaeiibet plura dicunt sequivocum, sed tantum ad diversorum substantias prsedicamentorum. Unde de Iitteris quœ in eodem clau- duntur praedicamento aequivoce non dicitur. Quia vero totum par- Fol. 199 1^. tibus conjangitiu', sublata qualibet partium necesse est ipsum * pe- rire; vox quae diversa significat, sublata qualibet subjectarum rerum, poterit sive in substantia sua sive in offîcio quoque significationis permanere.^ Atque haec de di£ferentiis divisionum secundum se dicta sint, in quibus earum tractatum terminemus. Gonsequens autem est, ut eas quae secundum accidens proponuntur, exequamur.
^ Permanere supplevimus.
p. QUINTA, LIB. DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 489 De divisionibus secundum accidens.
[Cf. Boeth. de divis., pag. 648. DivUioniim secundam accidens commune praeceptum esse, se- cundum Boethium, quiccpid dividitur in opposita disgregari, quae in eodem subjecto se invicem excludant. ] De differentiis earum.
[Divisionem accidentis in coacddentia solam converti posse, per accidentiom redprocationem. Gonversionem autem nec in divisionibus secundum se nec in divisione subjecti in accidentia et accidentis in subjecta fieri posse. Quoties divisio vel secundum se vei secundum accidens per a£Eurmationem et negationem vel per babitum et privationem fit, alfirmationem ante negationem, habitum ante privationem poni oportere. Ex affirmatione enim negationem, ex habitu privationem intelligi. ] De aliis divisionibus a suprapositîs.
[Quasdam divisiones esse qam in suprapositis non continentur, veluti cum in dissimilia membra divisio fit, aut differentia dividitur in differentias. ] Movet autem fortasse quosdam quod sint qusedâm divisiones quae in sex suprapositis non connumerantur, ut quae in dissimilia mem- bra proponuntur, veluti ista: substantia alla corpus, alia incorporeum. Horum namque dividentium alterum species est substantiœ, alte- rum vero difFerentia. Dissimilia itaque membi'a quse dividunt di- cuntur, quando ex diversis habitudinibus divisum respiciunt. Sed nec omnes illae quse in similia membra componuntur, superioribus sex divisionibus adjungi possunt, veluti istae: homo alius homo albus, alius homo niger, alius homo mfidio colore coloratus. Non enim homo generalissimo esse potest, cum sit specialissimum; sed fortasse to- tius in partes dici poterit, in qua species per individua sua distribui- tur, sicut ea quam Boethius ponit: « hominum* alii in Europa, alii * ^®* '99 v* « in Asia, alii in Africa. • Hac etiam divisio: rationale aliud mortah, aliud immortale, in qua differentia per coadjacentes differentias divi- ditur, nullaâuperiorum esse vidctur. Sed nec etiam istae quae sequun- tur, superioribus possunt admisceri: non homo aliud equas, aliud non equus, album aliud equus, aliud non equus; equus aliud albus, vel non albus; album aliud durum, aliud non durum; et fortasse plures reperies divisiones quas superioribus non poteris connumerare; sed quas DIALECTIGA. 6a 490 PETRI ABiCLARDI DIALECTIÇA.
auctoritas^ tractât quarumque usus promptior est, cura nobis exe- qui fuit.
Hactenus quidem de divisionibus tractatum babuimus, de quibus satis est disputasse. Nunc vero consequens est ut ad di£Bnitiones nos convertamus quae, sicut dictum est, ex divisionibus nascuntur.
Quœ sint diflinilionis sigDiûcatioDea.
[Cf. Boeth. de definitione, pag. 6^8 sqq. Definitionem proprie génère «t difierentiis tantam constitui, latius autem acceptam, ad interpretationem et descriptionem extendî.]
DifEnitionis quoque vocabulum plures acceptiones habet. Proprie namque diffînitiones eas dicimus, quae génère ac differentiis tantum constituuntur, velut hominis diffinitio: animal rationale mortale, vel animalis: substantia animata sensibilis^ veicorporis: substantia corpo- r^a;secundum quam quidem significationem TuUius talem diffini- tionis diffinitionem dédisse creditur: «Est, inquit, diffinitio oratio « quae id quod diffînitur, explicat quid sit. » Largius autem diffinitio- nis vocabulum Themistius sumpsit, ciun in ipso omnem quoque interpretationem ac quamlibet descriptionem inclusit; unde omnem quoque locum et ab interpretatione vel a descriptione a diffînitione assignavit. Hic itaque diffinitionem omnem illam orationem vocavit quœ, univoci praedicatione adaequata, ejus significationem quoiquo mo- do déclarât. Una autem vox dicitur quse unam sententiam secundum unam impositionis causam tenet, velut bomo album aut Socrates; licet enim bomo et album diversis impositasint, idem tamen, desingulis enuntiata, notant, et secundum eamdem naturam aùt proprietatem omnibus imposita sunt. Quse vero dictio diversos générât sensus, multiplex dicitur, nec una diffinitione terminatur, sed pluribus. In prsedicatione autem voci quam diffinit oratio ipsa adœquatiu*, quando nec nomen orationem, nec oratio nomen in re aliqua subjecta repe- ritur excedere, ut sunt homo et animal rationale mortale. Quicquid enim bonM> est, animal rationale mortale est, et e converso.
' God. aheritas.
p. QUINTA, LIB. DIVISIONUM ET DEFINITIONUM. 491 De interpretatioDe.
[Cr/Boeth. de difBnit., pag. 648. Defînitionem noxninis, secundum Boethium, interpretationeni esse; proprie vero tune tantum interpretationem fieri, cum secundum partes cômpositum nomen explicatur. De interpretatione et etymologia. Res vocabuio involute et confuse, definitione autem distincte aignificari. Interpretatione enim substantiam tantum, definitione antem qualitates pro- prie significari. ] Diffînitionem autem aliam nominis esse dixit, aliam rei. Eam au- tem quae nominis est, interpretationem vocavit; interpretatio vero ea dicitur di£Einitio per quam ignotum alterius linguse vocabulum exponitur, veluti cum philosophas, quod graecum est, latina expo* sitio nobis sic resolvit, id est amator sapientiw; nam philos amoris designativum dicunt, sophia vero sapientiœ. Et tune quidem recte interpretationem fieri puto, ciun secundem partes cômpositum no- men exponitur, ut in prœmisso exemplo. Nam si quis huic nomini graeco quèd est antropos^^ id esthomo, latiiiam dederit diffinitionem, quae est animal rationale mortale, non videtur mihi interpretari, sed diffinire. Non itaque omnis difiBnitio nominis alterius linguae inter- pretatio proprie dicitur, sed quae ipsum secundum partes interpre- tatur. Sunt etiam qui interpretationem ejusdem linguae cmn nomine ipso fieri concedunt, cum videlicet ipsum secundum partium corn- positionem exponitur; ut cum sacerdos, quod ex sacro et dante cômpositum dicitur, dans, id est ministrans sacrum interpretatur. Sed bas quidem non inveni interpretationes appellari, sed forte ety- mologiae vocis ipsius sonum maxime consequuntur, sive sint oratio- nés, ut supraposita, sive dictiones, ut Britones quasi bratones^ dicti sunt, eo quod bruti et irrationabiles ex insipientia videantur. At- tende autem quod cum interpretatio sive etymologia maxime nomen aperiant, rei quoque subjectae faciunt notitiam; alioquin vocabulum non aperirent; sed maxime rei demonstrationem diffînitio £acit, quae non solum ipsam substantiam tractât, verum etiam ipsum qui- busdam suis proprietatibus depingit. Aliter enim diffînitio quam diffinitum vocabulum rem ipsam manifestât; illud enim involute,