et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim? In utroque finis dolendi est.
Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta. Memoriam in ea, quae maxime miratus es, sparge. Tunc tibi fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille, qui cum cum Haase; dum MSS.
varices exsecandas praeberet, legere librum perseveravit; ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur. Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu?
Quicquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos; plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum. Inter haec tamen aliquis non gemuit. " Parum est "; non rogavit. " Parum est "; non respondit. " Parum est"; risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem deridere?
"Sed nihil," inquit, "agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis." Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet; si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, disces later MSS.; dices VPb.
quaeres recordaberis. Quid porro? Nihil agere te credis, si temperans aeger sis? Ostendes morbum posse superari vel certe sustineri.
Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus; et in vestimentis vir fortis apparet. Habes, quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! Ipse te specta, specta later MSS.; expecta VPb.
ipse te lauda.
Praeterea duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus inhibet, non tamen tollit. Immo, si verum aestimes, incitat; magis iuvat bibere sitientem; gratior est esurienti cibus. Quicquid ex abstinentia contigit, avidius exciditur. Illas vero animi voluptates, quae maiores certioresque sunt, nemo medicus aegro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit. " O infelicem aegrum!" Quare? Quia non vino nivem diluit? Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie? Quia non ostrea illi Lucrina in ipsa mensa aperiuntur? Quia non circa cenationem eius tumultus cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium? Hoc enim iam luxuria commenta est: ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferveat, cenam culina prosequitur. " O infelicem aegrum! " edet, quantum concoquat. Non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium, totas enim videre fastidium est, congesta ponentur. Quid tibi mali factum est? Cenabis tamquam aeger, immo aliquando tamquam sanus.
Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam et quicquid aliud intolerabile videtur debeatis et luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis; tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec vita taedio erit nec mors timori.
Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem; in odium illam sui adducere solet iners otium. Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet; falsa satiabunt.
Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae longissimae Madvig; longissime VPb.
fructus est. Cognita est illi ex magna parte natura. Scit tempore honesta non crescere; iis necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur.
His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca. Veniet aliquando vaca. veniet aliquando P. Thomas; vacando veniet aliquod (aliquando) MSS.
tempus, quod nos iterum iungat ac misceat; quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait, " unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas."
Interim hoc tene, hoc morde: adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit. Quicquid expectatum est diu, lenius lenius Wolters; levius MSS.
accedit. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante ante added by Wolters.
omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
segniore Pincianus; segnior MSS.
Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, ipsum exest Haase; ipsum exesse or ipsum ex se est MSS.
sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur. In ipso monte non alimentum habet, sed viam.
In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque regio est et herbida nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.
Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam imputes mihi. Morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret.
Quid tibi do, ne Aetnam describas nemo describas Rubenius; nemo quid mandaret tibi donec aetnam describas (t) MSS.
in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat. Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.
M ultum sed before multum deleted by Madvig.
interest, utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas; crescit in dies et inventuris inventa non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi; parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam alienis.
Sunt enim publica.
The phrase iurisconsulti negant quicquam publicum usu capi, which occurs here in the MSS., is transferred by Wolters to Ep. 88. 12, where it suits the context.
Aut ego te non novi aut Aetna tibi salivam movet. Iam cupis grande aliquid et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit; tanta tibi priorum reverentia est.
Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci, nisi dum ascenditur. Cum cum ad Gronovius; dum ad MSS.
ad summum perveneris, paria sunt, non est incremento locus, statur. Numquid sol magnitudini suae adicit? Numquid ultra quam solet, luna procedit? Maria non crescunt. Mundus eundem habitum ac modum servat.
Extollere se, quae iustam magnitudinem implevere, non possunt. Quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior; illud, de quo agitur, quod beatum facit, aequalest aequale est later MSS.; aequale VPb.
in omnibus.
An Aetna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio; virtutem non flamma, non ruina inferius adducet. Haec una maiestas deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest. Sic huius, ut caelestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos conemur educere.
Iam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum. Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem. Quis oculis glorietur, qui suspicetur diem? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.
Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi. Sursum illum vocant initia sua. Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.
Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat. Gloria umbra virtutis est; etiam invitam invitam Velz.; invita VPb.
comitabitur. Sed quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.
Quamdiu videbatur furere Democritus! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit! Respuit nec intellexit, nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam; dum violatum effulsit. Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor, quos inlustravit fortuna, dum vexat; quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos! Quam multos fama non excepit, sed eruit!
Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores, sed haec quoque imperitorum turba miretur. Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.
Numquid ergo non postea quam esse desierat, inventus est? Numquid non opinio eius enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros, qui voluissent per eadem ire vestigia.
Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum. Veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient; ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit.
Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit. Paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies; veritas in omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium; perlucet, si diligenter inspexeris. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepuit subinde ostium, non adlevabitur velum; licebit tuto vadere, tuto vadere Hense; uno vadere MSS.
quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores? Facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere. Non servio illis, sed adsentior.
Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum. Ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contentionem transfert. Cogito mecum, quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint, quorum lacertos umerosque miramur.
Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat; quanto facilius animus conroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat.
Corpus enim multis eget rebus, ut valeat; animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera; tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quicquid facere te potest bonum, tecum est.
Quid tibi opus est, ut sis bonus? Velle. Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant; tu non concupisces qualiacumque ad libertatem pervenire, qui te in illa putas natum?
Quid ad arcam tuam respicis? Emi non potest. Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt. Tibi des oportet istud bonum, a te petas.
Libera te primum metu mortis: illa nobis iugum inponit; deinde metu paupertatis.
Si vis scire, quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus; saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit. Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at at Madvig; aut MSS.
gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes, quas male agamus, adsignat. Ille, qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit En impero Argis; regna mihi liquit Pelops, Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari Urgetur Isthmos, servus est, quinque modios accipit et quinque denarios; ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait: Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit; omnium istorum personata felicitas est. Contemnes illos, si despoliaveris.
Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus, ne qua vitia corporis lateant; hominem involutum aestimas? Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt. Sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi.
Vides illum Scythiae Sarmatiaeve regem insigni capitis decorum? Si vis illum aestimare totumque scire, qualis sit, fasciam solve; multum mali sub illa latet. Quid de aliis loquor? Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera. Nunc qualis sis, aliis credis. VALE Seneca Lucilio suo salutem Querens incidisse te in hominem ingratum. Si hoc nunc primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias. Sed nihil facere hoc loco diligentia potest nisi te malignum. Nam si hoc periculum vitare volueris, non dabis beneficia; ita ne apud alium pereant, apud te peribunt.
Non respondeant potius quam non dentur. Et post malam segetem serendum est; saepe quicquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate, unius anni restituit ubertas.
Est tanti, ut gratum in venias, experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in beneficiis manum, ut non saepe fallatur; aberrent, ut aliquando haereant. Post naufragium maria temptantur. Faeneratorem non fugat a foro decoctor.
decoctor Muretus, "from an old MS."; coctor, coactor, tortor, various hands of VPb.
Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est, quicquid offendit; te vero benigniorem haec ipsa res faciat. Nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando procedat, saepe temptandum est.
Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus, qui de beneficiis inscribuntur.
Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui is qui later MSS.; id quod VPb.
profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit. Adice, si vis, et illud: multo plus postea nocuit quam ante profuerat.
Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet: " Quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur, quod ex iniuria superest." Plus nocuit; sed prius prius Pincianus; pius or plus MSS.
profuit. Itaque habeatur et temporis ratio.
Iam illa manifestiora sunt, quam ut admoneri debeas quaerendum esse, quam libenter profuerit, quam invitus nocuerit, quoniam animo et beneficia et iniuriae constant. " Nolui beneficium dare; victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia aut spe."
Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur. Nunc coniectura tollatur; et illud beneficium fuit et hoc, quod modum beneficii prioris excessit, iniuria est. Vir bonus utrosque calculos sic ponit, ut se ipse circumscribat; beneficio adicit, iniuriae demit.
Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit, iubebit Gertz; debebit VPb.
officii meminisse. " Hoc certe," inquis, inquis later MSS.; inquam VPb.
" iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam." Verum erit istud, cum alius iniuriam fecerit, alius beneficium dederit; nam si idem est, beneficio vis iniuriae extinguitur. Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.
Non pono utrique par pretium. Pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes grati sciunt debere beneficium; potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto; ignorat autem, quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille, de quo loquebar modo, stultus etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut alio quam debet tempore aut alio quam debet tempore Buecheler; aut tempore MSS.
aut quo non debet loco reddit. Id quod referendum est, effundit atque abicit.
Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat. Sic certe solemus loqui: "ille illi gratiam rettulit." Referre est ultro, quod debeas, adferre. Non dicimus " gratiam reddidit," reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium. Non dicimus "reposuit beneficium" aut "solvit"; nullum nobis placuit, quod aeri alieno convenit, verbum.
Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre. Haec vox significat voluntariam relationem; qui rettulit, ipse se appellavit.
Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, a quo, quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem; non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto.
Hoc aliquis inter illa numerat, quae videmur inopinata omnibus dicere, para/doca Graeci vocant, et ait: " Nemo ergo scit praeter sapientem referre gratiam? Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere? " Ne nobis fiat invidia, scito idem dicere Epicurum. Metrodorus certe ait solum sapientem referre gratiam scire Deinde idem admiratur, cum dicimus: "Solus sapiens scit amare. Solus sapiens amicus est." Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere, qui referre gratiam nescit?
Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit. Velle non discitur.
Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii. Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit. Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum. Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se, derat a se Haase; derata sed VP; dederat sed b; daret, a se, quod praesto erat Madvig.
quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?
Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur. In hac conparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: " Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrem patrem edd.; patri Vb; patiā P.
abstulisti." Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.
Summa rei haec est: facilis erit in conmutando. Patietur plus inputari sibi. Invitus beneficium per conpensationem iniuriae solvet. In hanc partem inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre. Errat enim, si quis beneficium accipit libentius quam reddit. Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.
Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant. Et illa crescunt mora tantoque plus solvendum est, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura. Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.
Omnia facienda sunt, ut quam gratissimi simus.
Nostrum enim hoc bonum est, quemadmodum iustitia non est, ut vulgo creditur, ad alios pertinens; magna pars eius in se redit. Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est. Non enim exercentur ad praemium; recte facti fecisse merces est.
Gratus sum, non ut alius mihi libentius praestet priore inritatus exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam; gratus sum, non quia expedit, sed quia iuvat. Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, nemo illi magis esse devotus quam qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet.
Itaque, ut dixi, maiori tuo quam alterius bono gratus es. Illi enim vulgaris et cottidiana res contigit, recipere, quod dederat, tibi magna et ex beatissimo animi statu profecta, gratum fuisse. Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit. Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas urget; nemo si ingratus est, miser erit. Non differo illum, statim miser est.
Itaque ingrati esse vitemus, non aliena causa, sed nostra. Minimum ex nequitia levissimumque ad alios redundat. Quod pessimum ex illa est et, ut ita dicam, spississimum, domi remanet et premit habentem, quemadmodum Attalus noster dicere solebat: "malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit." Illud venenum, quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile; hoc habentibus pessimum est.
Torquet ingratus se et macerat; odit, quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget. Quid autem eo miserius, cui beneficia excidunt haerent iniuriae?
At contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.
Malis una voluptas est et haec brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti longum gaudium manet ac perenne. Non enim illum accipere, sed accepisse delectat, quod inmortale est et adsiduum. Illa contemnit, quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam, sed volens.
Non vertit omnia in peius nec quaerit, cui inputet casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert. Non calumniatur verba nec vultus; quicquid accidit, benigne interpretando levat. Non offensae potius quam officii meminit. Quantum potest, in priore ac meliore se memoria detinet nec mutat animum adversus bene meritos, nisi multum male facta praecedunt et manifestum etiam coniventi conniventi later MSS.; contuenti VPb.
discrimen est; tunc quoque in hoc dumtaxat, ut talis sit post maiorem iniuriam qualis ante beneficium. Nam cum beneficio par est iniuria, aliquid in animo benivolentiae remanet.
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus animus later MSS.; animo VPb.
sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
Nemo autem gratus esse potest, nisi contempsit ista, propter quae vulgus insanit; si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
Non parvo sibi constat homo gratus. Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus. Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat? Cupiditas accipiendorum. Cogitamus non quid inpetratum, sed quid petendum sit. Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est; nihil habent ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant, praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur, sed concupiscuntur, quia laudata sunt, et cum singulorum error publicum fecerit, singulorum errorem facit publicus.
Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo honestius. Omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus gentes conclamabunt. In hoc bonis malisque conveniet.
Erunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint; erunt qui dolorem maximum malum dicant, erunt qui ne malum quidem appellent; divitias aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non invenit. In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt. In hoc tam discors turba consentiet; cum interim iniurias pro beneficiis reddimus, et prima causa est, cur quis ingratus sit, si satis gratus esse non potuit.
Eo perductus est furor, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna conferre; nam quia putat turpe non reddere, non vult esse, cui reddat. Tibi habe, quod accepisti; non repeto, non exigo. Profuisse tutum sit. Nullum est odium perniciosius quam e beneficii violati pudore. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Desii iam de te esse sollicitus. "Quem," inquis, "deorum sponsorem accepisti?" Eum scilicet, qui neminem fallit, animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam facere; quod ad rem magis pertinet, non timeo, ne tu facias tibi. I, qua ire coepisti et in isto te vitae habitu conpone placide, non molliter.
Male mihi esse malo quam molliter; male male added by Muretus.
nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: "molliter vivit"; hoc dicunt: " mollis est." Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent, morti after timent deleted by Madvig.
cui vitam suam fecere similem. Multum interest inter otium et conditivum. " Quid ergo?" inquis, " non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari?" Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.
Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura.
Quid deinde prodest secessisse? Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur! Quae latebra est, in quam non intret metus mortis? Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra sunt, quae circumeunt nos, quo aut quo aut later MSS.; quae aut VPb.
fallant aut urgeant, multa intus, quae in media solitudine exaestuant.
Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat; infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus; neminem occupat nisi haerentem sibi.
Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque cognitio.
cognitio later MSS.; conditio Vb; condicio p.
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
Haec quidam quidam later MSS.; quidem VPb.
putant ipsos etiam sine philosophia repressisse. Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio. Magna verba excidunt, cum tortor poposcit manum, cum mors propius propius later MSS.; potius VPb.
accessit. Possis illi dicere: facile provocabas mala absentia; ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat: Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.
Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse. Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.
Zenon noster hac collectione utitur: "nullum malum gloriosum est; mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum." Profecisti; liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius loqui nec moritura risum movere? Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.
Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae a)dia/fora Graeci vocant. " Nihil," inquit, " indifferens gloriosum est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens." Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis: " indifferens nihil gloriosum est," concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia. Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.
Nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas Pb and V1 omit sed paupertas.
non summittit nec nec later MSS.; sed VPb.
incurvat. Laudatur non exilium, sed ille qui in exilium ivit tanquam sed ille qui in exilium ivit tanquam Madvig; ut quam MSS.
misisset. Laudatur non dolor, sed ille, quem nihil coegit dolor. Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.
Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid ex illis virtus adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit; illa in medio posita sunt; interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit. Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda. Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem: "praebebo," inquit, "ita vivam." Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis? "Praebebo," inquit, "ita vivam." Paene adiecit' "vel sub Antonio." O hominem dignum, qui vitae dederetur!
Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum esse nec bonum; Cato illa honestissime usus est, turpissime Brutus. Omnis res quod non habuit decus, virtute addita sumit. Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum est nocte.
Dies illi lucem infundit, nox eripit; sic istis, quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valetudini,doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. Massa per se nec calida nec frigida est; in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa Haase; remissa VPb.
refrixit. Mors honesta est per illud, quod honestum Later MSS.; honesta VPb.
est, id est virtus et animus extrema contemnens.
Est et horum, Lucili, quae appellamus media, grande discrimen. Non enim sic mors indifferens est, quomodo utrum capillos pares an inpares an impares added by Koch.
habeas. Mors inter illa est, quae mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem; sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, nescimus, qualia sint, et horremus ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est, in quas adductura mors creditur.