SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 13 of 25

Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est, quae facile neglegi possit. Magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum eius accessumque patiatur.

Mors contemni debet magis quam solet. Multa enim de illa credidimus. Multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam. Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.

Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus. Aeque enim timent, ne apud inferos sint, quam ne nusquam.

His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae? Quae numquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit; exsurget, si putabit indifferens esse. Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id, quod malum iudicat; pigre veniet et cunctanter. Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit; nihil facit virtus, quia necesse est.

Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis. Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat. Igitur in diversa distrahitur; si hoc est, perit gloria. Virtus enim concordi animo decreta peragit. Non timet, quod facit. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Qua tua te fortuna sinet.

Non ibis audentior, si mala illa esse credideris. Eximendum hoc e pectore est; alioqui haesitabit inpetum moratura suspicio. Tradetur in id, quod invadendum est.

Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos. Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius.

Haec ipsa, quae volvuntur ab illis, solvere malim et expendere, ut persuadeam, non ut inponam.

In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortantur? Do tibi Fabios totum rei publicae bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum angustiis positos. Nec victoriam sperant nec reditum. Ille locus illis sepulchrum futurus est.

Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant? Dices: " quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est; mors ergo non malum "? O efficacem contionem! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! "Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi." Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.

Quid? Dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites missos, cum per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic adlocutus est: " ire, commilitones, illo necesse est, unde redire non est necesse."

Vides, quam simplex et imperiosa virtus sit; quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem erectiorem possunt? Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.

Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quomodo illos doces malum non esse? Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis? Quod auxilium invenis After invenis, Gertz removed quid dicis inbecillitati humanae? Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant? Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis? Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis? Magnis telis magna portenta feriuntur.

Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt; ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret. Molaribus demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam tu tam later MSS.; totam VPb.

minuta iacularis? Subula leonem excipis? Acuta sunt ista, quae dicis: nihil est acutius arista. Quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes; bene de me iudicas, si nihil esse in illis putas, quod abscondam. Sic certe vivendum est, tamquam in conspectu vivamus; sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicere introspicere Hense; prospicere VPb.

possit; et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum? Nihil deo clusum est. Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit—sic intervenit, dico, tamquam aliquando discedat.

Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam. Observabo me protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam. Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit. Quid facturi simus cogitamus. Atqui consilium futuri ex praeterito venit.

Hodiernus dies solidas est; nemo ex illo quicquam mihi eripuit. Totus inter stratum lectionemque divisus est. Minimum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi constat; cum me movi, lassus sum. Hic autem est exercitationis etiam fortissimis finis.

Progymnastas meos quaeris? Unus mihi sufficit Pharius Pharius some MSS.; farvius b; farivus PV; Earinus Erasmus.

puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur. Iam aliquem teneriorem quaero. Hic quidem ait nos eandem crisin habere, quia utrique dentes cadunt. Sed iam vix illum adsequor currentem et intra paucissimos dies non potero; vide, quid exercitatio cotidiana proficiat. Cito magnum intervallum fit inter duos in diversum euntes. Eodem tempore ille adscendit, ego descendo, nec ignoras, quanto ex his velocius alterum fiat. Mentitus sum; iam enim aetas nostra non descendit, sed cadit.

Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit quaeris? Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus. Ab hac fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descendi; hoc apud me vocatur parum calda. Ille tantus psychrolutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium, quod, cum fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat. Non multum mihi ad balneum superest.

Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus. Dormio minimum. Consuetudinem meam nosti: brevissimo somno utor et quasi interiungo. Satis est mihi vigilare desisse. Aliquando dormisse me scio, aliquando suspicor.

Ecce circensium obstrepit clamor. Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae. Nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt quidem. Fremitum patientissime fero. Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.

Quid ergo est nunc, cui animum adiecerim? Dicam. Superest ex hesterno mihi cogitatio: quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.

Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor. Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium: "ebrio secretum sermonem nemo committit; viro autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit." Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, adtende. Satis est enim unam ponere ex multis: "dormienti nemo secretum sermonem committit; viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit."

Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest. Ait enim ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est et inpos sui; altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est. Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit.

Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit. Quod est falsum. Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est. Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum. Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse. Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante. Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere voluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod faciendum non est, ubi veritas quaeritur.

Sed sane hoc senserit; quod sequitur, falsum est, ei qui soleat ebrius fieri, non committi sermonem secretum. Cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio tacenda mandaverint. De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro Tillio Cimbro Muretus; illi Cimbro V; illinc imbro P; illic imbro b.

quam C Cassio. Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus. In hanc rem locutus est ipse: " ego," inquit, " quemquam feram, qui vinum ferre non possum?"

Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus. Non semper confugiamus ad vetera.

L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam fere sextam dormiebat; hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.

Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur. Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat. Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.

Itaque declamationes istas de medio removeamus: " Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus. Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat; sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium. Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem. Quod suum alienumque est, pariter effundunt."

Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus. Falsum ergo est hoc, quod patrocinii loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri, non dari tacitum.

Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.

Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita; interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis? Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. Extende in plures dies illum ebrii habitum; numquid de furore dubitabis?

Nunc quoque non est minor, sed brevior. Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, certe debuit.

debuit Lipsius; deruit VPb; meruit Gruter.

Omne vitium ebrietas et incendit et detegit, obstantem malis conatibus verecundiam removet. Plures enim pudore peccandi quam bona voluntate prohibitis abstinent.

Ubi possedit animum nimia vis vini, quicquid mali latebat, emergit. Non facit ebrietas vitia, sed protrahit; tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit; tunc inpudicus morbum profitetur ac publicat; tunc petulans non linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido.

Omne vitium laxatur laxatur Lipsius; taxatur or texatur MSS.

et prodit. Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit. Tunc tamen utcumque tolerabile est, dum illi vis sua est; quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est?

Cogita, quas clades ediderit publica ebrietas; haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci pertinaci later MSS.; pertinacia VPb.

bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.

Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt; intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.

Quae gloria est capere multum? Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.

M. Antonium, magnum virum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor? Haec illum res hostem rei publicae, haec hostibus suis imparem reddidit; haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem. Intolerabile erat, quod ebrius fiebat, cum haec faceret; quanto intolerabilius, quod haec in ipsa ebrietate faciebat!

Fere vinolentiam crudelitas sequitur; vitiatur enim exasperaturque sanitas mentis. Ut querulos difficilesque ut querulos difficilesque Madvig; quem difficilesque VPb.

faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos rabidos Haupt; radios VPb; babidos Arg b.

offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos. Nam eum saepe apud se non sint, sint later MSS.; sunt VPb.

consuetudo insaniae durat et durat et Wolters; durata, duracta, or durat ac MSS.

vitia vino concepta etiam sine illo valent.

Dic ergo, quare sapiens non debeat ebrius fieri. Deformitatem rei et inportunitatem ostende rebus, non verbis. Quod facillimum est, proba istas, quae voluptates vocantur, ubi transcenderant modum, poenas esse. Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino inebriari et retinere rectum tenorem, etiam si temulentus sit; licet colligas nec veneno poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro accepto, quicquid in visceribus haerebit, eiecturum deiecturumque. Sed si temptantur pedes, widely used by the ancients. It was also applied in cases of mental derangement. The native Latin term is veratrum. lingua non constat, quid est, quare illum existimes in parte sobrium esse, in parte ebrium? VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Itinera ista, quae segnitiam mihi excutiunt, et valitudini meae prodesse iudico et studiis. Quare valitudinem adiuvent, vides: cum pigrum me me later MSS.; viae VPb.

et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor; studio quare prosint, indicabo: a lectionibus nihil nihil added by Buecheler, omitted by VPb.

recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus; deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.

Nec scribere tantum nec tantum legere debemus; altera res contristabit vires et exhauriet, de stilo dico, altera solvet ac diluet. Invicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus.

Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.

De illis non satis constat, utrum sucum ex floribus ducant, qui protinus mel sit, an quae collegerunt, in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutent. Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis, sed colligendi. Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat. In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem verti, quae ex tenerrimis virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt.

Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, abducar Erasmus; adducar VPb.

nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat. Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam: alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo, quod erant, mutata sunt, tum demum in vires et in sanguinem transeunt. Idem in his, quibus aluntur ingenia, praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiantur integra esse, ne aliena sint.

Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis, cum minores summas et dissidentes conputatio una comprendit. Hoc faciat animus noster: omnia, quibus est adiutus, abscondat, ipsum tantum ostendat, quod effecit.

Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem; imago res mortua est. "Quid ergo? Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?" Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si imago vera sit; haec enim si imago vera sit; haec enim Madvig; si magni viri nec enim VPb.

omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.

competant later MSS.; conparavit or conpetat MSS.

Non vides, quam multorum vocibus chorus constet?

Unus tamen ex omnibus redditur; aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae.

Singulorum illic latent voces, omnium apparent. De choro dico, quem veteres philosophi noverant; in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea aeneatoribus aenatoribus Buecheler; aeneatoribus VPb; cantoribus Arg.b; a venatoribus later MSS.

cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.

Talem animum nostrum esse volo; multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata. " Quomodo," inquis, "hoc effici poterit?" Adsidua intentione; si nihil egerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum, ad quae discurritur. Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus. Relinque corporis atque animi voluptates; molliunt et enervant. Relinque ambitum; tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se.

ne quem post se Hense; ne se VPb; ne post se later MSS.

Laborat invidia et quidem duplici; vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet.

Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? Multum habent contumeliarum, ut intres, plus, cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula; non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete.

Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere. Quod si facere voluero, non erit epistula, sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari. Pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.

" Qui prudens est, et temperans est. Qui temperans est, et constans. Qui constans est, inperturbatus est. Qui inperturbatus est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est; ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est."

Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio. Illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia. Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi. Et cetera in hunc modum sectae suae respondentia.

Non his tollunt adfectus, sed temperant. Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior? Quid, si miretur velocitatem suam Ladas Ladas Lipsius; laudans VPb.

ad claudos debilesque respiciens?

Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas. Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur. Quid, si sanum voces leviter febricitantem? Non est bona valitudo mediocritas morbi. " Sic," inquit, "sapiens inperturbatus dicitur, quomodo apyrina dicuntur, non quibus nulla inest duritia granorum, sed quibus minor." Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem; nulla debent esse, non parva. Nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.

Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des, des later MSS.; sed Pb; sit corr. from sed V.

cum quo conluctetur, sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia.

Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam. Habet ambitionem, sed non concitatam. Habet iracundiam, sed placabilem. Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem. Habet libidinem non insanam. Melius cum illo ageretur, qui unum vitium integrum haberet, quam cum eo, qui leviora quidem, sed omnia.

Deinde nihil interest, quam magnus sit adfectus; quantumcumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti; sic non secuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona fide vitia mansuescunt.

Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem adfectus; si invita ratione coeperint, invita perseverabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere. Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum.

Sola virtus habet, non recipiunt animi mala temperamentum. Facilius sustuleris illa quam rexeris. Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia inpietas, after inpotentia, removed by Madvig as a gloss; inpotentia later MSS.; innocentia VPb; inimicitia V2.

? Ergo inmoderati sunt et adfectus.

Ab his enim ad illa transitur. Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus motibus later MSS.; moribus VPb.

pravis, non erunt in nostra potestate. Quare?Quia extra nos sunt, quibus inritantur. Itaque crescent, prout magnas habuerint habuerint later MSS.; habuerunt VPb.

minoresve causas, quibus concitentur. Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.

Si in nostra potestate non est, an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti sint; si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tantique erunt, quanti fient. Adice nunc, quod ista, quamvis exigua sint, in maius excedunt. Numquam perniciosa servant modum. Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.

Illud vero cuius dementiae est, credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos? Quomodo ad id timendum satis valeo, ad quod prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere quam admissa conprimere?

Quidam ita distinxerunt, ut dicerent: " Temperans ac prudens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, eventu non est. Nam, quantum ad habitum mentis suae, non perturbatum nec contristatur nec timet, sed multae extrinsecus causae incidunt, quae illi perturbationem adferant."

Tale est, quod volunt dicere: iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando; id est, vitio timoris carere, adfectu non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in vitium, et ira in animum admissa habitum illum ira parentis animi retexet.

Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente.

Non cadit autem in sapientem haec diversitas mentis.

Illud praeterea iudico observandum, ne duo, quae separatim probanda sunt, misceamus. Per se enim colligitur unum bonum esse, quod honestum, per se rursus, ad vitam beatam satis esse virtutem. Si unum bonum est, quod honestum, omnes concedunt ad beate vivendum sufficere virtutem; e contrario non remittetur, si beatum sola virtus facit, unum bonum esse, quod honestum est.

Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse, quod honestum est. Epicurus quoque iudicat eum qui iudicat eum qui Koch, on the authority of MSS. cited by Fickert; iudicat cum MSS.

virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus. Inepta distinctio. Idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate; ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est. Habet enim secum voluptatem, sine qua non est, etiam cum sola est.

Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute, non futurum autem perfecte beatum. Quod quemadmodum fieri possit, non reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile. Quod si est, perfecte beata est.

Si deorum vita nihil habet maius aut melius, beata autem vita divina est; nihil habet, in quod amplius possit attolli.

Praeterea si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas, quin beata vita summum bonum sit? Ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit?), ita ne beata quidem vita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem magis beatum induxeris, induces et multo magis; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam, quod supra se gradum non habet.

Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur, ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscet quam suam. Beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est: aut aliquid beato restare, quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle, quod illo illo later MSS.; illa VPb.

melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est, qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet?

Dicam, quid sit, ex quo veniat hic error: nesciunt beatam vitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo. Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit. Quid autem est in beata vita eximium? Quod plena est.

Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus; quid refert? Uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus; quid refert? Uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus; nihil interest, si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille, quem tu minus beatum vocas, non est beatus; non potest nomen inminui.

" Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est." Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum, qui fortis est, sine timore esse. "Quid ergo?" inquit, "fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero," inquit, "moderatissime timet, sed in totum extra metum non est."

Qui hoc dicunt, rursus in idem revolvuntur, ut illis virtutum loco sint minora vitia. Nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur. " At enim dementem puto, qui mala imminentia non extimescit." Verum est, quod dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere. Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis. " Ut vobis," inquit, " videtur, praebebit se periculis fortis." Minime; non timebit illa, sed vitabit. Cautio illum decet, timor non decet. "Quid ergo?" inquit, "mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit? " Non. Scit enim illa non esse mala, sed videri. Omnia ista humanae vitae formidines Hense would add inanes after either humanae or formidines.

putat.

Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?

Quaeris quid sit malum? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt. Perit libertas, nisi illa contemnimus, quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio; scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui sui later MSS.; vi VPb.

fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est. " Quid ergo? Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet? Istum tu dices nec dolere?" Iste vero dolet. Sensum enim hominis nulla exuit virtus. Sed non timet; invictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit? Qui aegrum amicum adhortantibus.

" Quod malum est, nocet. Quod nocet, deteriorem facit. Dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt." "Falsum est," inquit, "quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit."

Quidam e Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem fieri gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus "ergo," inquit, "et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor et quicquid aliud tale fuerit. Virtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet."

Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in vita agenda non utique, quod temptat, efficere, sed omnia recte facere. Gubernatori propositum est utique navem in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent, quod promittunt. Sapientia domina rectrixque est; artes serviunt vitae, sapientia imperat.

Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator tibi non felicitatem promisit, sed utilem operam et navis regendae scientiam. Haec eo magis apparet, quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit. Qui hoc potuit dicere "Neptune, numquam hanc navem nisi rectam," arti satis fecit; tempestas non opus gubernatoris impedit, sed successum. " Quid ergo? " inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat? " Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet; alioqui gubernator ille non est. Gubernatoris alioqui gubernator ille non est. gubernatoris Buecheler; alioquin gubernatis V; alioqui bnatoris P.

artem adeo non inpedit, ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.

Duas personas habet gubernator: alteram communem cum omnibus, qui eandem conscenderunt navem: ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori.

Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos, quos vehit, pertinet, quomodo medici ad eos, quos curat. Commune bonum est sapientis est sapientis added by Hense.

: est et eorum, cum quibus vivit, et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur, noceatur Schweighaeuser; noceat MSS.

cuius ministerium aliis aliis later MSS.; abiis VP; abhis b.

promissum tempestate inpeditur; sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis tempestatibus vitae.

Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia; ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit. Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.

Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur, cum illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere, quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per totam vitam opus eius extenditur.

Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit. Id enim ipsum agit, quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector est, malorum victor.

Sic, inquam, se exercuit, ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius, sed ipsam intueretur. Itaque nec paupertas illum nec dolor nec quicquid aliud imperitos avertit et praecipites agit, prohibet. Tu illum premi putas malis?

Utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, fecisset, quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.

Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda