SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 22 of 25

per adversa ac difficilia; hanc constantiam cavillationes istae, de quibus paulo ante loquebar, praestare non possunt. Ludit istis animus, non proficit, et philosophiam a fastigio suo deducit in planum.

Nec te prohibuerim aliquando ista agere, sed tunc, cum voles nihil agere. Hoc tamen habent in se pessimum: dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere. "Quid? Regere," inquis. Secundum opus est; nam nemo illam bene rexit nisi qui contempserat. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Cupio mehercules amicum tuum formari, ut desideras, et institui; sed valde durus capitur, immo, quod est molestius, valde mollis capitur et consuetudine mala ac diutina fractus. volo tibi ex nostro artificio exemplum referre.

Non quaelibet insitionem vitis patitur; si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit. Itaque solemus supra terram praecidere, ut si non respondit, temptari possit secunda fortuna, et iterum repetita infra terram inseratur.

Hic, de quo scribis et mandas, non habet vires; indulsit vitiis. Simul et emarcuit et induruit. Non potest recipere rationem, non potest nutrire. " At cupit ipse." Noli credere. Non dico illum mentiri tibi; putat se cupere. Stomachum illi fecit luxuria; cito cum illa redibit in gratiam. " Sed dicit se offendi vita sua." Non negaverim. Quis enim non offenditur? Homines vitia sua et amant simul et oderunt. Tunc itaque de illo feremus sententiam, cum fidem nobis fecerit invisam iam sibi esse luxuriam; nunc illis male convenit. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Desideras tibi scribi a me, quid sentiam de hac quaestione iactata iactata Hense; iacta BA.

apud nostros: an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere. Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam. Sed me in alia esse sententia profiteor: puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque. Quae sint ergo quae antiquos moverint, vel quae sint quae antiqui moverint, dicam, Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint. virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest. Si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est. " Si animal est," inquit, " virtus, habet ipsa virtutem."

Quidni habeat se ipsam? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per se. " Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia."

Quaeris, quid adversus istud respondeatur? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt. Quare? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.

Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare? Quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint. Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit; itaque unum est.

Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare? Quia animus mei pars est. tunc aliquid per se numerabitur, cum per se stabit. Ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud. Quare? Dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.

Ego in alia esse me sententia professus sum. Non enim tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et adfectus, tamquam ira, timor, luctus, suspicio. Ultra res ista procedet; omnes sententiae, omnes cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum est. Non enim quicquid ab homine fit, homo est.

" Iustitia quid est? " inquit. Animus quodammodo se habens. " Itaque si animus animal est, et iustitia." Minime.

iustitia minime later MSS.; iustitiam in me BA.

Haec enim habitus animi est et quaedam vis; idem animus in varias figuras convertitur et non totiens animal aliud aliud later MSS.; alius BA.

est, quotiens aliud facit. Nec illud, quod fit ab animo, animal est.

Si si before iustitia and fortitudo added by Muretus.

iustitia animal est, si fortitudo, si ceterae si ceterae Muretus; sic ceterae (cetetre) BA.

virtutes, utrum desinunt esse animalia, subinde autem autem edd.; aut or ut MSS.

rursus incipiunt, an semper sunt?

Desinere virtutes non possunt. Ergo multa animalia, immo innumerabilia, in hoc animo versantur.

" Non sunt," inquit, " multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt." Talem ergo faciem animi nobis proponimus, qualis est hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis capitibus animal est, sed animalis caput, ceterum ipsa unum animal est. Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem; hae partes erant eius; partes autem non sunt animalia. Quid est, quo colligas iustitiam animal esse? " Agit," inquit, " aliquid et prodest. Quod autem agit et prodest, impetum habet; quod autem impetum habet, quod habet added by later MSS.; om. BA.

animal est." verum est, si suum impetum habet; suum autem non habet, suum habet later MSS.; om. BA.

sed animi.

Omne animal, donec moriatur, id est, quod coepit; homo, donec moriatur, homo est, equus equus, canis canis.

equus equus, canis canis edd.; equus canis BA.

Transire in aliud non potest. Iustitia, id est animus quodammodo se habens, animal est. Credamus; deinde animal est fortitudo, id est animus quodammodo se habens. Quis animus? Ille, qui modo iustitia erat? Tenetur in priore animali, in aliud animal transire ei non licet; in eo illi, in quo primum esse coepit, perseverandum est.

Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium. Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt? Singulos habeant oportet, aut non sunt animalia.

Non potest unum corpus plurium animalium esse. Hoc et ipsi fatentur. Iustitiae quod est corpus? "Animus." Quid? Fortitudinis quod est corpus? " Idem animus." Atqui unum corpus esse duorum animalium non potest.

" Sed idem animus," inquit, " iustitiae habitum induit induit later MSS.; inbuit BA.

et fortitudinis et temperantiae." Hoc fieri posset, si quo tempore iustitia esset, fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset, temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt. Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non potest facere?

Denique nullum animal pars est alterius animalis. Iustitia autem pars est animi; non est ergo animal, videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim indignandum de isto quam disputandum est. Nullum animal alteri par est. Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo.

Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt. Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum. Tot animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia; virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt. Ergo non sunt animalia.

Nullum non animal per se agit. virtus autem per se nihil agit, sed cum homine. Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.

aut pecora later MSS.; om. BA.

virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec di; ergo non sunt animalia.

Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid sit adsensio, dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam. Oportet me sedere: tunc demum sedeo. Haec adsensio in virtute non est.

Puta enim prudentiam esse; quomodo adsentietur " oportet me ambulare "? Hoc natura non recipit. Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi. Nam nec ambulare potest nec sedere. Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est. virtus si animal est, rationale est.

Rationale autem non est; ergo nec animal. Si virtus animal est, virtus autem bonum, non est omne bonum animal? Est. Hoc nostri fatentur.

Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est; ergo et et later MSS.; ut BA.

patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est. Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum est frugaliter (bene) cenare bonum est Hense and later MSS.; om. BA.

; ita et tacere et cenare animal est.

Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt. Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.

Quid porro? Non interrogabo illos, quam figuram habeant ista animalia? Hominis an equi an ferae? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint. Sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.

Ne putes autem primum me me added by Hermes.

ex nostris non ex praescripto loqui, sed meae sententiae esse: inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale. Quid quid later MSS.; quod BA.

est ergo, cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia, quot mundus ipse non potest capere, derideat? " Non sunt," inquit, " virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt. Idem est animus et animus et animus MSS.; del. Vulg.

et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodammodo se habens."

Sublata controversia sublata controversia Brakman; sublata MSS.

convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum animal esse, postea visurus, quam de ista re sententiam feram; actiones eius animalia esse nego. Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes versus; nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, sermo animal est.

sermo animal est vulg.; om. MSS.

Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est. Ita " arma virumque cano," animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes habeat. " Textorium," inquis, " totum mehercules istud, quod cum maxime agitur." Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis superciliis, fronte rugosa? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum: " O tristes ineptias! " Ridiculae sunt. Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tractamus et quaerimus, quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad illas via adducat.

Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, casus later MSS.; causas BA.

antequam exciperet, meditando praedomuit. Quid est fortitudo? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat; utitur enim suis viribus, suis telis.

Hoc loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: " Non est quod umquam fortunae armis putes esse te tutum; tuis pugna. Contra ipsam fortuna non armat; itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."

Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens. Id enim egerat, ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus.

O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas si multas later MSS.; simulatas BA.

milite milite Buecheler; pro milite BA.

provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.

Imperare sibi maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat.

Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet. Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iusto in iusto Schweighaeuser and Madvig; iniustae BA; in iustitia later MSS.

est. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.

Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus iustus later MSS.; intus BA.

sine gloria? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta? Quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum? Quare aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde? Hoc quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus fuit oratio qualis vita.

Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si si later MSS.; sic BA.

disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit. Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta.

Non potest alius esse ingenio, alius animo color. Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium quoque siccum ac sobrium est; illo vitiato hoc quoque adflatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre moveri pedes? Si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiam? Si ille acer est et ferox, concitari gradum? Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri?

Quanto hoc magis accidere ingenio putas, quod totum animo permixtum est; ab illo fingitur, illi paret, inde legem petit.

Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid ergo? Non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus? Non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comitatus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat, si illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam in oratione difflueret. videbis itaque eloquentiam ebrii hominis involutam et errantem et licentiae plenam.

After plenam BA give Maecenas de cultu suo; an interpolation (Gruter). See Summers in C.Q. ii. 170 ff., and O. Hense, p. 548 (ed. of 1914), for a discussion of the quoted passages.

Quid turpius " amne silvisque ripa comantibus? " vide ut " alveum lintribus arent versoque vado vado later MSS.; vada BA.

remittant hortos." Quid? Si quis " feminae cinno crispat et labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa fanantur nemoris tyranni." " Inremediabilis factio rimantur epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt." " Genium festo vix suo testem. Tenuisve cerei fila et crepacem molam Focum mater aut uxor investiunt."

Non statim, cum haec legeris, hoc tibi occurret, hunc esse, qui solutis tunicis in urbe semper incesserit? Nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur. Hunc esse qui in in later MSS.; om. BA.

tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent? Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse? Hunc esse, qui uxorem milliens duxi, cum unam habuerit? Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.

Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis, pepercit gladio, sanguine abstinuit nec ulla alia re, quid posset, quam licentia ostendit; hanc ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae deliciis.

Apparet enim mollem fuisse, non mitem. Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus miri, miri Buecheler; mihi BA.

magni quidem saepe, sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum facient. Motum illi felicitate nimia caput.

Quod vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet.

Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus cultus Muretus; luxus BA.

primum corporum esse diligentior incipit. Deinde supellectili laboratur. Deinde in ipsas domos" inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor. Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.

Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.

Sunt qui sensus praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et audienti suspicionem sui fecerit. Sunt qui illos illos later MSS.; illo BA.

detineant et porrigant. Sunt qui non usque ad vitium accedant, necesse est enim hoc facere aliquid grande temptanti, sed qui ipsum vitium ament. Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium.

Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.

Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a a later MSS.; om. BA.

corona sordidiore, sed ab hac quoque turba cultiore, togis enim inter se isti, non iudiciis distant. Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur. Nam illud semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. Da mihi quemcumque vis, magni nominis virum 2 virum later MSS.; utrum BA.

; dicam, quid illi aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit. Multos tibi dabo, quibus vitia non nocuerint, quosdam, quibus profuerint. Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtutibus inmissa sunt, ut illas secum fractura sint.

Adice nunc, quod oratio certam regulam non habet; consuetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, versat. Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim tabulas loquuntur. Gracchus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium redeunt. Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt.

Utrumque diverso genere corruptum est, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita vitare. Tam hunc dicam peccare quam illum: alter se plus iusto colit, alter plus iusto neglegit; ille et crura, hic ne alas quidem vehit.

Ad compositionem transeamus. Quot genera tibi in hac dabo, quibus peccetur? Quidam praefractam et asperam probant; disturbant de industria, si quid placidius effluxit. Nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem putant et fortem, quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est compositio, modulatio est; adeo blanditur et molliter labitur.

Quid de illa loquar, in qua verba differuntur et diu expectata vix ad clausulas redeunt? Quid illa in exitu lenta, qualis Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam solet, ad morem suum pedemque respondens? Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt et pueriles aut improbae et plus ausae quam pudore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.

Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio vigente anputatae sententiae et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium: " exercitum argenta fecit," id est, pecunia paravit. Hoc Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco: " fugam nostris fecere." Alio loco: " Hiero, rex Syracusanorum, bellum fecit." Et alio loco: " quae audita Panhormitanos dedere Romanis fecere." Gustum tibi dare volui; totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt, apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat. Vides autem, quid sequatur, ubi alicui vitium pro exemplo est.

Dixit Sallustius: " aquis hiemantibus." Arruntius in primo libro belli Punici ait: " repente hiemavit tempestas." Et alio loco cum dicere vellet frigidum annum fuisse, ait: " totus hiemavit annus." Et alio loco: " inde sexaginta onerarias leves praeter militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit." Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam loco dicit Sallustius: " inter arma civilia aequi bonique famas petit." Arruntius non temperavit, quo minus primo statim libro poneret ingentes esse " famas " de Regulo.

Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse debent et ex ipso nata, ex quibus tu aestimes alicuius adfectus. Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.

Quod vides istos sequi, qui aut vellunt barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas coloris improbi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam, quod hominum oculis transire liceat; inritant illos et in se advertunt; volunt vel reprehendi, dum conspici. Talis est oratio Maecenatis omniumque aliorum, qui non casu errant sed scientes volentesque.

Hoc a magno animi malo oritur. Quomodo in vino non ante lingua titubat quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista orationis orationis Buecheler; oratio nisi BA; oratio later MSS.

quid aliud quam ebrietas nulli molesta est, nisi animus labat? Ideo ille curetur; ab illo sensus, ab illo verba exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus. Illo sano ac valente oratio quoque robusta, fortis, virilis est; si ille procubuit, et cetera ruinam sequuntur.

Rege incolumi mens omnibus una est; Amisso rupere fidem. Rex noster est animus. Hoc incolumi cetera manent in officio, parent, optemperant; cum ille paulum vaccillavit, simul dubitant. Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.

Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo: animus noster modo rex est, modo tyrannus. Rex, cum honesta intuetur, salutem commissi sibi corporis curat, et illi nihil imperat turpe, nihil sordidum. Ubi vero inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus; tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.

Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit. Nec illi tam gratum est abundare iucundis quam acerbum, quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque, quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat.

Numquid enim, mi Lucili, in hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat, quod nemo imbecillum? In illo, quod nemo nostrum unum esse se cogitat! Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos; unum videri putas ventrem, cui tanto tumultu comparatur cibus? Aspice veteraria nostra et plena multorum saeculorum vindemiis horrea; unum putas videri ventrem, cui tot consulum regionumque vina cluduntur? Aspice, quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant; unum videri putas ventrem, cui et in Sicilia et in Africa seritur? Sani erimus et modica concupiscemus, si unusquisque se numeret, metiatur simul corpus, sciat, quam nec multum capere nec diu possit. Nihil tamen aeque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis aevi et huius incerti; quidquid facies, respice ad mortem. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo; habeo maiora, quae cures. Quaere, quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes. Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.

Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit, plus habent fiduciae quam curae.

Nosti comptulos comptulos Buecheler; complutos BA.

iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos; nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et est et later MSS.; esset B; esse A1.

fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile concinnitas.

Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus! Praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et—quis credat?—in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent! Quanta esset cum gratia auctoritas! Nemo illam amabilem, qui non simul venerabilem diceret.

Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur? Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat?

O quam te memorem, virgo? Namque haut tibi vultus Mortalis nec vox hominem sonat. Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem. Aderit levabitque, si colere eam voluerimus. Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.

Nemo, inquam, non amore eius arderet, si nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigilant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuro obscuro Muretus; obscure BA.

retinent. Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.

Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.

Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia.

monilia Erasmus; mobilia B; mobiba A.

Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti? Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive harenis sive later MSS.; harent. sive BA.

ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.

Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus, quale sit quod absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus? Scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare.

Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur; omnium istorum, quos incedere altos vides, bratteata felicitas est. Inspice, et scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali iaceat.

Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.

Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus populus in alia discors in hoc convenit; hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.

Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis melius nec dare videntur di immortales posse nec habere.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis Clara micante auro. Eiusdem currum aspice: Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo. Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant.

Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent. Sine me vocari pessimum, ut ut Hense; simul ut MSS.

dives vocer. An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus. Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant. Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit. Quid habere nobis turpe sit quaeris? Nihil. Aut dives opto vivere aut pauper mori. Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit. Pecunia, ingens generis humani bonum, Cui non voluptas matris aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens; Tam dulce si quid Veneris in vultu micat, Merito illa amores caelitum atque hominum movet.

Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent exspectarent Muretus; spectarent BA.

viderentque, quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat.

Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit! Quam misera desiderat esse, quam misera e partis est! Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora! Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est.

" At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet." Fateor. Quid ergo? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt, suscipiunt codd., Gruter; suspiciunt BA.

cum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat. Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.

Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter. Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet. VALE, Seneca Lucilio suo salutem Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant. Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi. Noli timere; nihil eorum, quae tibi non vis negari, eripio. Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas; detraham vitium. Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias; quidni ad te magis perventurae sint, si illis imperabis, quam si servies?

" Sed naturale est," inquis, " ut desiderio amici torquear; da ius da ius Lipsius; datus BA.

lacrimis tam iuste cadentibus. Naturale est opinionibus hominum tangi et adversis contristari; quare mihi non permittas hunc tam honestum malae opinionis metum? " Nullum est vitium sine patrocinio; nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur. Non obtinebis, ut desinat, si incipere permiseris.

Inbecillus est primo omnis adfectus. Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat; excluditur facilius quam expellitur. Quis negat omnis adfectus a quodam quasi naturali fluere principio? Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est. voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam peteremus, sed ut ea, sine quibus non possumus vivere, grata grata Windhaus and cod. Velz.; gratia or gratiora MSS.

nobis illius faceret accessio; suo veniat iure, luxuria est.

Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt. " Aliquatenus," inquis, " dolere, aliquatenus timere permitte "; sed illud " aliquatenus " longe producitur nec ubi vis, accipit finem.

Sapienti non sollicite custodire se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet; nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.

Eleganter mihi videtur Panaetius respondisse adulescentulo cuidam quaerenti, an sapiens amaturus esset. " De sapiente," inquit, " videbimus; mihi et tibi, qui adhuc a sapiente longe absumus, non est committendum, ut incidamus in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem sibi. Sive enim non respuit, respuit Buecheler; respicit BA.

humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur. Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet; facilitate capimur, cum difficultate certamus. Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiescamus. Nec vino infirmum animum committamus nec formae nec adulationi nec ullis rebus blande trahentibus."

Quod Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus adfectibus dico. Quantum possumus, nos a lubrico recedamus; in sicco quoque parum fortiter stamus.

Occurres hoc loco mihi illa publica contra Stoicos voce: " Nimis magna promittitis, nimis dura praecipitis. Nos homunciones sumus, omnia nobis negare non possumus. Dolebimus, sed parum; concupiscemus, sed temperate; irascemur, sed placabimur." Scis, quare non possumus ista?