Quia nos posse non credimus. Immo mehercules aliud est in re: vitia nostra quia amamus, defendimus et malumus excusare illa quam excutere. Satis natura homini dedit roboris, si illo utamur, si vires nostras colligamus ac totas pro nobis, certe non contra nos concitemus. Nolle in causa est, non posse praetenditur. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum. Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse. Primum exponam, quid Stoicis videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo.
Placet nostris, quod bonum est, corpus esse, quia quod bonum est, facit: quidquid facit, corpus est. Quod bonum est, prodest. Faciat autem aliquid oportet, ut prosit; si facit, corpus est. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere.
At sapere non putant eiusdem condicionis esse. Incorporale est et accidens alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quidquam nec prodest. ' " Quid ergo? " inquit, " non dicimus, bonum est sapere? " Dicimus referentes ad id, ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam.
Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere. " Isto modo," inquiunt, " nec beate vivere bonum est. velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse."
Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: " vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est." Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. " Expetendum est," inquiunt, " quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit."
Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere.
et sapientiam bonum et sapere ed. Mentel.; et s. et b. s. B; et s. b. s. A; et s. b. et s. bonum later MSS.
Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum; nostris incipiamus armis confligere.
Quod accidit alicui, utrum extra id, cui accidit, est an in eo, cui accidit? Si in eo est, cui accidit, tam corpus est quam illud, cui accidit. Nihil enim accidere sine tactu potest; quod tangit, corpus est. Si extra est, posteaquam acciderat, recessit. Quod recessit, motum habet. Quod motum habet, corpus est. Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere; concedo ista alia esse, sed non sortis alterius.
Si valetudo indifferens est, et valere indifferens est et valere indifferens est add. Erasmus; bene valere indifferens est later MSS.
; si forma indifferens est, et formonsum esse. Si iustitia bonum est, et iustum esse. Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est. Hoc ut scias, neutrum esse sine altero potest. Qui sapit, sapiens est; qui sapiens est, sapit. Adeo non potest dubitari, an quale illud sit, tale hoc sit, ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem, Sed illud libenter quaesierim: cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus non habet, bonum est. Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est. " Accidens est," inquit, " sapientiae." Hoc ergo, quod vocas sapere, utrum facit sapientiam an patitur? Utroque modo corpus est. Nam et quod fit et quod facit, corpus est; si corpus est, bonum est. Unum enim illi deerat, quominus bonum esset, quod incorporale erat.
Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet? Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam?
Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad Stoicos venit. Qualis sit haec, dicam. Aliud est ager, aliud agrum habere, quidni? Cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat. Sic aliud est sapientia, aliud sapere. Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet; habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta. Ars enim vitae est. Sapere quid est? Non possum dicere " mens perfecta," sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam.
" Sunt," inquit, " naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus. Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum. Hi habent proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem. Hoc sensus ostendit, animus credidit. Corpus est, quod video, cui et oculos intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus," inquit, " est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus; cum dicimus " sapit," de corpore loquimur. Plurimum autem interest, utrum illum dicas an de illo."
Putemus in praesentia ista duo esse,—nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio,—quid prohibet, quominus aliud quidem sit, sit om. BA.
sed nihilominus bonum? Dicebam dicebam Hermes; dicebas BA.
paulo ante aliud esse agrum, aliud habere agrum. Quidni? In alia enim natura est qui habet, in alia quod habetur. Illa terra est, hic homo est. At in hoc, de quo agitur, eiusdem naturae sunt utraque, et qui habet sapientiam, et ipsa.
Praeterea illic aliud est, quod habetur, alius, qui habet; hic in eodem est et quod habetur et qui habet. Ager iure possidetur, sapientia natura. Ille abalienari potest et alteri tradi, haec non discedit a domino. Non est itaque quod compares inter se dissimilia.
Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona, tamquam sapientia et sapiens duo sunt et utrumque bonum esse concedis. Quomodo nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est sapere.
Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam. Quid ergo? Non est id bonum, sine quo nec illud bonum est? Vos certe dicitis sapientiam, si sine usu detur, accipiendam non esse. Quid est usus sapientiae? Sapere; hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit. Si tormenta mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem, ut illa non sint mala, si quod sequitur detraxeris. Sapientia habitus perfectae mentis est, sapere usus perfectae mentis. Quomodo potest usus eius bonum non esse, quae sine usu bonum non non later MSS.; om. BA.
est?
Interrogo te, an sapientia expetenda sit; fateris. Interrogo, an usus sapientiae expetendus sit; fateris; negas enim te illam recepturum, si uti ea prohibearis. Quod expetendum est, bonum est. Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre. Ergo sapere sapientiae usus est, usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo expetendum est. Si expetendum est, bonum est.
Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso, et verba apertae rei impendo. Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit? Si algor malum est, malum sit algere? Si vita bonum est, et vivere bonum sit? Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt. At nobis in ipsa commorandum est.
Etiam si quid e vagari libet, amplos habet illa spatiososque spatiososque later MSS.; speciososque BA.
secessus: de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an an later MSS.; in BA.
corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur. Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt; haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.
Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus? Quid mihi profuturum est scire, an aliud sit sapientia, aliud sapere? Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non esse hoc non esse add. Muretus.
? Temere me geram, subibo subibo Erasmus; subito BA.
huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat; pares erimus.
Potius id age, ut mihi viam monstres, qua ad ista perveniam. Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi. Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, ipsemet Pincianus; ipsemecum BA.
cum visum erit, profugiam.
Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori? Sive non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est, ut cum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet.
Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: " Ita," ita Pincianus; itaque MSS.
inquit, " quamprimum moriar." Homo demens, optas rem tuam. " Ita quamprimum moriar." Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est? Nemo te tenet; evade, qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa, elementa later MSS.; et elementa BA.
quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. " Ita quamprimum moriar ": " quamprimum " istud quid esse vis? Quem illi diem ponis? Citius fieri quam optas, potest. Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione misericordiam captantis; non vult mori qui optat. Deos vitam et salutem roga; si mori placuit, hic mortis est fructus, optare desinere.
Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Hoc est sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare. Tot quaestiones fortuna tibi posuit, nondum illas solvisti; iam cavillaris? Quam stultum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare. Remove ista lusoria arma; decretoriis opus est. Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam. Agatur aliquid. " Sapientia bonum est, sapere non est bonum "; sic fit, ut ut add. Schweighaeuser.
negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam operatum supervacuis. Quid, si scires etiam illud quaeri, an bonum sit futura sapientia sit futura sapientia Pinc.; sit puta sapientia BA.
? Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat? Aegro interim nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit.
Quis nescit hoc ipso non esse bonum id, quod futurum est, quia futurum est? Nam quod bonum est, utique prodest. Nisi praesentia prodesse non possunt; si non prodest, bonum non est; si prodest, iam est. Futurus sum sapiens; hoc bonum erit, cum fuero, interim non est. Prius aliquid esse debet, deinde quale esse.
Quomodo, oro te, quod adhuc nihil est, iam bonum est? Quomodo autem tibi magis vis probari non esse aliquid, quam si dixero: futurum est? Nondum enim venisse apparet quod venit, ver secuturum est: scio nunc hiemem esse. Aestas secutura est: scio aestatem non esse. Maximum argumentum habeo nondum praesentis futurum esse.
Sapiam, spero, sed interim non sapio. Si illud bonum haberem, iam hoc carerem malo. Futurum est, ut sapiam; ex hoc licet nondum sapere me intellegas. Non possum simul et in illo bono et in hoc malo esse; duo ista non coeunt nec apud eundem sunt una malum et bonum.
Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus.
At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio; adice isto naufragia motusque terrarum et quicquid aliud timeri potest; inter ista districtus rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas? Quid inter sapientiam et sapere intersit, inquiris? Nodos nectis ac solvis tanta mole impendente capiti tuo?
Non tam benignum ac liberate tempus natura nobis dedit, ut aliquid ex illo vacet perdere. Et vide, quam multa etiam diligentissimis pereant: aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum; aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobiscum dividit somnus.
Ex ex Pinc.; et BA.
hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum?
Adice nunc, quod adsuescit animus delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere, cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio; scio mea non interesse, sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiam sapiam later MSS.; sapientiam BA.
? Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera? Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem.
Possum autem superior esse, si derexero eo eo added by Haase.
omne, quod disco. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus; solvendo non eris. Convenerat quidem, ut tua priora essent, tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis; bene credi tibi scio. Itaque in anticessum dabo nec faciam, quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam " si rem nullam habebit, quod in buccam venerit, scribat."
Numquam potest deesse, quod scribam, ut omnia illa, quae Ciceronis implent epistulas, transeam: quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis viribus pugnet; quis consulatum fiducia Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et videre, quam multarum rerum candidatus sit, et non suffragari.
Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem?
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque! Quanti animi res est solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere: " Nihil mihi tecum, fortuna. Non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli, Vatinios fieri. Nihil rogo." Hoc est privatam facere fortunam.
Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
Cui enim adsecuto satis fuit, quod optanti nimium videbatur? Non est, ut existimant homines, avida felicitas, sed pusilla; itaque neminem satiat. Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis iaces; ei vero, qui ad illa pervenit, humilia sunt. Mentior, nisi adhuc quaerit escendere; istud, quod tu summum putas, gradus est.
Omnes autem male habet ignorantia veri; tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora minora later MSS.; miro BA.
quam speraverint, adepti ac multa passi vident. Maiorque pars miratur ex intervallo fallentia, et vulgo bona pro magnis sunt.
Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt: " bonum est quod invitat animos, quod ad se vocat." Huic statim opponitur: quid, si invitat quidem, sed in perniciem? Scis, quam multa mala blanda sint. verum et veri simile inter se differunt; ita quod bonum est, vero iungitur; non est enim bonum nisi verum est. At quod invitat ad se et adlicefacit, adlicefacit Gronovius; adlicer B; adicer A.
veri simile est; subripit, sollicitat, adtrahit.
Quidam ita finierunt: " bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet." Et huic idem opponitur; multa enim impetum animi movent, quae petantur petentium malo. Melius illi, qui ita finierunt: " bonum est, quod ad se impetum animi secundum naturam movet et ita demum petendum est, cum coepit esse expetendum," Iam et honestum est; hoc enim est perfecte petendum.
Locus ipse me admonet, ut quid intersit inter bonum honestumque dicam. Aliquid inter se mixtum habent et inseparabile: nec potest bonum esse, nisi cui aliquid honesti inest, et honestum utique bonum est. Quid ergo inter duo interest? Honestum utique b. e. q. e. i. d. i. honestum added by later MSS.; om. BA.
est perfectum bonum, quo beata vita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt.
Quod dico, talest: sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio. Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt. Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est. Bonum ex honesto fluit, honestum ex se est. Quod bonum est, malum esse potuit; quod honestum est, nisi bonum esse non potuit.
Hanc quidam finitionem reddiderunt: " bonum est, quod secundum naturam est." Attende, quid dicam: quod bonum, est secundum naturam; non protinus quod secundum naturam est, etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt, ut non conveniat illis boni nomen. Levia enim sunt, contemnenda. Nullum est minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguum est, bonum non est; cum bonum esse coepit, non est exiguum. Unde adcognoscitur bonum? Si perfecte secundum naturam est.
" Fateris," inquis, " quod bonum est, secundum naturam esse; haec eius proprietas est. Fateris et alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est, cum haec non sint? Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?"
Ipsa scilicet magnitudine. Nec*' hoc novum est, quaedam crescendo mutari. Infans fuit; factus est pubes, alia eius proprietas fit. Ille enim inrationalis est, hic rationalis. Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.
" Non fit," inquit, " aliud quod maius fit. Utrum lagonam an dolium impleas vino, nihil refert; in utroque proprietas vini est. Et exiguum mellis pondus et magnum et magnum later MSS.; ex magno BA.
sapore non differt." Diversa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas qualitas later MSS.; aequalitas BA.
est; quamvis augeantur, manet.
Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
Quaedam post multa incrementa ultima demum vertit adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt, condicionem inprimit. Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit cuneavit later MSS.; cenavit BA.
et interventu suo vinxit. Summa adiectio quare plurimum facit vel exigua? Quia non auget, sed implet.
Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt. Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari. Quod longe aliud factum est quam fuit, cum magnum videretur, sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus; novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est. Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit; hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem Quotiens aliquid inveni, non expecto, donec dicas " in commune." Ipse mihi dico. Quid sit, quod invenerim quaeris; sinum laxa, merum lucrum est. Docebo, quomodo fieri dives celerrime possis. Quam valde cupis audire! nec inmerito; ad maximas te divitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen tibi creditore; ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.
Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes. Quantulumcumque est, satis erit, si, quidquid deerit, deerit later MSS.; dederit BA.
id a nobis petierimus. Nihil enim, mi Lucili, interest, utrum non desideres an habeas. Summa rei in utroque eadem est: non torqueberis. Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges— contumax est, non potest vinci, suum poscit—sed ut quicquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessarium.
Esurio; edendum est. Utrum hic panis sit plebeius an siligineus, ad naturam nihil pertinet; illa ventrem non delectari vult, sed impleri. Sitio; utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calix an manus concava, nihil refert.
Finem omnium rerum specta, et supervacua dimittes. Fames me appellat; ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendavit quodcumque comprendero.
Nihil contemnit esuriens.
Quid sit ergo, quod me delectaverit quaeris? videtur mihi egregie dictum: sapiens divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus. " Inani me," inani me later MSS.; inanima BA.
' inquis, " lance muneras. Quid est istud? Ego iam paraveram fiscos. Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces. Decipere est istud, docere paupertatem, cum divitias promiseris." Ita tu pauperem iudicas, cui nihil deest? " Suo," inquis, " et patientiae suae beneficio, non fortunae." Ideo ergo illum non iudicas divitem, quia divitiae eius desinere non possunt? Utrum mavis habere multum an satis?
Qui multum habet, plus cupit; quod est argumentum nondum illum satis habere; qui satis habet, consecutus est, quod numquam diviti contigit, finem. An has ideo non putas esse divitias, quia propter illas nemo proscriptus est? Quia propter illas nulli venenum filius, nulli uxor inpegit? Quia in bello tutae sunt? Quia in pace otiosae? Quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere?
"At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non sitit." Plus Iuppiter non habet. Numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est. Post Dareum et Indos pauper est Alexander. Mentior? Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit. Quod naturae satis est, homini non est.
Inventus est qui concupisceret aliquid post omnia; tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio. Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.
Neminem pecunia divitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit. Quaeris, quae sit huius rei causa? Plus incipit habere posse, qui plus habet. Ad summam, quem voles mihi ex his, quorum nomina cum Crasso Licinoque Crasso Licinoque Muretus; croeso (crasso) licinioque MSS.
numerantur, in medium licet protrahas. Adferat censum, et quicquid habet et quicquid sperat, simul computet; iste, si mihi credis, pauper est, si tibi, potest esse.
At hic, qui se ad id, ad id later MSS.; ad BA.
quod exigit natura, composuit, non tantum extra sensum est paupertatis, sed extra metum. Sed ut scias, quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse, quem circa dicimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et supervacui.
At excaecant populum et in se convertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est. Omnium istorum felicitas in publicum spectat; ille, quem nos et populo et fortunae subduximus, subduximus later MSS.; subdiximus BA.
beatus introsum est.
Nam quod ad illos pertinet, apud quos falso divitiarum nomen invasit occupata paupertas, sic divitias habent, quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat. E contrario dicere solemus: febris illum tenet. Eodem modo dicendum est: divitiae illum tenent. Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo; tantum miscere vitia desideriis noli.
Quaeris, quali mensa, quali argento, quam paribus ministeriis et levibus adferatur cibus? Nihil praeter cibum natura desiderat. Num tibi, cum fauces urit sitis, aurea quaeris Pocula? Num esuriens fastidis omnia praeter Pavonem rhombumque?
Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat, non nimis curat. Infelicis luxuriae ista tormenta sunt; quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet. Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur. Nam si pertinere ad te iudicas, quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis.
Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit. Recipiunt supervacua dilectum: hoc parum decens, illud parum laudatum, oculos hoc meos laedit. Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi iura discripsit, ut salvi essemus, non ut delicati. Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
Utamur ergo hoc naturae beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine melius illam meruisse de nobis, quam quia quicquid ex necessitate desideratur, sine fastidio sumitur. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua per plures quaestiunculas vagata est, sed in una constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia pervenerit. Haec duo apud alios diversa sunt, apud nos tantum divisa.
Quid sit hoc dicam. Bonum putant esse aliqui id, aliqui id Buecheler and Windhaus; aliquit BA.
quod utile est; itaque hoc et et later MSS.; et de BA.
divitiis et equo et vino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit. Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
sententiam later MSS.; sentiam BA.
Nos nos cod. Vat.; om. BA.
ista duo quidem facimus, sed ex uno.
Nihil est bonum, nisi quod honestum est. Quod honestum, est utique bonum. Supervacuum iudico adicere, quid inter ista discriminis sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil bonum nobis nihil bonum nobis cod. Ottobon.; nihil nobis BA.
videri, quo quis et male uti potest. Vides autem divitiis, nobilitate, viribus quam multi male utantur.
Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici, quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit.
Hoc nos natura docere non potuit; semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam aiunt nos in notitiam incidisse, quod est incredibile, virtutis alicui speciem casu occucurrisse. Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant. Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto puto add. Buecheler.
in civitatem suam redigendum. Utar ergo illo non tantum tamquam recepto, sed tamquam usitato.
Quae sit haec analogia, dicam. Noveramus corporis sanitatem; ex hac cogitavimus esse aliquam et animi. Noveramus vires corporis; ex his collegimus esse et animi robur. Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant; haec coepimus tamquam perfecta mirari. Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat; haec dissimulavimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra verum tulit; ex his ergo speciem ingentis boni traximus.
Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere. Idem medico Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyrrhum, caveret insidias. Eiusdem animi fuit auro non vinci, veneno non vincere. Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum. " Vive," inquit, " beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi."
Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque iecitque later MSS.; legitque BA1.
se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere virtutis. Adiciam, quod mirum fortasse videatur: mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit.
enituit Buecheler, with cod. Ottobon.; emicuit cod. Velz.; nituit BA.
Sunt enim, ut scis, virtutibus vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est; sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat an servare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant, sed proiciunt; non voco ego liberalem pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac ac add. Gertz.
dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel. Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam; factum laudavimus, contempsimus virum.
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum obnixum codd. Laur. and Ottobon.; obnoxium BA.
et lassitudinem corporis animo sublevantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo perfectam esse virtutem.
Hanc in partes divisimus; oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui; conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium. Ex quo ergo virtutem intelleximus? Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit? Dicam. Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit. Quicquid inciderat, non tamquam malum aspernatus est et in se casu casu ed. Ven.; casum B; cassum A.
delatum, sed quasi delegatum sibi. Hoc qualecumque est, inquit, meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso navemus operam.
Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in.se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus.
Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit. Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas.
Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede venientis, si haec, in quibus versatur, humilia iudicat et angusta, si exire non metuit. Scit enim, quo exiturus sit, qui unde venerit meminit. Non videmus quam multa nos incommoda incommoda later MSS.; commoda BA.
exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus?
Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur. Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc temptamur et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.
At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit. vide in quanta caecitate mens nostra sit!
Hoc quod futurum dico, cum maxime fit, et pars eius magna iam facta est, nam quod viximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur. Ad mortem dies extremus pervenit, accedit accedit later MSS.; accidit BA.
omnis. Carpit nos illa, non corripit.
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas.
aequalitas Gronovius; qualitas BA.