SigPhi · Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales (Latin)

Latin

Page 24 of 25

vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, Licinum divitiis cod. Guelf.; linum diriditis BA.

Apicium cenis, Maecenatem deliciis provocant.

Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter et inter cod. Harl.; cancer BA.

simulationem virtutum amoremque vitiorum amoremque vitiorum Pinc, and cod. Harl.; amorumque utiliorum BA.

adsidua iactatio. Aliquis aliquis Buecheler; is BA; s. (scilicet) Hense.

habebat saepe ducentos, Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et Concha salis puri, toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat "; decies centena dedisses Huic parco, paucis contento; quinque diebus Nil erat.

Homines homines Buecheler; omnes BA.

isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo in diversum aberrat. Multos dixi? Prope est, ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et votum. Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.

Sic maxime coarguitur animus inprudens; alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est. Magnam rem puta unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani. Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo, quem here vidisti, merito dici potest: "hic qui est? " Tanta mutatio est. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Litigabis, ego video, cum tibi hodiernam quaestiunculam, in qua satis diu haesimus, exposuero. Iterum enim exclamabis: " hoc quid ad mores? " Sed exclama, dum tibi primum alios opponam, cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum; hi iudicium accipient. Deinde dicam: non quicquid morale est, mores bonos facit.

Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud ad exercendum, aliud ad vestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum. Omnia tamen ad hominem pertinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt. Mores mores later MSS.; timores BA.

aha aliter attingunt: quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedam naturam eorum et originem scrutantur.

Cum quaero, quaero add. Schweighaeuser; quaeritur later MSS.; om. BA.

quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse? Falsum est. Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi quid homini sit optimum, inveneris, nisi naturam eius inspexeris? Tunc demum intelleges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit, cum didiceris, quid naturae tuae debeas.

"Ego," inquis, "volo discere, quomodo minus cupiam, minus timeam. Superstitionem mihi excute. Doce leve esse vanumque hoc, quod felicitas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere." Desiderio tuo satis faciam, et virtutes exhortabor et vitia converberabo. Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere. Quidni? Cum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.

Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus? Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite scite Windhaus; scit BA.

gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat; sic animal in omnem usum sui mobilest.

Mirari solemus saltandi saltandi Gronovius; satiant BA; satiant saltandi cod. Harl.

peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus adsequitur. Quod illis ars praestat, his natura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat. Hoc haesitat. hoc Madvig; haesit, ad hoc BA.

edita protinus faciunt. Cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur.

" Ideo," inquit, " partes suas animalia apte movent, quia si aliter moverint, dolorem sensura sunt. Ita, ut vos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet." Quod est falsum. Tarda enim sunt, quae necessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.

Sic infans, qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul temptare vires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit, donec se per dolorem ad id, quod natura poscit, exercuit. Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur. Nullum tormentum sentit supina testudo, supina testudo later MSS.; supinate studio BA.

inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit After desinit Haase removed niti.

quatere se, quam in pedes constitit.

Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa illa later MSS.; illam BA.

ad vivendum venire notitia, quam quod nullum animal ad usum sui rude est. " Constitutio," inquit, " est, ut vos dicitis, principale animi quodam modo se habens erga corpus. Hoc tam perplexum et subtile et vobis quoque vix enarrabile quomodo infans intellegit? Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant." Verum erat quod opponis, si ego ab animalibus constitutionis finitionem intellegi dicerem, non ipsam constitutionem.

Facilius natura intellegitur quam enarratur; itaque infans ille quid sit constitutio non novit, constitutionem suam novit. Et quid sit animal, nescit, animal esse se sentit.

Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure. Nos quoque animum habere nos scimus; quid sit animus, ubi sit, qualis sit aut unde, nescimus. Qualis ad nos After nos Haase del. pervenerit.

animi nostri sensus, quamvis naturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus est. Necesse est enim id sentiant, per quod alia quoque sentiunt, necesse est eius sensum habeant, cui parent, a quo reguntur.

Nemo non ex nobis intellegit esse aliquid, quod impetus suos moveat; quid sit illud ignorat. Et conatum sibi esse scit; quis sit aut unde sit, nescit. Sic infantibus quoque animalibusque principalis partis suae sensus est non satis dilucidus nec expressus.

" Dicitis," inquit, " omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali, sed tamquam rationali. Ea enim parte sibi carus est homo, qua homo est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali potest, cum rationalis nondum sit? " Unicuique aetati sua constitutio est, alia infanti, alia puero, alia seni; omnes ei constitutioni conciliantur in qua sunt.

Infans sine dentibus est: huic constitutioni suae conciliatur. Enati sunt dentes; huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit; in quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam componitur.

Alia est aetas infantis, pueri, adulescentis, senis; ego tamen idem sum, qui et infans fui et puer et adulescens. Sic, quamvis alia atque aha cuique constitutio sit, conciliatio constitutionis suae eadem est. Non enim puerum mihi aut iuvenem aut senem, sed me natura commendat. Ergo infans ei constitutam* suae conciliatur, quae tunc infanti est, non quae futura iuveni est. Neque enim, si aliquid illi maius in quod transeat, restat, non hoc quoque in quo nascitur, secundum naturam est.

Primum sibi ipsum conciliatur animal, debet enim aliquid esse, ad quod alia referantur, voluptatem peto, cui? Mihi. Ergo mei curam ago. Dolorem refugio, pro quo? Pro me. Ergo mei curam ago. Si omnia propter curam mei facio, ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis nec inseritur, sed innascitur.

Producit fetus suos natura, non abicit. Et quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo ovo Bartsch; quo BA.

modo effusa, quid sit infestum, ipsa ipsa Hense; ipsi or ipsis MSS.

protinus norunt et mortifera devitant. Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.

Nullum animal ad vitam prodit sine metu mortis.

" Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest? " Primum quaeritur, an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient. Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem? Quare pulli faelem timeant, canem non timeant? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cavent.

experisci cavent Buecheler; experisciavent, experiri cavent, or experts cavent MSS.

Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae; aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora vivendo.

Ex quo quidem apparet non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae. Et tardum est et varium, quod usus docet; quicquid natura tradit, et aequale omnibus est et statim.

Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur? Sentit se carne constare; itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia iuvantia Haase; iuvant illa Bp; vivant illa A.

petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.

Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique obeundi undique Buecheler; obeundi(que) MSS.

concordia? Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem perniciem later MSS.; praetium Bp; prium A.

illa tenduntur, velut retibus implicata teneantur?

Nascitur ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius. videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit; ex aequo ex aequo Pinc.; ex equo Harl.; et quo BA1p.

venit, quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.

Nec est mirum cum eo nasci illa, sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum, After permanendum Bartsch dei. in.

conciliationem et caritatem sui. Non poterant salva esse, nisi vellent. Nec After nec Hense dei. non.

hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. In Before in Bartsch dei. sed.

nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem. Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est. videbis, quae aliis inutilia sunt, sibi ipsa non deesse. Vale.

Seneca Lucilio suo salutem Detrimentum iam dies sensit. Resiluit aliquantum, ita tamen ut liberate adhuc spatium sit, si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosior meliorque, si quis illum exspectat et lucem primam excipit excipit Gruter; exuit BAp.

; turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit; et adhuc multis hoc antelucanum est.

Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit, Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina Vesper; talis horum contraria omnibus non regio, sed vita est. Sunt quidam in eadem urbe antipodes, qui, ut M. Cato ait, nec orientem umquam solem viderunt nec occidentem.

Hos tu existimas scire quemadmodum vivendum sit, qui nesciunt quando? Et hi mortem timent, in quam se vivi condiderunt? Tam infausti quam nocturnae aves sunt. Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericula fericula Turnebus; pericula Bap.

discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur.

At mehercules nullus agenti dies longus est. Extendamus vitam; huius et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox, et aliquid ex illa in diem transferatur.

Aves, quae conviviis conparantur, ut inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor tumor later MSS.; timor BAp.

pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit. At istorum corpora, qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim. Quanto plus tenebrarum in animo est! Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit?

Interrogas, quomodo haec animo pravitas fiat aversandi diem et totam vitam in noctem transferendi? Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt. Hoc est luxuriae propositum, gaudere perversis nec tantum discedere a recto, sed quam longissime abire, deinde etiam e contrario stare.

Non videntur tibi contra naturam vivere qui ieiuni qui ieiuni Pinc. and cod. Harl.; ieiuni BAp.

bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis et ad cibum ebrii transeunt? Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant. Post prandium aut cenam bibere vulgare est; hoc patres familiae rustici faciunt et verae voluptatis ignari. Merum illud delectat, quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad nervos; illa ebrietas iuvat, quae in vacuum venit.

Non videntur tibi contra naturam vivere qui commutant cum feminis vestem? Non vivunt contra naturam qui spectant, ut pueritia splendeat tempore alieno? Quid fieri crudelius vel miserius potest? Numquam vir erit, ut diu virum pati possit? Et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet?

Non vivunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et calorum apta mutatione bruma lilium, bruma lilium Pinc.; brumalium Bap.

florem vernum, exprimunt exprimunt later MSS.; primaint BA; primunt p.

? Non vivunt contra naturam contra naturam later MSS.; conaturam Bap.

qui pomaria in summis turribus serunt? Quorum silvae in tectis domuum ac fastigiis nutant, nutant later MSS.; mutant Bap.

inde ortis radicibus quo inprobe cacumina egissent? Non vivunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non non add. later MSS.

videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur?

Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem velle, novissime in totum ab illa desuescunt. " Lucet: somni tempus est. Quies est: nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus. Iam lux propius accedit; tempus est cenae. Non oportet id facere, quod populus. Res sordida est trita ac vulgari via vivere. Dies publicus relinquatur: proprium proprium later MSS.; proprius or propius BAp.

nobis ac peculiare mane fiat."

Isti vero mihi defunctorum loco sunt. Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et cereos vivunt? Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es."

Recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. Ortus et occasus libentissime inserebat. Itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: " Numquam possum liberalius agere: paratus sum illum audire ab ortu ad occasum."

Cum hos versus recitasset: Incipit ardentes Phoebus producere flammas, Spargere se se later MSS.; om. BA.

rubicunda dies, iam tristis hirundo Argutis reditura cibos inmittere inmittere later MSS.; mittere BAp.

nidis Incipit et molli partitos ore ministrat, Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit: " incipit Buta dormire." Deinde cum subinde recitasset: Iam sua pastores stabulis armenta locarunt, Iam dare sopitis nox pigra silentia terris Incipit, idem Varus inquit: " Quid dicis? Iam nox est? Ibo et Butam salutabo." Nihil erat notius hac eius vita in contrarium circumacta; quam, ut dixi, multi eodem tempore egerunt.

Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, solitum later MSS.; oblitum BAp.

et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum. Praeterea luxuriosi vitam suam esse in sermonibus, dum vivunt, volunt; nam si tacetur, perdere se putant operam. Itaque male habent, quotiens faciunt male habent quociens faciunt later MSS. and cod. Harl.; aliquotiens faciunt BAp.

quod excidat fama.

Multi bona comedunt, multi amicas habent. Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere; in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.

Pedonem Albinovanum narrantem audieramus, erat autem fabulator elegantissimus, habitasse se supra domum S. Papini. Is erat ex hac turba lucifugarum. " Audio," inquit, " circa horam tertiam noctis flagellorum sonum. Quaero, quid faciat; dicitur rationes accipere. Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum; quaero, quid sit; dicitur vocem exercere. Quaero circa horam octavam noctis, quid sibi ille sonus rotarum velit; gestari dicitur.

Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur. Quaero, quid sit; dicitur mulsum et habeam poposcisse, a balneo exisse. Excedebat," inquit, " huius diem cena minime, valde enim frugaliter vivebat; nihil consumebat nisi noctem. Itaque credendo dicentibus illum quibusdam avarum et sordidum vos," inquit, " illum et lychnobium dicetis."

Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates; varia sunt, innumerabiles habent facies, comprendi eorum genera non possunt. Simplex recti cura est, multiplex pravi, et quantumvis novas declinationes capit. Idem moribus evenit; naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent; his distorti plurimum et omnibus et inter se dissident.

Causa tamen praecipua mihi videtur huius morbi vitae communis fastidium. Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis vehiculorum, sic se se add. Hense.

volunt separare etiam temporum dispositione.

dispositione Muretus; dispositiones MSS.

Nolunt solita peccare, peccare Erasmus; spectare MSS.

quibus peccandi praemium infamia est. Hanc petunt omnes isti, qui, ut ita dicam, retro retro Pincianus; recto MSS.

vivunt.

Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum; illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus. VALE.

Seneca Lucilio suo salutem Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni; nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias, After excipias, quod dei. by Buecheler.

indignandum nihil nisi nisi later MSS.; om. BA.

ipse indignando adstruas.

Non habet panem meus meus later MSS.; meum BA.

pistor; sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. " Malum panem " inquis. Exspecta: bonus fiet. Etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperat; exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut fastidire desiero.

Necessarium est parvo adsuescere: multae difficultates locorum, multae temporum etiam locupletibus et instructis ad voluptatem ad voluptatem P. Thomas; advobus optantem BA.

prohibentes prohibentes Pinc.; prohibent et BA.

occurrent. Quidquid vult habere nemo potest, illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae patiens.

Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit; non unctores, non balineum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod labor contraxit, quies tollit. Haec qualiscumque cena aditiali aditiali Erasmus; adiali BA.

iucundior erit.

Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et verius. Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis; illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias, molestias Windhaus; molesta later MSS.; modestia BA.

sed placidus aspexit; si non excanduit, non litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.

Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.

Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur. Et recti recti later MSS.; retu BA.

apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est.

Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum antecedat; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut deiciant aut later MSS.; deiciantur ut BA.

qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant. Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent; turpe est videri eas te habere sarcinas totas, quae e tuto tuto later MSS.; toto BA; e toto Buecheler.

concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne frigus teneram cutem laedat; turpe est neminem esse in comitatu tuo comitatu tuo Buecheler; comitatu(o) BA.

puerorum, cuius sana facies medicamentum desideret.

Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt, qui vitia tradunt et alio aliunde transerunt.

transerunt Hense; transeunt BA.

Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent; sunt quidam, qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim profecit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere; prosequitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis; quom initum quom initum Buecheler; quam initium A (nam) B.

fecerunt admissaeque insunt plus audent.

Inde ad haec pervenitur verba: " virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est. Una felicitas est bene vitae facere. Esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit; dubitamus sapere? Quid iuvat aetati sapere? Quid iuvat aetati Buecheler and Hense; quod iuvat sapere et aetati BA.

non semper voluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem? Eo mortem praecurre et quidquid illa ablatura est, iam sine tibi interire.

sine tibi interire Hense; sibi interere BA.

Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non est istud vivere, sed alienae vitae interesse.

Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas. Plus enim gaudebit tua morte, tua morte later MSS.; tuamor B1A.

quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle."

Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. Idem possunt; abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi turpi spe illidunt.

in turpem vitam misera nisi turpis illidunt Cod. Harl., turpi spe Capps; inter spem vitam misera nisi turpis inludunt BA1.

Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere, ut ea demum sint tibi iucunda, quae honesta.

Quod adsequi poterimus', si scierimus scierimus later MSS.; fecerimus BA.

duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent. Invitant ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia; fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur.

Non vides, quam diversus sit descendentium habitus et ascendentium? Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem* partem dare, si ascendas, retro abducere cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est; hic inpellamus corpora, illic refrenemus.

Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris doloris Pinc.; dolores BA.

metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque nocere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. " Solus sapit sapit Buecheler; apte BA.

ad hanc artem; aeque conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem iuvenes amandi sint."

Haec Graecae consuetudini data sint, haec sint later MSS.; om. BA.

nos ad illa potius aures derigamus: " Nemo est casu bonus. Discenda virtus est. voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant. Gloria vanum et volucre volucre Schweighaeuser; volve B1A; volatile B2; volubile later MSS.

quiddam est auraque mobilius. Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non est; quid quaeris? Sola ius aecum generis humani. Superstitio error insanientis insanientis Schweighaeuser; insanandus BA; insanus later MSS.

est; amandos timet; quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges an infames? " Haec discenda, immo ediscenda sunt; non debet excusationes vitio philosophia debet and philosophia Muretus; debes and philosophiae BA.

suggerere. Nullam habet spem salutis aeger, aeger later MSS.; aeque BA.

quem ad intemperantiam medicus hortatur. VALE, Seneca Lucilio suo salutem Possum multa tibi veterum praecepta referre, Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit. Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure.

secure. Buecheler; sicuti or sicut MSS.

Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur. Quod ne nunc quidem fieri laborabo. Quaeritur, utrum sensu conprendatur an intellectu bonum? Huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non esse.

Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla non nulla non later MSS.; nulla BA.

delectat; et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.

Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent? His enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium.

Sed videlicet ratio isti rei praeposita est; illa illa Haase; illi BA.

quemadmodum de beata vita, de beata vita Madvig; debeat deb(v) ita BA.

quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.

Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.

Nempe vos a manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis."

Dicimus beata esse, quae secundum naturam sint. Quid autem secundum naturam sit, palam et protinus apparet, sicut quid sit integrum. Quod secundum naturam est, quod contigit protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit.

Cacumen radicis loco ponis. Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti, incerti Erasmus; incepti BA.

tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare. Atqui quantulum interest inter cum, qui cum qui cum Erasmus; quicumq. BA.

maxime vitam accipit, et illum, qui maternorum viscerum latens onus est? Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.

Quare autem bonum in arbore animalique muto non est? Quia nec ratio. Ob hoc in infante quoque non est, nam et huic deest; tunc ad bonum perveniet, cum ad rationem perveneris Est aliquod inrationale irrationale later MSS.; in ratione BA. BA write est aliquod in ratione animal twice.

animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum; in nullo horum bonum, ratio illud secum adfert.

Quid ergo inter ista, quae rettuli, distat? In eo, quod inrationale est, numquam erit bonum. In eo, quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest. Esse in eo, quod rationale est esse in eo quod rationale est Buecheler and Schweighaeuser; sed in eo q. est rationale later MSS.; om. BA.

sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est.

Ita dico, Lucili: bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum. Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est. Quidni non sit? Non magis quam in semine.

Hoc si dicas, aliquod arboris ac sati bonum novimus; hoc non est in prima fronde, quae emissa eum maxime solum rumpit. Est aliquod bonum tritici; hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit. Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi consummata non profert, ita hominis bonum non est in homine, nisi cum illi illi later MSS.; illa BA.

ratio perfecta est.

Quod autem hoc bonum? Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit. Si hoc est est Rossbach; et BA.

bonum, et intellegibile est.

" Dixisti," inquit, " aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae; potest ergo aliquod esse et infantis." Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus; hoc, quod in illis bonum est, precario bonum dicitur. " Quod est? " inquis. Hoc, quod secundum cuiusque naturam est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est.

Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei; haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illo illo Schweighaeuser; illa BA.

diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis. Cetera tantum tantum cod. Harl. and Schweighaeuser; tam BA.

in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio.

Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est. Cetera possunt in suo genere esse perfecta.

In quo non potest beata vita esse, nec id potest, quo beata vita efficitur, beata autem vita bonis efficitur. In muto animali non est beata vita nec id, quo beata vita nec vita later MSS.; om. BA.

efficitur, in muto animali bonum non est.

Mutum animal sensu conprendit praesentia. Praeteritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admoneretur; tamquam equus equus later MSS.; quos BA.

reminiscitur viae, cum ad initium eius admotus admotus Erasmus; ad motum BA.

est. In stabulo quidem nulla illi viae est quamvis saepe calcatae memoria. Tertium vero tempus, id est futurum, ad muta non pertinet.

Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat, praeterito, praesente, venturo. Animalibus tantum quod gravissimum est intra cursum datum, praesens. Praeteriti rara memoria est nec umquam revocatur nisi praesentium occursu.

Non potest ergo perfectae naturae bonum in inperfecta esse natura, aut si natura talis hoc habet, si habet Buecheler; si naturalia habet, hoc habet BA.

habent et sata. Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos. Numquam autem inordinatum aut before inordinatum removed by Bartsch.

est bonum aut turbidum, " Quid ergo? " inquis, " muta animalia perturbate et indisposite moventur? " Dicerem dicerem later MSS.; dicere BA.

illa perturbate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet; nunc moventur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est, quod potest esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse; mutis animalibus talis ex natura sua motus est.

Sed ne te diu teneam, erit aliquod aliquod Harl.; aliquando BA.

bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid perfectum, sed nec bonum absolute nec virtus nec perfectum. Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio.

Quo nunc pertineat ista disputatio quaeris, et quid animo tuo profutura sit? Dico: et exercet illum et acuit et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest autem etiam quo moratur ad prava properantes.

properantes Madvig; properante(i) MSS.

Sed et illud et illud Harl.; illum BA.

dico: nullo modo prodesse possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo pono.

Quid, inquam, vires corporis alis et exerces? Pecudibus istas maiores ferisque natura concessit. Quid excolis formam? Cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vinceris. Quid capillum capillum later MSS.; eapullum BA.