XIV.
Quid nunc te per innumerabilia magnorum uirorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius sit inuenire felices? Quota enim quaeque domus usque ad exitum omnibus partibus suis constitit, in qua non aliquid turbatum sit? Vnum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita, Lucium si uis Bibulum et C. Caesarem: uidebis inter collegas inimicissimos concordem fortunam. L. Bibuli, melioris quam fortioris uiri, duo simul filii interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti, ut non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset. Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno inuidiam collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est processit ad solita imperatoris officia. Quis minus potest quam unum diem duobus filiis dare? Tam cito liberorum luctum finiuit qui consulatum anno luxerat. C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano continere felicitatem suam posset, audit decessisse filiam publica secum fata ducentem. In oculis erat iam Cn. Pompeius non aequo laturus animo quemquam alium esse in re publica magnum et modum inpositurus incrementis, quae grauia illi uidebantur etiam cum in commune cresceret. Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem uicit quam omnia solebat.
XV.
XV.
Quid aliorum tibi funera Caesarum referam? quos in hoc mihi uidetur interim uiolare fortuna ut sic quoque generi humano prosint, ostendentes ne eos quidem qui dis geniti deosque genituri dicantur sic suam fortunam in potestate habere quemadmodum alienam. Diuus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba, adoptione desertam domum fulsit: tulit tamen tam fortiter quam cuius iam res agebatur cuiusque maxime intererat de dis neminem queri. Ti. Caesar et quem genuerat et quem adoptauerat amisit; ipse tamen pro rostris laudauit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo uelamento quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit uultum; experiendum se dedit Seiano ad latus stanti quam patienter posset suos perdere.
Videsne quanta copia uirorum maximorum sit quos non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi bona, tot ornamenta publice priuatimque congesta erant? Sed uidelicet it in orbem ista tempestas et sine dilectu uastat omnia agitque ut sua. Iube singulos conferre rationem: nulli contigit inpune nasci.
XVI.
Scio quid dicas: 'oblitus es feminam te consolari, uirorum refers exempla.' Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et uirtutes illarum in artum retraxisse? par illis, mihi crede, uigor, par ad honesta, libeat, facultas est; dolorem laboremque ex aequo, si consueuere, patiuntur. In qua istud urbe, di boni, loquimur? in qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt: Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum; in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob insignem audaciam tantum non in uiros transcripsimus: equestri insidens statuae in sacra uia, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuuenibus nostris puluinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi in qua etiam feminas equo donauimus. Quod tibi si uis exempla referri feminarum quae suos fortiter desiderauerint, non ostiatim quaeram; ex una tibi familia duas Cornelias dabo: primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognouit; et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos ciuitas sensit: Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos uiros negauerit magnos fatebitur, et occisos uidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus 'numquam' inquit 'non felicem me dicam, quae Gracchos peperi.' Cornelia Liui Drusi clarissimum iuuenem inlustris ingenii, uadentem per Gracchana uestigia inperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit quam ipse leges tulerat. Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reuerteris, si tela quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem continuit?
Plena et infesta uariis casibus uita est, a quibus nulli longa pax, uix indutiae sunt. Quattuor liberos sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum quod in confertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine inuidia damnoue praeteruehi? 'At hoc iniquior fortuna fuit quod non tantum eripuit filios sed elegit.' Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore diuidere: duas tibi reliquit filias et harum nepotes; et ipsum quem maxime luges prioris oblita non ex toto abstulit: habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc ut illas cum uideris admonearis filii, non doloris. Agricola euersis arboribus quas aut uentus radicitus auolsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit sobolem ex illis residuam fouet et in amissarum semina statim plantasque disponit; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum ueloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora. Has nunc Metili tui filias in eius uicem substitue et uacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leua. Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est: iniquiores sumus aduersus relicta ereptorum desiderio. Sed si aestimare uolueris quam ualde tibi fortuna, etiam cum saeuiret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia: respice tot nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia: 'mouerer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur: nunc uideo exempto discrimine eodem modo malos bonosque iactari.'
XVII.
'Graue est tamen quem educaueris iuuenem, iam matri iam patri praesidium ac decus amittere.' Quis negat graue esse? sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes ut perires, ut sperares metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires cuius esses status.
Si quis Syracusas petenti diceret: 'omnia incommoda, omnes uoluptates futurae peregrinationis tuae ante cognosce, deinde ita nauiga. Haec sunt quae mirari possis: uidebis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat; subitum illo mare inrupit et Hesperium Siculo latus abscidit.
Deinde uidebis (licebit enim tibi auidissimum maris uerticem stringere) stratam illam fabulosam Charybdin quam diu ab austro uacat, at, si quid inde uehementius spirauit, magno hiatu profundoque nauigia sorbentem. Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, siue illas ibi primum nascentis inuenit, siue inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et a confusione peioris undae seruatum reddidit. Videbis portum quietissimum omnium quos aut natura posuit in tutelam classium aut adiuuit manus, sic tutum ut ne maximarum quidem tempestatium furori locus sit. Videbis ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captiuorum ille excisis in infinitam altitudinem saxis natiuus carcer incluserat, ipsam ingentem ciuitatem et laxius territorium quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et nullum diem sine interuentu solis. Sed cum omnia ista cognoueris, grauis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis iustitiae legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, uitae etiam post exilium: alios uret, alios uerberabit, alios ob leuem offensam detruncari iubebit, arcesset ad libidinem mares feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges parum erit simul binis coire. Audisti quid te inuitare possit, quid absterrere: proinde aut nauiga aut resiste.' Post hanc denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas uelle, satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset, qui non incidisset in illa sed prudens sciensque uenisset?
Dicit omnibus nobis natura: 'neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris. Fortasse multi nascentur: esse aliquis ex illis tam seruator patriae quam proditor poterit. Non est quod desperes tantae dignationis futuros ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone tamen et tantae futuros turpitudinis ut ipsi maledicta sint. Nihil uetat illos tibi suprema praestare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem inpositurus uel puerum uel iuuenem uel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est quod parens sequitur.' Post has leges propositas si liberos tollis, omni deos inuidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.
XVIII.
hanc imaginem agedum totius uitae introitum refer. An Syracusas uiseres deliberanti tibi quidquid delectare poterat, quidquid offendere exposui: puta nascenti me tibi uenire in consilium. 'Intraturus es urbem dis hominibus communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque deuinctam, indefatigata caelestium officia uoluentem. Videbis illic innumerabiles stellas micare, uidebis uno sidere omnia inpleri, solem cotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemesque aequalius[que] diuidentem. Videbis nocturnam lunae successionem, a fraternis occursibus lene remissumque lumen mutuantem et modo occultam modo toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper proximae dissimilem. Videbis quinque sidera diuersas agentia uias et in contrarium praecipiti mundo nitentia: ex horum leuissimis motibus fortunae populorum dependent et maxima ac minima proinde formantur prout aequum iniquumue sidus incessit. Miraberis collecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem. Cum satiatus spectaculo supernorum in terram oculos deieceris, excipiet te alia forma rerum aliterque mirabilis: hinc camporum in infinitum patentium fusa planities, hinc montium magnis et niualibus surgentium iugis erecti in sublime uertices; deiectus fluminum et ex uno fonte in occidentem orientemque diffusi amnes et summis cacuminibus nemora nutantia et tantum siluarum cum suis animalibus auiumque concentu dissono; uarii urbium situs et seclusae nationes locorum difficultate, quarum aliae se in erectos subtrahunt montes, aliae ~ripis lacu uallibus pauidae~ circumfunduntur; adiuta cultu seges et arbusta sine cultore feritatis; et riuorum lenis inter prata discursus et amoeni sinus et litora in portum recedentia; sparsae tot per uastum insulae, quae interuentu suo maria distinguunt. Quid lapidum gemmarumque fulgor et [inter] rapidorum torrentium aurum harenis interfluens et in mediis terris medioque rursus mari ~terret~ ignium faces et uinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et ingenti licentia exaestuans? Videbis hic inquietis et sine uento fluctuantibus aquis innare [et] excedenti terrestria magnitudine animalia, quaedam grauia et alieno se magisterio mouentia, quaedam uelocia et concitatis perniciora remigiis, quaedam haurientia undas et magno praenauigantium periculo efflantia; uidebis hic nauigia quas non nouere terras quaerentia. Videbis nihil humanae audaciae intemptatum erisque et spectator et ipse pars magna conantium: disces docebisque artes, alias quae uitam instruant, alias quae ornent, alias quae regant. Sed istic erunt mille corporum, animorum pestes, et bella et latrocinia et uenena et naufragia et intemperies caeli corporisque et carissimorum acerba desideria et mors, incertum facilis an per poenam cruciatumque. Delibera tecum et perpende quid uelis: ut ad illa uenias, per illa exeundum est.' Respondebis uelle te uiuere. Quidni? immo, puto, ad id non accedes ex quo tibi aliquid decuti doles! Viue ergo ut conuenit. 'Nemo' inquis 'nos consuluit.' Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui, cum condicionem uitae nossent, in hanc nos sustulerunt.
XIX.
Sed ut ad solacia ueniam, uideamus primum quid curandum sit, deinde quemadmodum. Mouet lugentem desiderium eius quem dilexit. Id per se tolerabile esse apparet; absentis enim afuturosque dum uiuent non flemus, quamuis omnis usus nobis illorum conspectu ereptus sit; opinio est ergo quae nos cruciat, et tanti quodque malum est quanti illud taxauimus. In nostra potestate remedium habemus: iudicemus illos abesse et nosmet ipsi fallamus; dimisimus illos, immo consecuturi praemisimus. Mouet et illud lugentem: 'non erit qui me defendat, qui a contemptu uindicet.' Vt minime probabili sed uero solacio utar, in ciuitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
Scio quid dicas: 'non mouent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio respicere praeter ipsum uacat.' Quid igitur te, Marcia, mouet? utrum quod filius tuus decessit an quod non diu uixit? Si quod decessit, semper debuisti dolere; semper enim scisti moriturum. Cogita nullis defunctum malis adfici, illa quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Obliuionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos: luserunt ista poetae et uanis nos agitauere terroribus. Mors dolorum omnium exsolutio est et finis ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem in qua antequam nasceremur iacuimus reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim potest aut bonum aut malum esse quod aliquid est; quod uero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit. Mala enim bonaque circa aliquam uersantur materiam: non potest id fortuna tenere quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est. Excessit filius tuus terminos intra quos seruitur, excepit illum magna et aeterna pax: non paupertatis metu, non diuitiarum cura, non libidinis per uoluptatem animos carpentis stimulis incessitur, non inuidia felicitatis alienae tangitur, non suae premitur, ne conuiciis quidem ullis uerecundae aures uerberantur; nulla publica clades prospicitur, nulla priuata; non sollicitus futuri pendet [et] ex euentu semper ~in certiora dependenti~. Tandem ibi constitit unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.
XX.
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inuentum naturae laudatur expectaturque, siue felicitatem includit, siue calamitatem repellit, siue satietatem ac lassitudinem senis terminat, siue iuuenile aeuum dum meliora sperantur in flore deducit, siue pueritiam ante duriores gradus reuocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam uotum, de nullis melius merita quam de iis ad quos uenit antequam inuocaretur. Haec seruitutem inuito domino remittit; haec captiuorum catenas leuat; haec e carcere educit quos exire imperium inpotens uetuerat; haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse infra quos quis iaceat; haec, ubi res communes fortuna male diuisit et aequo iure genitos alium alii donauit, exaequat omnia; haec est post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio; haec est in qua nemo humilitatem suam sensit; haec est quae nulli non patuit; haec est, Marcia, quam pater tuus concupit; haec est, inquam, quae efficit ut nasci non sit supplicium, quae efficit ut non concidam aduersus minas casuum, ut seruare animum saluum ac potentem sui possim: habeo quod appellem. Video istic cruces ne unius quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas: capite quidam conuersos in terram suspendere, alii per obscena stipitem egerunt, alii brachia patibulo explicuerunt; uideo fidiculas, uideo uerbera, et ~membris singulis articulis~ singula ~docuerunt~ machinamenta: sed uideo et mortem. Sunt istic hostes cruenti, ciues superbi: sed uideo istic et mortem. Non est molestum seruire ubi, si dominii pertaesum est, licet uno gradu ad libertatem transire. Caram te, uita, beneficio mortis habeo.
Cogita quantum boni opportuna mors habeat, quam multis diutius uixisse nocuerit. Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli ualetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat: at nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit. Vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio in quo prima acies senatus fuit -- quam infelices reliquiae sunt! -- ipsum imperatorem superfuisse; uidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum uictoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset paenitentiam salutis acturus; quid enim erat turpius quam Pompeium uiuere beneficio regis? M. Cicero si illo tempore quo Catilinae sicas deuitauit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, liberata re publica seruator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit. Non uidisset strictos in ciuilia capita mucrones nec diuisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia uendentem nec caedes locatas publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum. M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione redeuntem mare deuorasset uel cum illa ipsa pecunia quam adferebat ciuili bello stipendium, nonne illi bene actum foret? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare: nunc annorum adiectio paucissimorum uirum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit Caesarem fugere, Pompeium sequi.
Nihil ergo illi mali inmatura mors attulit: omnium etiam malorum remisit patientiam.
XXI.
'Nimis tamen cito perit et inmaturus.' Primum puta illi superfuisse -- comprende quantum plurimum procedere homini licet: quantum est? Ad breuissimum tempus editi, cito cessuri loco uenienti inpactum hoc prospicimus hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate ~conuoluit~? Computa urbium saecula: uidebis quam non diu steterint etiam quae uetustate gloriantur. Omnia humana breuia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia. Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad uniuersa referentes: minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur. Quid ergo interest id extendere cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Vno modo multum est quod uiuimus, si satis est. Licet mihi uiuaces et in memoriam traditae senectutis uiros nomines, centenos denosque percenseas annos: cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa breuissimi longissimique aeui differentia, si inspecto quanto quis uixerit spatio comparaueris quanto non uixerit. Deinde sibi maturus decessit; uixit enim quantum debuit uiuere, nihil illi iam ultra supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus quidem: intra quattuordecim quaedam annos defetigauit, et haec illis longissima aetas est quae homini prima; dispar cuique uiuendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur, quia uicturus diutius quam uixit non fuit. Fixus est cuique terminus: manebit semper ubi positus est nec illum ulterius diligentia aut gratia promouebit. Sic habe, te illum [ulterius diligentiam] ex consilio perdidisse: tulit suum metasque dati peruenit ad aeui.
Non est itaque quod sic te oneres: 'potuit diutius uiuere'. Non est interrupta eius uita nec umquam se annis casus intericit. Soluitur quod cuique promissum est; eunt uia sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel demunt. Frustra uota ac studia sunt: habebit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum lucem uidit iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni uitae detrahebantur. In hoc omnes errore uersamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam uergere, cum illo infantia statim et iuuenta, omnis aetas ferat. Agunt opus suum fata: nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat, mors sub ipso uitae nomine latet: infantiam in se pueritia conuertit, pueritiam pubertas, iuuenem senex abstulit. Incrementa ipsa, si bene computes, damna sunt.
XXII.
Quereris, Marcia, non tam diu filium tuum uixisse quam potuisset? Vnde enim scis an diutius illi expedierit uiuere, an illi hac morte consultum sit? Quemquam inuenire hodie potes cuius res tam bene positae fundataeque sint ut nihil illi procedente tempore timendum sit? Labant humana ac fluunt neque ulla pars uitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est. Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos conseruatum potuisse tot morbos ita euadere ut ad senectutem inlaesum perferret formae decus? Cogita animi mille labes; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interuersa plerumque sunt: aut sera eoque foedior luxuria inuasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam uentremque procubuerunt toti summaque illis curarum fuit quid essent, quid biberent. Adice incendia ruinas naufragia lacerationesque medicorum ossa uiuis legentium et totas in uiscera manus demittentium et non per simplicem dolorem pudenda curantium; post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), uoluntario uulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato): cum ista perspexeris, scies optime cum iis agi quos natura, quia illos hoc manebat uitae stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam uita humana, nihil tam insidiosum: non mehercules quisquam illam accepisset, nisi daretur ignorantibus. Itaque si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, breui aetate defunctos cito in integrum restitui.
Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus patrem tuum clienti suo Satrio Secundo congiarium dedit. Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in ceruices nostras ne inponi quidem sed escendere. Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat: exclamauit Cordus tunc uere theatrum perire. Quid ergo? non rumperetur supra cineres Cn. Pompei constitui Seianum et in monumentis maximi imperatoris consecrari perfidum militem? ~Consecratur~ subscriptio, et acerrimi canes, quos ille, ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare hominem ~etiam illum imperiatum~ incipiunt. Quid faceret? Si uiuere uellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis: constituit filiam fallere. Vsus itaque balineo quo plus uirium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut uideretur edisse, proiecit; a cena deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio idem fecit; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus itaque te, 'carissima' inquit 'filia et hoc unum tota celata uita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo; reuocare me nec debes nec potes.' Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tenebras condidit. Cognito consilio eius publica uoluptas erat, quod e faucibus auidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia, queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant: adeo illis Cordus uidebatur effugere. Magna res erat in quaestione, an mortis rei perderent; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absoluerat. Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum uices ex inopinato ingruant? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit? Paene non licuit!
XXIII.
Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conuersatione dimissis; minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leuiores ad originem suam reuolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt. Nec umquam magis ingenis cara in corpore mora est; exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, uagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere. Inde est quod Platon clamat: sapientis animum totum in mortem prominere, hoc uelle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem.
Quid? tu, Marcia, cum uideres senilem in iuuene prudentiam, uictorem omnium uoluptatium animum, emendatum, carentem uitio, diuitias sine auaritia, honores sine ambitione, uoluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere? Quicquid ad summum peruenit, ab exitu prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta uirtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur; uiuacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet; eadem enim detinet causa, quae maligne alit. Sic ingenia quo inlustriora, breuiora sunt; nam ubi incremento locus non est, uicinus occasus est. Fabianus ait, id quod nostri quoque parentes uidere, puerum Romae fuisse statura ingentis uiri; sed hic cito decessit, et moriturum breui nemo prudens non ante dixit; non poterat enim ad illam aetatem peruenire, quam praeceperat. Ita est: indicium imminentis exitii nimia maturitas est; adpetit finis ubi incrementa consumpta sunt.
XXIV.