SigPhi · Seneca

Hercules Oetaeus

Page 1 of 3

Personae I Hercules II Iole Deianira III Nutrix Alcmena IV Hyllus Nuntius taciti Lichas Philoctetes chorus Virginum chorus Aetolarum Mulierum Hercules. Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna — protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum: perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens, adhuc negatur? parui certe Iove ubique dignus teque testata est meum patrem noverca, quid tamen nectis moras? numquid timemur? numquid impositum sibi non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem? quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi certe remisit, omne concessit malum quod terra genuit, pontus aer inferi: nullus per urbes errat Arcadias leo, Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera; sparsit peremptus aureum serpens nemus et hydra vires posuit et notos Hebro cruore pingues hospitum fregi greges hostisque traxi spolia Thermodontiae. vidi silentum fata nec tantum redi, sed trepidus atrum Cerberum vidit dies (322) et ille solem, nullus Antaeus Libys animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una est Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pavor. quodcumque tellus genuit infesta occidit meaque fusum est dextera: iratis deis non licuit esse. si negat mundus feras, animum noverca, redde nunc nato patrem, vel astra forti, nec peto ut monstres iter; permitte tantum, genitor: inveniam viam. vel si times ne terra concipiat feras, properet malum quodcumque, dum terra Herculem habet videtque: nam quis invadet mala aut quis per urbes rursus Argolicas erit Iunonis odio dignus? in tutum meas laudes redegi, nulla me tellus silet: me sensit ursae frigidum Scythicae genus Indusque Phoebo subditus, cancro Libys; te, clare Titan, testor: occurri tibi quacumque fulges, nec meos lux prosequi potuit -triumphos, solis excessi vices intraque nostras substitit metas dies. natura cessit, terra defecit gradum: lassata prior est. nox et extremum chaos in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi, nemo unde retro est. tulimus Oceani minas, nec ulla valuit quatere tempestas ratem quamcumque pressi — pars quota est Perseus mei? (323) iam vacuus aether non potest odio tuae sufficere nuptae quasque devincam feras tellus timet concipere nec monstra invenit. ferae negantur: Hercules monstri loco iam coepit esse; quanta enim fregi mala. quot scelera nudus! quicquid immane obstitit, solae manus stravere; nec iuvenis feras timui nec infans, quicquid est iussum, leve est, nec ulla nobis segnis illuxit dies. o quanta rudi monstra quae nullus mihi rex imperavit! institit virtus mihi Iunone peior, sed quid inpavidum genus fecisse prodest? non habent pacem dei: purgata tellus omnis in caelo videt quodcumque timuit: transtulit Iuno feras. ambit peremptus cancer ardentem plagam Libyaeque sidus fertur et messes alit; annum fugacem tradit Astraeae leo, at ille, iactans fervidam collo iubam, austrum madentem siccat et nimbos rapit. invasit omnis ecce iam caelum fera meque antecessit: victor e terris meos specto labores, astra portentis prius ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi faceret timendum, sparserit mundum licet caelumque terris peius ac peius Styge irata faciat, dabitur Alcidae locus. si post feras, post bella, post Stygium canem haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus tangat Pelorus, una iam tellus erit; illinc fugabo maria: si iungi iubes, committat undas Isthmos, et iuncto salo nova ferantur Atticae puppes via. (324) mutetur orbis, vallibus currat novis Hister novasque Tanais accipiat vias. da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos: illa licebit fulmen a parte auferas, ego quam tuebor, sive glacialem polum, seu me tueri fervidam partem iubes, hac esse superos parte securos puta. Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum serpente caeso meruit: o quotiens iacet Python in hydra! Bacchus et Perseus deis iam se intulere: sed quota est mundi plaga oriens subactus aut quota est Gorgon fera? quis astra natus laudibus meruit suis ex te et noverca? quem tuli mundum peto. Sed tu, comes laboris Herculei, Licha, perfer triumphos, Euryti victos lares stratumque regnum, vos pecus rapite ocius qua templa tollens acta Cenaei Iovis austro timendum spectat Euboicum mare.

Chorus Par ille est superis cui pariter dies et fortuna fuit, mortis habet vices lente cum trahitur vita gementibus. quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiva dabit bracchia vinculis nec pompae veniet nobile ferculum: numquam est ille miser cui facile est mori. (325) illum si medio decipiat ratis ponto, cum Borean expulit Africus aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt, non puppis lacerae fragmina conligit, ut litus medio speret in aequore: vitam qui poterit reddere protinus, solus non poterit naufragium pati. Nos turpis macies et lacrimae tenent et crinis patrio pulvere sordidus. nos non flamma rapax, non fragor obruit: felices sequeris, mors, miseros fugis, stamus, nec patriae messibus heu locus at silvis dabitur, lapsaque sordidae fient templa casae; iam gelidus Dolops hac ducet pecudes qua tepet obrutus stratae qui superest Oechaliae cinis, illo Thessalicus pastor inops loco indocta referens carmina fistula cantu nostra canet tempora flebili; et dum pauca deus saecula contrahet, quaeretur patriae quis fuerit locus, felix incolui non steriles focos nec ieiuna soli iugera Thessali: ad Trechina vocor, saxa rigentia et dumeta iugis horrida torridis, vix gratum pecori montivago nemus, at si quas melior sors famulas vocat, illas aut volucer transferet Inachus aut Dircaea colent moenia, qua fluit (326) Ismenos tenui numine languidus — hic mater tumidi nupserat Herculis. Falsa est de geminis fabula noctibus, aether cum tenuit sidera longius commisitque vices Lucifer Hespero et Solem vetuit Delia tardior: quae cautes Scythiae, quis genuit lapis? num Titana ferum te Rhodope tulit, te praeruptis Athos, te fera Caspias, quae virgata tibi praebuit ubera? nullis vulneribus pervia membra sunt: ferrum sentit hebes, lentior est chalybs; in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet; vincere quod parat iam victum est — quota pars vulnere concidit? 'pro fato patuit vultus iniquior et vidisse sat est Herculeas minas, quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas, supra Thessalicum cum stetit aggerem caeloque inseruit vipereas manus, (327) hoc vultu riguit? commoda cladibus magnis magna patent; nil superest mali: iratum miserae vidimus Herculem.

Iole At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosve focos, natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulchris, nullum querimur commune malum: alio nostras fortuna vocat lacrimas, alias flere ruinas Me fata iubent. quae prima querar? quae summa gemam? pariter cuncta a deflere iuvat nec plura dedit pectora Tellus ut digna sonent verbera fatis, me vel Sipylum flebile saxum fingite, superi, vel in Eridani ponite ripis, ubi maesta sonat Phaetontiadum silva sororum; me vel Siculis addite saxis, ubi fata gemam Thessala Siren, vel in Edonas tollite silvas (328) qualis natum Daulias ales solet Ismaria flere sub umbra; formam lacrimis aptate meis resonetque malis aspera Trachin, Cyprias lacrimas Myrrha tuetur, raptum coniunx Ceyca gemit, sibi Tantalis est facta superstes; fugit vultus Philomela suos. natumque sonat flebilis Atthis: cur mea nondum capiunt volucres bracchia plumas? felix, felix, cum silva domus nostra feretur, patrioque sedens ales in agro referam qnerulo murmure casus volucremque Iolen fama loquetur. Vidi, vidi miseranda mei fata parentis, cum letifero stipite pulsus tota iacuit sparsus in aula: a si tumulum fata dedissent, quotiens, genitor, quaerendus eras? potuine tuam spectare necem, nondum teneras vestite genas necdum forti sanguine, Toxeu? quid vestra queror fata, parentes, quos in tutum mors aequa tulit? mea me lacrimas fortuna rogat. Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, (329) dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.

Chor. Quid regna tui clara parentis casusque tuos respicis amens? fugiat vultus fortuna prior, felix quisquis novit famulum regemque pati vultusque suos variare potest. rapuit vires pondusque malis casus animo qui tulit aequo.

Nutrix Deianira Lichas tacitus O quam cruentus feminas stimulat furor, cum patuit una paelici et nuptae domus! Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta minus est timenda, nulla non melior fera est. namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens sub rupe tigris hoste conspecto exilit aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat haesit parumper; tura per Herculeos lares attonita fertur; tota vix satis est domus: incurrit, errat, sistit, in voltus dolor processit omnis, pectori paene infimo (330) nihil est relictum; fletus insequitur minas. nec unus habitus durat aut uno furit contenta voltu: nunc inardescunt genae. pallor ruborem pellit et formas dolor errat per omnes: queritur, implorat, gemit. sonuere postes: ecce praecipiti gradu secreta mentis ore confuso exerit.

Dei. Quamcumque partem sedis aetheriae premis, coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram quae mihi satis sit. si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod: quodlibet possum malum hac mente fieri, commoda effigiem mihi parem dolori: non capit pectus minas, quid excutis telluris extremae sinus orbemque versas? quid rogas Ditem mala?

omnes in isto pectore invenies feras quas timeat; odiis accipe hoc telum tuis: ego sim noverca, perdere Alciden potes: perfer manus quocumque; quid cessas, dea? utere furente! quod iubes fieri nefas? reperi, quid haeres? ipsa" iam cesses licet, haec ira satis est.

Nvt. Pectoris sani parum aestus, alumna, comprime et flammas doma; frena dolorem, coniugem ostende Herculis.

Dei. Iole meis captiva germanos dabit (331) natis Iovisque net ex famula nurus? num flamma cursus pariter et torrens ferent et ursa pontum sicca caeruleum bibet? non ibo inulta: gesseris caelum licet totusque pacem debeat mundus tibi. est aliquid hydra peius: iratae dolor nuptae, quis ignis tantus in caelum furit ardentis Aetnae? quicquid est victum tibi hic vincet animus, capta praeripiet toros? adhuc timebam monstra, iam nullum est malum: cessere pestes, in locum venit ferae invisa paelex, summe pro rector deum et clare Titan, Herculis tantum fui coniunx timentis; vota quae superis tuli, cessere captae, paelici felix fui, illi meas audistis, o superi, preces, incolumis illi remeat. o nulla dolor contente poena, quaere supplicia horrida, incogitata, infanda, Iunonem doce, quid odia valeant: nescit irasci satis.

pro me gerebas bella, propter me vagas Achelous undas sanguine infecit suo, cum lenta serpens fieret, in taurum trucem nunc flecteret serpente deposita minas, et mille in hoste vinceres uno feras. iam displicemus, capta praelata est mihi. non praeferetur: qui dies thalami ultimus nostri est futurus, hic erit vitae tuae. quid hoc? recedit animus et ponit minas; iam cessat ira. quid miser langues dolor? perdis furorem, coniugis tacitae fidem (332) mihi reddis iterum. — quid vetas flammas ali? quid fragilis ignes? hunc mihi serva impetum, pares eamus, non erit votis opus: aderit noverca quae manus nostras regat vel invocata.

Nvt. Quod paras demens scelus? perimes maritum, cuius extremus dies primusque laudes novit et caelo tenus erecta terras fama suppositas habet? Graiorum in istos terra consurget lares domusque soceri prima et Aetolum genus sternetur omne, saxa iam dudum ac faces in te ferentur, vindicem tellus suum defendet omnis: una quot poenas dabis? effugere terras crede et humanum genus te posse, fulmen genitor Alcidae gerit: iam iam minaces ire per caelum faces specta et tonantem fulmine excusso diem. mortem quoque ipsam, quam putas tutam, time: dominatur illic patruus Alcidae tui.

quocumque perges, misera, cognatos deos illic videbis, Dei. Maximum fieri scelus et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.

Nvt. Moriere, Dei. Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces. (333) aut pereat aut me perimat; elisis feris et coniugem addat, inter Herculeos licet me quoque labores numeret: Alcidae toros moritura certe corpore amplectar meo. ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet, sed nοn inultam: si quid ex nostro Hercule concepit Iole, manibus evellam meis ante et per ipsas paelicem invadam faces. me nuptiali victimam feriat die infestus, Iolen dum supra exanimem ruam. felix iacet quicumque quos odit premit.

Nvt. Quid ipsa flammas pascis et vastum foves ultro dolorem? misera, quid cassum times? dilexit Iolen: nempe cum staret parens regisque natam peteret, in famulae locum regina cecidit: perdidit vires amor multumque ab illa traxit infelix status. illicita amantur, excidit quicquid licet.

Dei. Fortuna amorem peior inflammat magis: amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat; hoc usitatum est Herculi: captas amat.

Nvt. Dilecta Priami nempe Dardanii soror concessa famula est; adice quot nuptas prius, quot virgines dilexit: erravit vagus. Arcadia nempe virgo, Palladios choros dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit nullamque amoris Hercules retinet notam. (334) referam quid alias? nempe Thespiades vacant brevique in illas arsit Alcides face. hospes Timoli Lydiam fovit nurum et amore captus ad leves sedit colus, udum feroci stamen intorquens manu. nempe illa cervix spolia deposuit ferae crinemque mitra pressit et famulus stetit, hirtam Sabaea marcidus myrrha comam ubique caluit, sed levi caluit face.

Dei. Haerere amantes post vagos ignes solent.

Nvt. Faraulamne et hostis praeferet gnatam tibi?

Dei. Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus: sic nostra longum forma percurrens iter deperdit aliquid semper et fulget minus nec illa vetus est. quicquid in nobis fuit olim petitum cecidit aut pariter labat. aetas citato senior eripuit gradu materque multum rapuit ex illo mihi. vides ut altum famula non perdat decus? cessere cultus penitus et paedor sedet; (335) tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum grave nisi regna traxit, hic meum pectus timor. altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor. praeclara totis gentibus coniunx eram thalamosque nostros invido voto nurus optabat omnis, quaeve mens quicquam deos ' orabat ullos: nuribus Argolicis fui mensura voti. quem Iovi socerum parem, altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi dabitur maritus? ipse, qui Alcidae imperat, facibus suis me iungat Eurystheus licet, minus est; toris caruisse regnantis leve est: alte illa cecidit quae viro caret Hercule.

Nvt. Conciliat animos coniugum partus fere.

Dei. Hic ipse forsan dividet partus toros.

Nvt. Famula illa trahitur interim donum tibi.

Dei. Hic quem per urbes ire praeclarum vides et fulva tergo spolia -gestantem ferae, qui regna miseris donat et celsis rapit, vasta gravatus horridam clava manum, cuius triumphos ultimi Seres canunt et quisquis alius orbe † concepto iacet, levis est nec illum gloriae stimulat decof; errat per orbem, non ut aequetur Iovi nec ut per urbes magnus Argolicas eat: quod amet requirit, virginum thalamos petit. si qua est negata, rapitur; in populos furit, nuptas ruinis quaerit et vitium impotens (336) virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita unusque Titan vidit atque unus dies stantem et cadentem; causa bellandi est amor. totiens timebit Herculi natam parens quotiens negabit, hostis est quotiens socer fieri recusat: si gener non fit. ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat? sic coniuges expellit Alcides suas, haec sunt repudia; nec potest fieri nocens: terris videri sceleribus causam suis fecit novercam. quid stupes, segnis furor? scelus occupandum est: perage dum fervet manus.

Nvt. Perimes maritum?

Dei. Paelicis certe meae.

Nvt. At Iove creatum, Dei. Nempe et Alcmena satum.

Nvt. Ferrone?

Dei. Ferro.

Nvt. Si nequis? Dei. Perimam dolo.

Nvt. Quis iste furor est?

Dei. Quem meus coniunx docet.

Nvt. Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum?

Dei. Caelestis ira quos premit, miseros facit: humana nullos, Nvt. Parce, miseranda, et time.

Dei. Contempsit omnes ille qui mortem prius; libet ire in enses.

Nvt. Maior admisso tuus, alumna, dolor est; culpa par odium exigat. cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole.

Dei. Leve esse credis paelicem nuptae malum? quicquid dolorem pascit, hoc nimium puta.

Nvt. Amorne clari fugit Alcidae tibi?

Dei. Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet (337) fixus medullis, crede; sed magnus dolor iratus amor est.

Nvt. Artibus magicis fere coniugia nuptae precibus admixtis ligant. vernare iussi frigore in medio nemus missumque fulmen stare; concussi fretum cessante Tento, turbidum explicui mare et sicca tellus fontibus patuit novis; habuere motum saxa. discussi fores umbrasque Ditis, et mea iussi prece manes locuntur. tacuit infernus canis; nox media solem vidit et noctem dies: mare terra caelum et Tartarus servit mihi nihilque leges ad meos cantus tenet: flectemus illum, carmina invenient iter.

Dei. Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala sub rupe Pindus aut ubi inueniam malum cui cedet ille? carmine in terras mago descendat astris Luna desertis licet et bruma messes uideat et cantu fugax stet deprehensum fulmen et uersa uice medius coactis ferueat stellis dies: non flectet unum.

Nvt. Vicit et superos Amor.

Dei. Vincetur uni forsan et spolium dabit Amorque summus fiet Alcidae labor. Sed te per omne caelitum numen precor, per hunc timorem: quidquid arcani apparo penitus recondas et fide tacita premas.

Nvt. Quid istud est quod esse secretum petis?

Dei. Non tela sunt, non arma, non ignis minax.

Nvt. Praestare fateor posse me tacitam fidem, si scelere careat: interim scelus est fides.

Dei. Circumspice agedum, ne quis arcana aucupet, partemque in omnem uultus inquirens eat.

Nvt. En locus ab omni tutus arbitrio uacat.

Dei. Est in remoto regiae sedis loco arcana tacitus nostra defendens specus. Non ille primos accipit soles locus, non ille seros, cum ferens Titan diem lassam rubenti mergit Oceano rotam. Illic amoris pignus Herculei latet. altrix, fatebor: auctor est Nessus mali quem grauida Nephele Thessalo genuit duci, qua trepidus astris inserit Pindus caput ultraque nubes Othrys eductus riget. Namque ut subactus Herculis claua horridi Achelous omnis facilis in species dari, tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum uictor Alcides habet, repetebat Argos: forte per campos uagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus siluis erat. Transire Nessus uorticem solitus uadis pretium poposcit; meque iam dorso ferens qua iungit hominem spina deficiens equo, frangebat ipsas fluminis tumidi minas. Iam totus undis Nessus exierat ferox medioque adhuc errabat Alcides uado, uasto rapacem uorticem scindens gradu. At ille, ut esse uidit Alcidem procul: "Tu praeda nobis" inquit "et coniux eris; prohibetur undis", meque complexus ferens gressum citabat. Non tenent undae Herculem: "Infide uector" inquit, "immixti licet Ganges et Ister uallibus iunctis eant, uincemus ambos, consequar telo fugam." Praecessit arcus uerba; tum longum ferens arundo uulnus tenuit haerentem fugam; mortemque fixit: ille iam quaerens diem, tabum fluentem uulneris dextra excipit traditque nobis ungulae insertum suae, quam forte saeua sciderat auulsam manu. Tum uerba moriens addit: "hoc" inquit "magae dixere amorem posse defigi malo: hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, unam inter omnes Luna quam sequitur magam, astris relictis: illitas uestes dabis hac" inquit "ipsa tabe, si pellex tuos inuisa thalamos tulerit et coniux leuis aliam parenti dederit altisono nurum. hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant tantum remotae: sic potens uires suas sanguis tenebit." Verba deprendit quies mortemque lassis intulit membris sopor. Tu, quam meis admittit arcanis fides, perge ut nitentem uirus in uestem datum mentem per artus adeat et tacitum intimas intret medullas.

Nvt. Ocius iussa exsequar, alumna, precibus tu deum inuictum aduoca, qui certa tenera tela dimittit manu.

Dei. Te deprecor, quem mundus et superi timent et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit, timendo matri te aliger saevae puer: intende certa spiculum velox manu, non ex sagittis levibus: e numero precor graviore prome quod tuae nondum manus misere in aliquem; non levi telo est opus, ut amare possit Hercules, rigidas manus intende et arcum cornibus iunctis para. nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit; immitte amorem, vincat exempla omnia: amare discat coniugem, si quas decor Ioles inussit pectori Herculeo faces, extingue totas, perbibat formam mei. tu fulminantem saepe domuisti Iovem, tu furva nigri sceptra gestantem poli, turbae ducem maioris et dominum Stygis, tuque o noverca gravior irata deus, cape hunc triumphum solus et vince Herculem.

Nvt. Prolata vis est quaeque Palladia colu lassavit omnem texta famularum manum. (341) nunc congeratur virus et vestis bibat Herculea pestem; precibus augebo malum. in tempore ipso navus occurrit Lichas: celanda vis est dira, ne pateant doli.

Dei. O quod superbae non habent umquam domus, fidele semper regibus nomen Licha, cape hos amictus, nostra quos nevit manus, dum vagus in orbe fertur et victus mero tenet feroci Lydiam gremio nurum, dum poscit Iolen; sed iecur fors horridum Sectam merendo: merita vicerunt malos. non ante coniunx induat vestes iube quam ture flammas pascat et placet deos, cana rigentem populo cinctus comam. ipsa in penates regios gressus feram precibusque Amoris horridi matrem colam. vos, quas paternis extuli comites focis, Calydoniae lugete deflendam vicem.

Chorus Flemus casus, Oenei, tuos comitum primos turba per annos, flemus dubios, veneranda, toros. nos Acheloi tecum solitae pulsare vadum, quom iam tumidas vere peracto poneret undas (342) gracilisque gradu serperet aequo nec praecipitem volveret amnem flavus rupto fonte Lycormas; nos Palladias ire per aras . et virgineos celebrare choros. nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin. nunc quoque casum quemcumque times, fidas comites accipe fatis: nam rara fides ubi iam melior fortuna ruit. Tu quicumque es qui sceptra tenes, licet omne tua vulgus in aula centum pariter limina pulset: quom tot populis stipatus eas, in tot populis vix una fides, tenet auratum limen Erinys, et quom magnae patuere fores, intrant fraudes cautique doli ferrumque latens; cumque in populos prodire paras, comes invidia est: noctem quotiens summovet Eos, regem totiens credite nasci. pauci reges, non regna colunt: plures fulgor concitat aulae; cupit hic regi proximus ipsi (343) clarus latas ire per urbes: urit miserum gloria pectus; cupit hic gazis implere famem, nec tamen omnis plaga gemmiferi sufficit Histri nec tota sitim Lydia vincit nec quae Zephyro subdita tellus stupet aurato flumine clarum radiare Tagum; nec si totus serviat Hebrus ruraque dives iungat Hydaspes intraque suos currere fines spectet toto flumine Gangen: avidis, avidis natura parum est.

colit hic reges regumque lares, non ut presso vomere semper numquam cesset curvus arator vel mille secent arva coloni: solas optat quas ponat opes. colit hic reges, calcet ut omnes perdatque aliquos nullumque levet: tantum ut noceat, cupit esse potens, rarum est felix idemque senex: quota pars moritur tempore fati? quos felices Cynthia vidit, vidit miseros enata dies. Caespes Tyrio mollior ostro solet inpavidos ducere somnos; aurea rumpunt tecta quietem vigilesque trahit purpura noctes, o si pateant pectora ditum! quantos intus sublimis agit (344) fortuna metus! Bruttia Coro pulsante fretum lenior unda est; pectora pauper secura gerit. tenet e patula pocula fago, sed non trepida tenet illa manu; carpit faciles vilesque cibos, sed non strictos respicit enses: aurea miscet pocula sanguis. coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus. quaelibet herbae tinxere colus quas indoctae nevere manus: sed non dubios fovet illa toros. sequitur dira lampade Erinys quarum populi coluere diem, nec sibi felix pauper habetur nisi felices cecidisse videt. Quisquis medium defugit iter stabili numquam tramite currit: dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum decurrit iter, sed Phoebeis ignota petens (345) sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem. medium caeli dum sulcat iter, tenuit placitas Daedalus oras nullique dedit nomina ponto; sed dum volucres vincere veras Icarus audet patriasque puer despicit alas Phoeboque volat proxumus ipsi, dedit ignoto nomina ponto: male pensantur magna ruinis. felix alius magnusque sonet; me nulla vocet turba potentem. stringat tenuis litora puppis nec magna meas aura phaselos iubeat medium scindere pontum: transit tutos Fortuna sinus medioque rates quaerit in alto, quarum feriunt sipara nubes. Sed quid pavido territa vultu, qualis Baccho saucia maenas, fert in medium regina gradum? quae te rursus fortuna rotat? miseranda, refer: licet ipsa neges, vultus loquitur quodcumque tegis.

Deianira Nutrix Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc (346) stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu. semel profecto premere felices deus cum coepit, urget, hos habent magna exitus.

Nvt. Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat?

Dei. Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit, an fraudem struit? libet experiri, solibus dirus ferum flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit: hic ipse fraudes esse praemonuit dolus. et forte, nulla nube respersus iubar, laxabat ardens fervidum Titan diem. vix ora solvi patitur etiam nunc timor. medios in ignes solis eieci pavens quo tincta fuerat palla vestisque inlita; abiectus horret villus et perdit comam † tepefactus astris vix quoque est. monstrum elocor. (347) nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas. dumque ista miror, causa mirandi perit; quin ipsa tellus spumeos motus agit et quicquid illa tabe contactum est labat. * * tumensque tacita * quassat caput * * * [natum paventem cerno et ardenti pede gressus ferentem, prome quid portes novi. ]