Lectio 7 Chrysostomus super Matth. Antequam Christus aliquid dicat vel faciat, vocat apostolos, ut nihil illos lateat nec verborum Christi nec operum, ut postmodum fiducialiter dicere possint: non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Hinc est quod dicitur ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae. Rabanus. Mare Galilaeae idem est quod stagnum Genesareth, mare Tiberiadis et lacus salinarum. Glossa. Decenter autem per piscatoria vadit loca, piscatores piscaturus; unde sequitur vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius. Remigius. Vidit autem non tam corporaliter quam spiritualiter ad corda eorum respiciens. Chrysostomus in Matth. In mediis autem operationibus existentes eos vocavit, monstrans quod omnibus occupationibus sequelam suam praeponere oportet; unde sequitur mittentes retia in mare, quod quidem eorum officio congruebat; propter quod sequitur erant enim piscatores. Augustinus de Verb. Dom. Non enim elegit reges aut senatores aut philosophos aut oratores, immo elegit plebeios, pauperes et indoctos piscatores. Augustinus super Ioann. Si enim doctus eligeretur, fortassis ideo se diceret electum, quia doctrina eius eligi meruit. Dominus autem noster Iesus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prius Petrus piscator. Chrysostomus super Matth. Futurae etiam dignitatis gratiam artificii opera prophetabant: nam sicut qui retia iactat in aquam, nescit quos pisces comprehensurus est, sic doctor, quando divini sermonis retia super populum iactat, nescit qui sunt accessuri ad Deum. Sed quoscumque Deus excitaverit, illi adhaerent eius doctrinae. Remigius. De his autem piscatoribus loquitur dominus per Ieremiam dicens: mittam in vos piscatores meos et piscabuntur vos. Unde et hic subditur venite post me. Glossa. Non tam pedibus, quam affectu et imitatione. Et faciam vos fieri piscatores hominum. Chrysostomus super Matth. Idest doctores; ut cum rete verbi Dei comprehendatis homines de mundo tempestuoso et periculoso ubi homines non ambulant, sed feruntur, quia Diabolus cum delectatione compellit eos in mala, ubi alterutrum homines se comedunt, sicut pisces fortiores devorant iuniores – ut translati vivant in terra, corporis Christi membra facti. Gregorius in Evang. Nulla autem Petrus et Andreas Christum miracula facere viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum domini praeceptum, hoc quod possidere videbantur, obliti sunt; unde sequitur at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. In quo affectum debemus potius pensare quam censum. Multum enim reliquit qui sibi nihil retinuit, multum dimisit qui cum re possessa et concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Exteriora enim nostra domino quantumlibet parva sufficiunt, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Aestimationem quippe pretii regnum Dei non habet, sed tantum valet quantum habes. Chrysostomus super Matth. Non autem praedicti discipuli secuti sunt Christum, doctoris cupientes honorem, sed operis lucrum: sciebant enim quam pretiosa est anima hominis, quam grata est apud Deum salus ipsius et quanta est merces. Chrysostomus in Matth. Tantae igitur promissioni crediderunt, et per sermones quibus sunt capti, crediderunt se alios posse piscari. Chrysostomus super Matth. Haec igitur cupientes, secuti sunt, omnibus relictis; in quo nos docuerunt quia nemo potest terrena possidere et perfecte ad caelestia pervenire. Glossa. In his ergo datum est exemplum illis qui censum deserunt pro Christi amore. Subditur autem exemplum eorum qui etiam carnales affectus pro Deo postponunt; unde dicitur et procedens inde, vidit alios duos. Nota, quia vocat binos et binos, sicut alibi legitur quod misit eos binos et binos ad praedicandum. Gregorius in Evang. Quatenus hic nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Duo enim sunt praecepta caritatis, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Chrysostomus super Matth. Super caritatem etiam fraternitatis Ecclesiae recte posuit fundamenta, ut ex radicibus caritatis exuberans quasi humor ascendat in ramos; et hoc super naturalem caritatem, ut non solum per gratiam, sed etiam per naturam ipsa caritas firmior habeatur; unde dicit fratres: sic enim fecit Deus et in veteri testamento, super Moysen et Aaron fratres, ponens aedificationis initium. Quoniam autem abundantior est gratia novi testamenti quam veteris, ideo primum populum aedificavit super unam fraternitatem, hunc autem super duas. Iacobum, inquit, Zebedaei, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, quod est maximae paupertatis indicium: vetera enim reficiebant qui nova unde emerent non habebant. Et quod ad maiorem pietatem eorum pertinet, in tanta paupertate sic patri suo succurrebant, ut secum eum baiularent, in navi, non ut ille istos adiuvaret in opere, sed ut isti illum consolarentur sua praesentia. Chrysostomus in Matth. Non parva autem est hic demonstratio virtutis, inopiam facile ferre, ex iustis nutriri laboribus, colligari invicem amoris virtute, patrem inopem habere secum et in eius obsequio laborare. Chrysostomus super Matth. Aestimare autem primos velociores ad praedicandum, quia retia mittebant, istos autem quasi pigriores quia adhuc retia componebant, non sumus ausi, quia differentiam eorum cognoscere solius est Christi. Forte ergo illi propter Petrum dicti sunt mittentes retia, qui praedicavit Evangelium, sed non composuit; isti autem propter Ioannem componentes, qui Evangelium composuit. Sequitur et vocavit eos: erant enim habitatione cives, dilectione concordes, artificio pares, fraternitatis coniuncti pietate. Ideo simul vocavit eos, ne tot bonis coniunctos dissimilis vocatio separaret. Chrysostomus in Matth. Vocando autem nihil eis promisit, sicut prioribus; obedientia enim eorum qui praevenerant, viam eis ad credendum praeparaverat. Sed et multa de ipso audierant, scilicet tamquam familiares et consanguinitate coniuncti. Sequitur illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Chrysostomus super Matth. Tria enim sunt quae relinquere debet qui venit ad Christum: actus carnales, qui per retia piscationis significantur; substantiam mundialem, quae per navem; et parentes, qui per patrem. Reliquerunt ergo navem, ut fierent ecclesiasticae navis gubernatores; reliquerunt retia, ut non pisces afferrent ad civitatem terrenam, sed homines ad caelestem; reliquerunt unum patrem, ut spirituales patres omnium fierent. Hilarius in Matth. Eis igitur artem et patriam domum relinquentibus, docemur, Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine et paternae domus consuetudine non teneri. Remigius. Mystice autem per mare designatur iste mundus, propter amaritudinem et fluctuationem. Galilaea autem interpretatur volubilis, sive rota, et significat mundi volubilitatem. Ambulavit igitur Iesus iuxta mare dum ad nos per incarnationem venit: quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati suscepit ex virgine. Per duos fratres duo populi designantur qui ab uno Deo patre creati sunt, quos vidit quando eos misericorditer respexit. Per Petrum enim, qui interpretatur agnoscens, et dicitur Simon, idest obediens, designatur Iudaicus populus, qui per legem Deum agnovit et praeceptis eius obedivit; per Andream, qui interpretatur virilis sive decorus, intelligitur gentilis populus qui post agnitionem Dei viriliter in fide permansit. Nos populum vocavit quando praedicatores in mundum misit, dicens venite post me, idest relinquite deceptorem et sequimini creatorem. De utroque etiam populo facti sunt hominum piscatores, idest praedicatores. Relictis autem navibus, idest carnalibus desideriis, et retibus, idest mundi cupiditatibus, secuti sunt Christum. Per Iacobum etiam intelligitur Iudaicus populus, qui per cognitionem Dei Diabolum supplantavit; per Ioannem gentilis populus, qui sola gratia salvatus est. Zebedaeus autem, quem relinquunt, et interpretatur fugitivus sive labens, significat mundum qui transit et Diabolum qui de caelis lapsus est. Per Petrum etiam et Andream mittentes retia in mare, designantur illi qui in prima aetate, dum de navi corporis sui mittunt retia carnalis concupiscentiae in mare huius saeculi, vocantur a domino. Per Iacobum et Ioannem reficientes retia designantur illi qui post peccata ante adversitates veniunt ad Christum recuperantes quae perdiderunt. Rabanus. Duae naves duas Ecclesias figurant: eam quae ex circumcisione, et eam quae ex praeputio vocata est. Quilibet etiam fidelis fit Simon, Deo obediendo; Petrus, peccatum suum agnoscendo; Andreas, viriliter labores patiendo; Iacobus, vitia supplantando. Glossa. Et Ioannes, ut totum gratiae Dei adscribat. Et ideo quarta tantum vocatio ponitur, per quos praedicatores Dei a quatuor mundi partibus vocatos signetur. Hilarius in Matth. Vel in hoc futurorum Evangelistarum numerus figuratur. Remigius. Per hoc etiam quatuor virtutes principales designantur: prudentia enim refertur ad Petrum, propter divinam cognitionem; iustitia ad Andream, propter operum virilitatem; fortitudo ad Iacobum, propter Diaboli supplantationem; temperantia ad Ioannem, propter divinae gratiae effectum. Augustinus de Cons. Evang. Sane movere potest quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanem Andream secutum esse dominum cum alio cuius nomen tacetur; deinde Petrum ab illo nomen accepisse; ceteri autem tres Evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt, satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus; nam Lucas Andream non nominat, qui tantum intelligitur in eadem navi fuisse. Hoc etiam videtur distare quod tantum Petro a domino dictum esse commemorat Lucas: ex hoc iam homines eris capiens quod Matthaeus et Marcus ambobus dixisse narrant. Sed potuit prius Petro dici secundum Lucam, et ambobus postea secundum alios duos. Sed quod de Ioanne diximus, diligenter considerandum est, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Sed intelligendum est, Petrum et Andream non sic vidisse dominum iuxta Iordanem ut ei iam inseparabiliter inhaererent, sed tantum cognovisse quis esset, et eum miratos ad propria remeasse. Forte autem quod praetermiserat recapitulat, quia sine ulla consequentis temporis differentia dicit ambulans autem iuxta mare. Quaeri etiam potest quomodo binos et binos seorsum eos vocaverit, sicut narrat Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat Iacobum et Ioannem tamquam socios Petri ad adiuvandum vocatos fuisse, et simul subductis ad terram navibus Christum secutos? Unde intelligendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et eos ad capturam piscium ex more remeasse: non enim erat dictum Petro quod pisces nunquam esset capturus, cum post resurrectionem hoc fecerit, sed quod homines esset capturus; postea hoc factum est quod Matthaeus et Marcus narrant: non enim subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi secuti sunt eum, sed tamquam iubentem ut sequerentur.
Lectio 8 Chrysostomus super Matth. Omnis rex pugnaturus contra adversarium, prius congregat exercitum, et sic vadit ad pugnam; sic et dominus contra Diabolum pugnaturus, prius congregavit apostolos, et sic coepit Evangelium praedicare; unde sequitur et circuibat Iesus. Remigius. In quo doctorum vita instruitur: ut enim non sint pigri, docentur per hoc quod dicitur circuibat Iesus. Chrysostomus super Matth. Quia enim illi ut debiles ad medicum venire non poterant, ipse sicut studiosus medicus circuibat graviter aegrotantes. Et dominus quidem circuibat singulas regiones; qui autem sunt unius regionis pastores considerando debent circuire populi singulas passiones, ut ad remedium passionis eorum aliquod medicamentum in Ecclesia proferatur. Remigius (Rabanus in hoc loco id habet). Ut autem non sint acceptores personarum docentur praedicatores per hoc quod subiungitur totam Galilaeam. Ut autem vacui non discurrant, docentur per hoc quod subditur docens. Ut autem non paucis, sed multis prodesse studeant, monentur per hoc quod sequitur in synagogis. Chrysostomus in Matth. Hinc quoque Iudaeos docebat, quod nec esset Dei adversarius nec animarum seductor, sed quod patri consentiens advenisset. Remigius. Ut autem non errores neque fabulas, sed salutaria praedicent, docentur per hoc quod subditur praedicans Evangelium regni. Distat autem inter docens et praedicans: docens enim refertur ad praesentia, praedicans ad futura: docebat enim de praesentibus mandatis, praedicabat de futuris promissis.
Chrysostomus super Matth. Vel docebat iustitias naturales, quas scilicet ratio naturalis docet: ut castitatem, humilitatem, et huiusmodi, quas per seipsos omnes bona esse intelligunt: de quibus necessaria est doctrina, non tantum propter manifestationem eorum, quantum propter excitationem cordis. Praevalentibus enim delectationibus carnalibus, scientia iustitiae naturalis quasi in oblivionem deducta obdormit. Cum ergo coepit doctor reprehendere carnalia mala, eius doctrina non novam scientiam introducit, sed oblitam commonefacit. Praedicabat autem Evangelium annuntiando bona, quae antiqui manifeste nec audierant, ut beatitudinem caelestem, mortuorum resurrectionem, et huiusmodi. Vel docebat interpretando prophetias de ipso: Evangelium praedicabat denuntiando in se bona futura. Remigius. Ut autem doctores doctrinam suam virtutibus commendare studeant, docentur per hoc quod subditur sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Infirmitas quidem est corporum, languor autem animarum. Chrysostomus super Matth. Vel per languorem, animae aliquam passionem intelligimus, ut avaritiam, libidinem, et huiusmodi; per infirmitatem autem infidelitatem, per quam aliquis infirmatur in fide.
Vel per languores intelliguntur graviores corporis passiones, per infirmitates autem leviores. Sicut autem passiones corporales divinitatis virtute sanabat, sic spirituales verbo pietatis. Primo autem docet et postea sanat; propter duo: primo, quia praemittitur quod magis necessarium est: verba enim pietatis aedificant animam, non miracula; deinde quia verba per miracula commendantur, et non e converso. Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod quando novum fit aliquid, ac politicae cuiusdam introductio, signa Deus facere consuevit praestans suae potentiae pignora his qui legem eius accepturi sunt. Sic cum hominem facturus esset, prius mundum creavit, ac tum demum facto homini legem in Paradiso dedit; et cum sancto Noe legem positurus esset, magna utique mirabilia monstravit; sed et Iudaeis quidem, cum legem laturus esset prius prodigia magna ostendit, ac tum demum eis praecepta legis imposuit. Ita hic sublimem quamdam vivendi introducturus disciplinam, auctoritatem mandatis suis praestruxit claritate signorum: quia enim aeternum regnum, quod praedicabat, non apparebat, ex his quae videntur, etiam illud quod nondum apparebat, manifestum fecit. Glossa. Sed quia praedicatores debent habere bonum testimonium ab his qui foris sunt, ne, si vita despicitur, praedicatio contemnatur, subditur et abiit opinio eius in totam Syriam. Rabanus. Syria est omnis regio ab Euphrate usque ad mare magnum, a Cappadocia usque ad Aegyptum, in qua est provincia Palaestina, in qua habitant Iudaei. Chrysostomus in Matth. Intende autem moderationem Evangelistae, quia non unumquemque nobis enarrat curatorum, sed brevibus verbis copiositatem transcurrit signorum; unde sequitur et obtulerunt ei omnes male habentes. Remigius. Per quos varias vult intelligi infirmitates, sed leviores. Cum vero dicit variis languoribus et tormentis comprehensos, illos vult intelligi de quibus subinfertur et qui Daemonia habebant. Glossa. Languor diuturnus est; tormentum est morbus acutus, ut dolor lateris, et huiusmodi; qui autem Daemonia habebant, sunt qui a Daemonibus vexabantur. Remigius. Lunatici enim dicti sunt a luna, quae dum menstruis temporibus crescit et decrescit, ipsi vexantur. Hieronymus. Daemones enim observantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in creatorem blasphemiae redundarent. Augustinus de Civ. Dei. Illiciuntur tamen Daemones ad inhabitandum per creaturas (quas non ipsi, sed Deus condidit) delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt. Rabanus. Paralytici autem sunt corpore dissoluti: paralysis enim Graece, Latine dicitur dissolutio. Sequitur et curavit eos. Chrysostomus super Matth. Cum in quibusdam locis dicatur: multos curavit, hic simpliciter dicitur et curavit eos, signans quod omnes curavit, sicut et novitius medicus intrans civitatem, omnes ad se venientes curat propter suam opinionem commendandam. Chrysostomus in Matth. A nullo autem eorum fidem exquisivit, quoniam nondum virtutis suae demonstrationem dederat, et illi e longinquo venientes et aegros adducentes, non parvam ostenderant fidem. Sequitur et secutae sunt eum turbae multae. Rabanus. Quae quadripartitae sunt alii propter caeleste magisterium, ut discipuli; alii ob curationem infirmitatum; alii sola fama et curiositate, volentes experiri an verum esset quod dicebatur; alii per invidiam, volentes eum in aliquo capere et accusare. Mystice autem Syria interpretatur elata, Galilaea volubilis vel rota, idest Diabolus et mundus, qui et superbus est et ad ima semper rotatur; in quo fama Christi per praedicationem innotuit: daemoniaci enim sunt idololatrae; lunatici, instabiles; paralytici, pigri et dissoluti. Glossa. Turbae autem quae sequuntur dominum, sunt de Ecclesia, quae spiritualiter est Galilaea transmigrans ad virtutes; et Decapolis decem praecepta servans; et Hierosolyma et Iudaea, quam visio pacis et confessio illustrat; et trans Iordanem, quia Baptismo transito, terram promissionis intrat. Remigius. Vel sequitur dominum de Galilaea, idest de volubilitate mundi, et Decapoli, quae est regio decem urbium, et significat Decalogi transgressores, et de Hierosolyma, quia scilicet prius innoxia pace detinebatur, et de Iudaea, idest de confessione diabolica, et de trans Iordanem, qui prius erant in Paganismo constituti, sed transeuntes per aquam Baptismi venerunt ad Christum.
Caput 5 Lectio 1 Chrysostomus super Matth. Omnis artifex secundum professionem suam, opportunitatem operis videns gaudet: carpentarius enim si viderit arborem bonam, concupiscit eam praecidere ad opus artificii sui; et sacerdos, cum viderit Ecclesiam plenam, gaudet animus eius et delectatur ut doceat. Sic et dominus videns magnam congregationem populi, excitatus est ad docendum; unde dicit: videns autem turbas Iesus, ascendit in montem. Augustinus de Cons. Evang. Vel hic potest videri multas turbas vitare voluisse, et ob hoc ascendisse in montem ut solis discipulis loqueretur. Chrysostomus in Matth. Per hoc autem quod non in civitate et foro, sed in monte et solitudine sedit, erudivit nos nihil ad ostentationem facere, et a tumultibus ascendere, et praecipue cum philosophandum est ac de rebus seriis disserendum. Remigius. Hoc enim sciendum est, quod tria refugia legitur dominus habuisse: navim, montem et desertum; ad quorum alterum, quotiescumque a turbis opprimebatur, conscendebat. Hieronymus in Matth. Nonnulli autem simpliciorum fratrum putant dominum ea quae sequuntur in oliveti monte docuisse; quod nequaquam ita est: ex praecedentibus enim et sequentibus in Galilaea monstratur locus, quem putamus esse vel Thabor, vel quemlibet alium montem excelsum. Chrysostomus super Matth. Ascendit autem in montem: primo quidem ut impleret prophetiam Isaiae dicentis: super montem ascende tu; deinde ut ostendat quoniam in altitudine spiritalium virtutum consistere debet qui docet Dei iustitiam, pariter et qui audit: nemo enim potest in valle stare et de monte loqui. Si in terra stas, de terra loquere; si autem de caelo loqueris, in caelo consiste. Vel ascendit in montem, ut ostendat quod omnis qui vult discere mysteria veritatis, in montem Ecclesiae debet ascendere; de quo propheta: mons Dei, mons pinguis. Hilarius in Matth. Vel ascendit in montem, quia in paternae maiestatis celsitudine positus, caelestis vitae praecepta constituit. Augustinus de Serm. Dom. Vel ascendit in montem, ut significet, quia minora erant praecepta iustitiae quae a Deo data sunt per prophetas populo Iudaeorum, quem timore adhuc alligari oportebat; per filium autem suum maiora populo quem caritate iam convenerat liberari. Sequitur et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Hieronymus. Ideo autem non stans, sed sedens, loquitur, quia non poterant eum intelligere in sua maiestate fulgentem. Augustinus de Serm. Dom. Vel quod sedens docebat, pertinet ad dignitatem magistri. Accesserunt autem ad eum discipuli eius, ut audiendis verbis illius hi essent etiam corpore viciniores qui praeceptis implendis animo appropinquabant. Rabanus. Mystice autem sessio domini, incarnatio eius est: quia nisi dominus incarnatus esset, humanum genus ad eum accedere non potuisset. Augustinus de Cons. Evang. Movet autem quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente; Lucas autem in loco campestri a domino stante. Haec igitur diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Qui enim prohibet Christum quaedam alibi repetere quae ante iam dixerat, aut iterum facere quae ante iam fecerat? Quamquam etiam possit illud occurrere: in aliqua excellentiori parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando ex eis duodecim elegit; deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, idest, in aliquam aequalitatem quae in latere montis erat et multos capere poterat, atque ibi stetisse donec ad eum turbae congregarentur; ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius, atque ita illis ceterisque turbis praesentibus, unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrant diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum. Gregorius Moralium. Sublimia autem praecepta domino in monte dicturo praemittitur aperiens os suum, docebat eos, qui dudum aperuerat ora prophetarum. Remigius. Ubicumque autem legitur dominus aperuisse os, inspiciendum est, quia magna sunt quae sequuntur. Augustinus de Serm. Dom. Vel dicit aperiens os suum, ut ipsa mora commendet aliquanto longiorem futurum esse sermonem. Chrysostomus in Matth. Vel hoc dicit, ut discas quoniam nunc quidem docebat os aperiens in loquendo, nunc autem vocem, quae est ab operibus, emittens. Augustinus. Si quis autem pie sobrieque consideravit, inveniet in hoc sermone, quantum ad mores opportunos pertinet, perfectum vitae Christianae modum; unde sic ipse sermo concluditur: omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti. Augustinus de Civ. Dei. Nulla autem est causa philosophandi, nisi finis boni; quod autem beatum facit, ipse est finis boni. Et ideo a beatitudine incipit dicens beati pauperes spiritu. Augustinus de Serm. Dom. Praesumptio quidem spiritus, audaciam et superbiam significat. Vulgo etiam magnum spiritum superbi habere dicuntur, et recte, nam spiritus ventus vocatur; qui vero nesciat superbos inflatos dici, quasi vento distentos? Quapropter recte hic intelliguntur pauperes spiritu humiles et timentes Deum, idest non habentes inflantem spiritum. Chrysostomus in Matth. Vel spiritum hic elationem et animum dicit: quia enim sunt multi humiles nolentes, rerum necessitate coacti, non est laus; unde illos beatificat qui se ex electione humiliant. Ideo autem hic incipit radicitus evellens superbiam, quia haec fuit radix et fons malitiae universae; contra quam ponit humilitatem, velut quoddam stabile fundamentum; qua subiecta, cum stabilitate alia superaedificantur; hac autem destructa, pereunt quaecumque congregaveris bona. Chrysostomus super Matth. Ideo autem dixit manifeste beati humiles spiritu, ut sic humiles ostendat, ut semper adiutorium Dei sint mendicantes; unde in Graeco dicitur beati ptochi, mendici, vel egeni. Sunt enim multi naturaliter humiles, et non ex fide, qui non pulsant adiutorium Dei; sed solum qui secundum fidem sunt humiles. Chrysostomus in Matth. Vel quia pauperes spiritu hic dicit formidantes et trementes Dei iussiones, quomodo dominus per Isaiam commendat. Quid autem amplius quam simpliciter humiles? Humilium enim hic quidem mediocriter est, hic autem superabundanter. Augustinus de Serm. Dom. Superbi ergo appetant regna terrarum; sed humilium est regnum caelorum. Chrysostomus super Matth. Nam sicut cetera vitia deponunt ad Inferos, maxime tamen superbia, sic et omnes virtutes inducunt in regnum caelorum, maxime tamen humilitas, quia proprium est ut qui se humiliat exaltetur. Hieronymus. Vel beati pauperes spiritu, qui scilicet propter spiritum sanctum voluntarie sunt pauperes. Ambrosius de Offic. Inde autem incipit beatitudo iudicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. Glossa. Pauperibus autem in praesenti convenienter promittuntur divitiae caeli.
Lectio 2 Ambrosius super Lucam. Cum simpliciter contentus fuero inops, superest ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis? Congrue igitur sequitur beati mites. Augustinus de Serm. Dom. Mites sunt qui cedunt improbitatibus et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum. Ambrosius super Lucam. Mitiga ergo affectum tuum, ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris. Praeclarum est enim motum temperare consilio; nec minoris virtutis dicitur prohibere iracundiam, quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur. Augustinus. Rixentur igitur immites et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus; sed beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram de qua evelli non possunt; illam, inquam, terram de qua dicitur: portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam stabilitatem hereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum tamquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita sanctorum. Chrysostomus super Matth. Vel terra hic, sicut quidam dicunt, quamdiu est in hoc statu, terra mortuorum est, quia vanitati subiecta est; cum autem liberata fuerit de corruptione, fit terra vivorum, ut mortales hereditent immortalem. Alterum exponentem legi, quasi caelum, in quo habitaturi sunt sancti, dicatur terra vivorum, quod quantum ad inferiorem regionem caelum est, quantum autem ad superius caelum dicitur terra. Alii dicunt, quia corpus nostrum terra est, et quamdiu subiacet morti, terra est mortuorum; cum autem fuerit conforme factum gloriae corporis Christi, erit terra vivorum. Hilarius in Matth. Vel hereditatem terrae mitibus dominus pollicetur, idest eius corporis quod ipse assumpsit habitaculum: et quia per mansuetudinem mentis nostrae habitat Christus in nobis, nos quoque clarificati corporis eius gloria vestiemur. Chrysostomus in Matth. Vel aliter, Christus hic spiritualibus sensibilia immiscuit: quoniam enim aestimatur qui mitis est omnia sua perdere, contrarium promittit, dicens quod cum stabilitate sua possidet qui non est protervus; qui autem aliter est, multoties animam et hereditatem paternam perdit. Quia vero propheta dixerat: mansueti hereditabunt terram, a consuetis verbis contexit sermonem. Glossa. Mites etiam, qui seipsos possederunt, hereditatem patris in futuro possidebunt. Plus autem est possidere quam habere: multa enim habemus quae statim amittimus.
Lectio 3 Ambrosius super Lucam. Cum hoc feceris, ut scilicet sis pauper et mitis, memento quia peccator es, et lugeto peccata tua; unde sequitur beati qui lugent. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia Trinitas est quae peccata condonat. Hilarius in Matth. Lugentes enim hic dicuntur non orbitates aut contumelias aut damna moerentes, sed peccata vetera flentes. Chrysostomus super Matth. Et qui sua quidem peccata lugent, beati sunt, sed mediocriter; beatiores autem sunt qui aliena lugent peccata: tales convenit esse omnes doctores. Hieronymus. Luctus enim hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit Samuel Saulem, et Paulus eos qui post immunditiam poenitentiam egerunt. Chrysostomus super Matth. Cum autem consolatio sit lugentium cessatio luctus, qui sua peccata lugent, consolabuntur indulgentiam consecuti. Chrysostomus in Matth. Et licet talibus sufficiat venia frui, non terminat retributionem in peccatorum remissione, sed et multarum facit participes consolationum et hic et in futuro. Semper enim maiores laboribus Deus dat retributiones. Chrysostomus super Matth. Qui vero aliena peccata lugent, consolabuntur: qui cum in saeculo illo providentiam cognoverint Dei et intellexerint quod qui perierunt non fuerunt Dei, de cuius manu nemo rapere potest, de eis, luctu derelicto, in sua beatitudine laetabuntur. Vel aliter. Augustinus de Serm. Dom. Luctus est tristitia de amissione carorum. Conversi autem ad Deum ea quae in hoc