Lectio 2 Chrysostomus super Matth. Quia Diabolus videns per quadraginta dies Christum ieiunantem desperaverat, postquam esurientem sensit, iterum coepit sperare; unde sequitur et accedens tentator. Si ergo ieiunaveris et tenteris, ne dicas quia perdidi fructum ieiunii mei; nam etsi non tibi profuit ieiunium tuum ut non tenteris, tamen proficiet ut a tentationibus non vincaris. Gregorius in Evang. Sed si ipsum ordinem tentationis aspicimus, pensamus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus enim hostis primum hominem ex gula tentavit cum cibum ligni vetitum ad comedendum suasit; ex vana gloria, cum diceret: eritis sicut dii; ex avaritia, cum diceret: scientes bonum et malum: avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Quibus autem modis primum hominem stravit, istis modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam tentat, cum dicit dic ut lapides isti panes fiant; per vanam gloriam cum dicit si filius Dei es, mitte te deorsum; per sublimitatis avaritiam, cum regna mundi ostendit, dicens haec omnia tibi dabo. Ambrosius super Lucam. Inde autem coepit unde iam vicerat, scilicet a gula; unde dixit ei si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Quid autem sibi vult talis sermonis exorsus, nisi quia cognoverat Dei filium esse venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat? Aliud explorantis, aliud tentantis est; et Deo se profitetur credere, et homini conatur illudere. Hilarius in Matth. Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam in Deo ex mutatione lapidum in panes virtutem potestatis agnosceret, et in homine oblectamento cibi potentiam esurientis illuderet. Hieronymus. Sed duobus contrariis teneris, o Diabole: si ad imperium eius possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est; si autem non potest facere, frustra Dei filium suspicaris. Chrysostomus super Matth. Sicut autem Diabolus omnes excaecabat, sic modo invisibiliter a Christo est excaecatus. Post quadraginta enim dies esurientem sensit, et per quadraginta non esurientem non intellexit. Cum suspicatus est eum non esse filium Dei, non cogitavit quoniam fortis athleta ad ea quae infirma sunt descendere potest; infirmus autem ad ea quae fortia sunt ascendere non potest. Magis ergo ex eo quod per tot dies non esuriit, intelligere debuit quia Deus est, quam ex eo quod post tot dies esuriit, quia homo est. Sed dicit: Moyses et Elias quadraginta dies ieiunaverunt, et homines erant. Sed illi ieiunantes esuriebant et sustinebant, iste quadraginta diebus non esuriit, sed postea. Esurire enim et non manducare, patientiae est humanae; non esurire autem, divinae naturae. Hieronymus.
Propositum autem Christi erat humilitate vincere; unde adversarium vicit testimoniis legis, non potestate virtutis, ut hoc ipso et hominem plus honoraret et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo, sed quasi ab homine vinceretur; unde sequitur qui respondens, dixit ei: scriptum est: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Gregorius in Evang. Sic ergo tentatus a Diabolo dominus, sacri eloquii praecepta respondit; et qui tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non ostendit, quatenus nobis praeberet exemplum ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non in solo pane vivo, ne videatur de se dictum esse; sed non in solo pane vivit homo, ut posset Diabolus dicere si filius Dei es. Abscondit se ut non ostendatur; quod potest, si homo est; astute excusat se, ne ostendatur non posse. Rabanus. Testimonium autem hoc de Deuteronomio sumptum est. Ergo si quis non vescitur verbo Dei, iste non vivit, quia sicut corpus humanum non vivit sine terreno cibo, ita et anima vivere non potest sine Dei verbo. Procedere autem verbum de ore Dei dicitur cum voluntatem suam per Scripturarum testimonia revelat.
Lectio 3 Chrysostomus super Matth. Cum ex praemisso Christi responso nihil certum discere Diabolus potuisset utrum Christus Deus esset an homo, assumpsit eum ad aliam tentationem, dicens apud se: iste qui fame non vincitur, etsi filius Dei non est, tamen sanctus est. Valent enim homines sancti fame non vinci; sed postquam omnem necessitatem carnis vicerunt, per vanam gloriam cadunt; ideo coepit eum tentare in gloria vana; propter quod sequitur tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. Hieronymus. Assumptio ista non ex imbecillitate domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem salvatoris necessitatem putat. Rabanus. Sancta autem civitas Ierusalem dicebatur, in qua templum Dei erat et sancta sanctorum et cultus unius Dei secundum legem Moysi. Remigius. In quo ostenditur quia Diabolus fidelibus Christi etiam in sanctis locis insidiatur. Gregorius in Evang. Sed ecce dum dicitur Deus homo in sanctam civitatem a Diabolo assumptus, humanae aures audire expavescunt; iniquorum tamen omnium Diabolus caput est. Quid autem mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se permisit a membris illius crucifigi? Glossa. Diabolus enim semper ad alta ducit elevando per iactantiam, ut praecipitare possit; ideo sequitur et statuit eum supra pinnaculum templi. Remigius. Pinnaculum sedes erat doctorum: templum enim non habebat culmen erectum sicut nostrae domus habent, sed et planum erat desuper more Palaestinorum, et in ipso templo tria tabulata erant. Et sciendum, quia in pavimento pinnaculum erat, et in unoquoque tabulato pinnaculum erat. Sive ergo statuerit eum in illo pinnaculo quod erat in pavimento, sive in illis quae erant in primo, secundo vel tertio tabulato, intelligendum est quod in illo statuisset eum unde aliquod praecipitium esse potuit. Glossa. Nota vero, haec omnia corporeis sensibus esse completa: si enim verba ad invicem conferuntur, in specie hominis Diabolum apparuisse verisimile est. Chrysostomus Sup. Matth. Sed forte dicis: quomodo in corpore constitutum videntibus omnibus statuit supra templum? Sed forsitan Diabolus sic eum assumebat ut ab omnibus videretur; ipse autem, nesciente Diabolo, invisibiliter sic agebat ut a nemine videretur. Glossa. Ideo autem duxit eum supra pinnaculum, cum vellet eum de vana gloria tentare, quia in cathedra doctorum multos deceperat inani gloria, et ideo putavit istum positum in sede magisterii inani gloria extolli posse; unde sequitur et dixit: si filius Dei es, mitte te deorsum. Hieronymus. In omnibus enim tentationibus hoc agit Diabolus ut intelligat si filius Dei sit. Dicit autem mitte te, quia vox Diaboli, qua semper homines cadere deorsum desiderat, persuadere potest, praecipitare non potest. Chrysostomus super Matth. Per hanc autem propositionem quomodo poterat cognoscere si est filius Dei, an non? Volare enim per aerem non est proprie opus Dei, quia nulli utile est. Si ergo aliquis volaverit provocatus, propter ostentationem solam hoc facit, et est potius ex Diabolo quam ex Deo. Si ergo homini sapienti sufficit esse quod est et non est necessarium ei apparere quod non est, quanto magis filius Dei ostendere se necessarium non habet, de quo nemo potest tantum cognoscere quantum est apud se? Ambrosius super Lucam. Sed quia Satanas transfigurat se sicut Angelum lucis et de Scripturis ipsis divinis laqueum fidelibus parat, utitur testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat; unde sequitur scriptum est enim: quia Angelis suis mandavit de te. Hieronymus. Hoc enim in Psalmo 90, 11 legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo Diabolus interpretatur Scripturas. Chrysostomus super Matth. Vere enim filius Dei Angelorum manibus non portatur, sed ipse magis Angelos portat; et si portatur manibus Angelorum, non ut offendat ad lapidem pedem suum, quasi infirmus, sed propter honorem, quasi dominus. O Diabole, quoniam filius Dei manibus portatur legisti, et quia super aspidem et basiliscum calcat, non legisti? Sed illud quidem exemplum profert quasi superbus, hoc autem tacet quasi astutus. Chrysostomus in Matth. Intuere etiam quia testimonia a domino allata sunt convenienter, a Diabolo autem indecenter: non enim quod scriptum est Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, suadet proiicere seipsum et praecipitare. Glossa. Est ergo sic exponendum. Ait enim Scriptura de quolibet bono homine, quod Angelis suis, id est administratoribus spiritibus, praecepit de ipso quod in manibus suis, idest in auxiliis suis, tollant eum et custodiant ne offendat pedem, idest affectum mentis, ad lapidem idest ad veterem legem scriptam in lapideis tabulis. Vel per lapidem potest intelligi omnis peccati occasio et ruinae. Rabanus. Notandum est autem, quod salvator noster licet permisisset se a Diabolo supra pinnaculum templi poni, tamen renuit ad imperium eius descendere, nobis exemplum donans, ut quisquis imperaverit viam veritatis arctam nos ascendere, obtemperemus. Si autem vult nos de altitudine veritatis et virtutum ad ima erroris et vitiorum praecipitare, non illum audiamus. Hieronymus. Falsas autem de Scripturis Diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis; unde sequitur ait illi rursus Iesus: scriptum est: non tentabis dominum Deum tuum. Hilarius in Matth. Diaboli enim conatus contundens, et Deum se protestatur et dominum. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non tentabis me dominum Deum tuum; sed ita: non tentabis dominum Deum tuum, quod poterat dicere omnis homo Dei tentatus a Diabolo, quoniam et qui hominem Dei tentat, Deum tentat. Rabanus. Vel aliter. Suggerebatur ei quasi homini ut aliquo signo exploraret quantum Deus posset. Augustinus contra Faustum. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet homo quid faciat, non tentare dominum Deum suum. Theodotus. Tentat enim Deum qui sine ratione obiiciens se periculo, quidpiam agit. Hieronymus. Et notandum, quod necessaria testimonia de Deuteronomio tantum protulit, ut secundae legis sacramenta monstraret.
Lectio 4 Chrysostomus super Matth. Diabolus ex secundo responso incertus, transit ad tertiam tentationem: quia enim Christus retia ventris disruperat, retia vanae gloriae transiverat, ponit ei retia avaritiae; propter quod dicitur iterum assumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde, quem scilicet Diabolus circuiens omnem terram excelsiorem ceteris cognoscebat. Quanto enim excelsior fuerit mons, tanto ex eo spatiosior terra videtur; unde sequitur et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum. Ostendit autem ita non ut ipse regna vel civitates eorum vel populos vel argentum vel aurum videret, sed partes terrae in quibus unumquodque regnum vel civitas posita erat: ut puta, si ascendens super excelsum locum digito extenso dicam tibi: ecce ibi est Roma aut Alexandria, non sic ostendo tibi ut ipsas videas civitates, sed partes terrae in quibus positae sunt; sic et Diabolus poterat Christo singula loca demonstrare digito et uniuscuiusque regni honores et statum verbis exponere: nam ostensum dicitur etiam quod exponitur ad intelligendum. Origenes super Lucam. Vel aliter. Non est arbitrandum quod regna ei mundi ostendens, Persarum verbi gratia regnum Indorumque ostenderit; sed ostendit ei regnum suum, quomodo regnaret in mundo, idest quomodo alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia. Remigius. Gloriam eorum appellat aurum, argentum et lapides pretiosos et temporalia bona. Rabanus. Ostendit autem haec Diabolus domino, non quod ipse visum eius amplificare potuerit aut aliquid ignotum demonstrare, sed vanitatem pompae mundanae, quam ipse diligebat, quasi speciosam ac desiderabilem verbis ostendens, in amorem Christo suggerens venire volebat. Glossa. Qui non concupiscentiae oculo intuetur sicut nos, sed sicut medici vident morbos sine laesione. Hieronymus. Sequitur et dixit illi: haec omnia tibi dabo. Arrogans et superbus de iactantia loquitur: non enim potest omnia regna dare, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. Chrysostomus super Matth. Sed eas quae per iniquitatem fiunt in mundo, ut puta per furtum aut per periuria acquisitas divitias Diabolus dat. Non ergo Diabolus quibus vult divitias dare potest, sed his qui volunt ab illo recipere. Remigius. Miranda etiam est Diaboli dementia. Illi promittebat dare regna terrena qui suis fidelibus dat regna caelestia, et gloriam mundi ei qui est caelestis gloriae dominus. Ambrosius super Lucam. Habet autem ambitio domesticum periculum: ut enim dominetur aliis prius servit, curvatur obsequio ut honore dominetur, et dum vult esse sublimior fit remissior. Unde aperte subditur si cadens adoraveris me. Glossa. Ecce antiqua Diaboli superbia. Sicut enim in principio voluit se similem Deo facere, ita nunc volebat divinum sibi usurpare cultum, dicens si cadens adoraveris me. Ergo qui adoraturus est Diabolum, ante corruit. Sequitur tunc dicit ei Iesus: vade, Satana. Chrysostomus super Matth. In quo finem tentandi Diabolo ponit, ne progrediatur ulterius tentans. Hieronymus. Non autem, ut plerique putant, eadem Satanas et Petrus condemnantur sententia. Petro enim dicitur: vade retro me, Satana, idest sequere me qui contrarius es meae voluntati; huic autem dicitur vade, Satana; et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum qui paratus est tibi et Angelis tuis. Remigius. Vel, secundum alia exempla: vade retro, idest, reminiscere, recordare in quanta gloria conditus fuisti et in quantam miseriam cecidisti. Chrysostomus super Matth. Videndum autem quia Christus cum passus fuisset tentationis iniuriam, dicente sibi Diabolo si filius Dei es, mitte te deorsum, non est turbatus neque Diabolum increpavit. Nunc autem quando Diabolus usurpavit sibi Dei honorem, exasperatus est, et repulit eum dicens vade, Satana, ut nos illius discamus exemplo nostras quidem iniurias magnanimiter sustinere, Dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre, quoniam in propriis iniuriis esse quempiam patientem laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium. Hieronymus. Dicens autem Diabolus salvatori si cadens adoraveris me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat dominum et Deum suum. Augustinus contra sermonem Arianorum. Unde sequitur scriptum est enim: dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Unus dominus Deus noster est ipsa Trinitas, cui soli servitutem pietatis iure debemus. Augustinus de Civ. Dei. Nomine autem servitutis, cultus Deo debitus intelligitur: latriam quippe nostri, ubicumque sanctarum Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem; sed ea servitus quae debetur hominibus, secundum quam praecepit apostolus servos dominis suis subditos esse debere, Graece nuncupari solet dulia; latria vero aut semper, aut tam frequenter ut pene semper, ea servitus dicitur quae pertinet ad colendum Deum. Chrysostomus super Matth. Diabolus autem, sicut, rationabiliter intelligi potest, non quasi obediens praecepto recessit, sed divinitas Christi et spiritus sanctus qui erat in eo excussit inde Diabolum; unde sequitur tunc reliquit eum Diabolus. Quod ad nostram proficit consolationem, quia non tamdiu homines Dei Diabolus tentat quamdiu vult, sed quamdiu Christus permittit. Etsi permittit eum paulisper tentare, tamen repellit propter infirmam naturam. Augustinus de Civ. Dei. Post tentationem vero sancti Angeli spiritibus immundis metuendi domino ministrabant, et per hoc magis magisque innotescebat Daemonibus quantus esset; unde sequitur et ecce Angeli accesserunt et ministrabant ei. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: descendentes Angeli, ut ostendat quia semper ad ministerium eius erant in terris, sed tunc praecipiente domino recesserunt ab eo, ut locus Diabolo adversus Christum daretur, ne forte videns Angelos circa eum non appropinquaret ad eum. In quibus autem rebus illi ministrabant scire non possumus: utrum ad sanationes infirmitatum, an ad correctiones animarum, an ad effugationem Daemonum, quae omnia per Angelos facit, unde eis facientibus ipse facere videtur; tamen manifestum est quod non propter necessitatem impotentiae eius ei ministrabant, sed propter honorem potestatis ipsius: non enim dicitur quod adiuvent eum, sed quod ministrent. Gregorius in Evang. Ex his autem unius personae utraque natura ostenditur: quia et homo est quem Diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab Angelis ministratur. Chrysostomus super Matth. Nunc breviter perstringamus quid significent Christi tentationes. Ieiunium est abstinentia rei malae, esuries est desiderium eius, usus eius est panis. Qui ergo peccatum sibi convertit ad usum, lapidem convertit in panem. Respondeat ergo Diabolo persuadenti, quia non in solo usu illius rei vivit homo, sed in observantia mandatorum Dei. Quando vero quis inflatus fuerit quasi sanctus, ductus est quasi super templum, et quando aestimaverit se consistere in sanctimoniae summitate, positus est supra pinnaculum templi. Et haec tentatio sequitur primam, quia victoria tentationis gloriationem operatur et fit causa iactantiae. Sed vide quod Christus ieiunium ultro susceperit. Super templum autem Diabolus eum duxit, ut tu ad abstinentiam laudabilem sponte procedas; extolli autem ad fastigium sanctitatis non acquiescas; fuge exaltationem cordis et non patieris ruinam. Ascensio autem montis est processio ad altitudinem divitiarum et gloriae huius mundi quae de superbia cordis descendit. Cum ergo volueris dives fieri, quod est ascendere in montem, incipis cogitare de divitiis et honoribus acquirendis, et tunc princeps mundi gloriam regni sui tibi ostendit.
Tertio loco providet tibi causas, ut si volueris illa consequi, servias ei negligens iustitiam Dei. Hilarius in Matth. Victo autem a nobis calcatoque Diaboli capite, Angelorum ministeria et virtutum in nos caelestium officia non defutura ostenditur. Augustinus de Cons. Evang. Lucas has tentationes non eodem ordine persecutus est; unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint et postea in pinnaculum templi levatus sit, an e converso; nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit. Glossa. Sed quod dicit Lucas magis videtur secundum historiam esse, sed Matthaeus has refert tentationes secundum hoc quod in Adam factae sunt.
Lectio 5 Rabanus. Postquam Matthaeus de quadraginta dierum ieiunio et de tentatione Christi et de Angelorum ministerio narravit, continuo subiecit dicens cum autem audisset Iesus quia Ioannes traditus esset. Chrysostomus super Matth. Sine dubio a Deo, quia in virum sanctum nemo potest aliquid nisi tradiderit eum Deus. Sequitur secessit in Galilaeam, scilicet de Iudaea, ut passionem suam opportuno tempori reservaret, deinde ut nobis fugiendi periculum daret exemplum. Chrysostomus in Matth. Non enim accusabile est non proicere seipsum in periculum, sed incidentem non stare viriliter. Recedit etiam de Iudaea, Iudaicam invidiam mitigans, simul quidem prophetiam complens et magistros orbis terrarum piscari studens, qui in Galilaea morabantur. Attende etiam qualiter ad gentes abiturus a Iudaeis accepit causam: etenim cum praecursorem in vincula misissent, impellunt Iesum transire ad Galilaeam gentium. Glossa. Ut autem refert Lucas, venit Nazareth, ubi erat nutritus, et ibi intravit in synagogam, ubi legit et dixit multa, propter quae voluerunt eum praecipitare de monte; et tunc descendit Capharnaum; unde modo ait Matthaeus et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit Capharnaum. Hieronymus. Nazareth est in Galilaea vicus iuxta montem Thabor; Capharnaum est oppidum in Galilaea gentium iuxta stagnum Genesareth; et ideo dicit maritima. Glossa. Addit etiam in finibus Zabulon et Nephthalim, ubi prima captivitas Hebraeorum fuit ab Assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio est, ibi prima Evangelii praedicatio, ut de loco quasi medio difflueret ad gentes et Iudaeos. Remigius. Reliquit autem unam, scilicet Nazareth, ut praedicando et miracula faciendo plures illuminaret; in quo facto reliquit praedicatoribus exemplum, ut eo tempore et illis in locis studeant praedicare, quando multis prodesse possunt. Sequitur ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: terra Zabulon et terra Nephthalim et cetera. In prophetia ita habetur: primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthalim, et novissimo aggravata est via maris, trans Iordanem, Galilaeae gentium. Hieronymus super Isaiam. Dicitur autem primo tempore alleviata esse ab onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum, primum salvator Evangelium praedicavit, novissimo vero tempore aggravata est fides eorum, plurimis Iudaeorum in errore permanentibus. Mare autem hic lacum appellat Genesareth, qui Iordane influente efficitur, in cuius litore Capharnaum et Tiberias et Bethsaida et Corozaim sitae sunt, in qua maxime regione Christus praedicavit. Vel, secundum Hebraeos in Christum credentes, hae duae tribus Zabulon et Nephthalim ab Assyriis captae sunt, et Galilaea deserta est, quam propheta dicit esse alleviatam, eo quod peccata populi sustineret; sed postea reliquae tribus, quae habitabant trans Iordanem et in Samaria, ductae sunt in captivitatem et hoc, inquiunt, Scriptura nunc dicit, quod regio, cuius populus primum captivatus est, ipsa primum lucem praedicantis viderit Christi. Vel, secundum Nazaraeos, adveniente Christo, primo terra Zabulon et Nephtalim est Pharisaeorum erroribus liberata, postea per Evangelium apostoli Pauli ingravata est, idest multiplicata praedicatio in terminos gentium. Glossa. Hic autem in Evangelio diversi nominativi ad idem verbum reducuntur; ita et terra Zabulon et terra Nephthalim, quae est via maris, quae est trans Iordanem, scilicet populus Galilaeae gentium, qui ambulabat in tenebris. Hieronymus in Lib. de locis Hebr. Nota autem, quod duae Galilaeae sunt: una quae dicitur Iudaeorum, et alia quae dicitur gentium. Divisa est enim tempore Salomonis, qui dedit viginti civitates in Galilaea Hyram regi Tyri, quae pars dicta est postea Galilaea gentium; reliqua Iudaeorum. Vel legendum est trans Iordanem Galilaeae gentium, ita, inquam, ut populus, qui vel sedebat vel ambulabat in tenebris, lucem viderit, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, scilicet illius qui in Evangelio loquitur: ego sum lux mundi. Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis hoc interesse puto, quod mors eorum est qui cum operibus mortis ad Inferos perrexerunt; umbra autem mortis eorum est qui dum peccant, nondum de hac vita egressi sunt: possunt enim, si voluerint, agere poenitentiam. Chrysostomus super Matth. Vel in regione umbrae mortis sedebant gentiles, quia colebant idola et Daemones. Iudaei autem, qui legis opera faciebant, in tenebris erant quia Dei iustitia nondum erat eis manifesta. Chrysostomus in Matth. Ut autem discas quod neque lumen neque tenebras sensibiles ait, de lumine dixit lumen magnum, quod alibi dicitur lumen verum; tenebras autem exponens nominavit umbram mortis. Deinde monstrans quod non ipsi quaerentes invenerunt, sed Deus ipsis apparuit, dixit quod lumen ortum est et effulsit: non enim prius ipsi ad lumen cucurrerunt, etenim in ultimis malis homines erant ante Christi praesentiam: neque enim ambulabant in tenebris, sed sedebant; quod signum erat quia non sperabant liberari; sicut enim nescientes quo oporteret progredi, ita comprehensi a tenebris sedebant, iam non potentes stare. Tenebras autem vocat hic errorem et impietatem. Rabanus. Allegorice autem Ioannes est vox praecedens verbum et alii prophetae. Postquam autem propheta cessavit et ligatus est, accessit verbum complens quod praedicaverat vox, idest propheta. Et secessit in Galilaeam, idest de figuris ad veritatem. Vel in Galilaeam, idest in Ecclesiam, ubi est transmigratio de vitiis ad virtutes. Nazareth interpretatur flos, Capharnaum villa pulcherrima. Reliquit ergo florem figurarum, quo fructus Evangelii significabatur et venit in Ecclesiam, quae est Christi virtutibus pulchra. Et maritima est, quia iuxta fluctus saeculi posita, quotidie tunditur procellis persecutionum. Inter Zabulon et Nephthalim sita est, idest Iudaeis communis et gentibus. Zabulon enim habitaculum fortitudinis dicitur: quia apostoli, qui de Iudaea electi sunt, fortes fuerunt. Nephthalim dilagatio, quia gentium Ecclesia per orbem dilatata est. Augustinus de Cons. Evang. Ioannes autem Evangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit de Petro et Andrea et Nathanaele, et de miraculo in Cana Galilaeae; quae omnia ceteri Evangelistae praetermiserunt, id contexentes suis narrationibus quod Iesus reversus sit in Galilaeam; unde intelligitur fuisse interpositos aliquos dies, quibus illa de discipulis gesta sunt quae interponuntur a Ioanne. Remigius. Sed illud solertius attendendum est, quare Ioannes dicat dominum iisse in Galilaeam antequam Ioannes missus fuisset in carcerem. Nam post vinum de aqua factum et descensum eius in Capharnaum et post ascensum eius in Ierusalem, dicitur in Evangelio Ioannis, quod rediit in Iudaeam et baptizabat, et nondum erat missus Ioannes in carcerem. Hic autem dicitur, quod postquam traditus fuit Ioannes, secessit in Galilaeam; et hoc quidem dicit Marcus. Non autem debet hoc contrarium videri: nam Ioannes primum adventum domini in Galilaeam descripsit, qui scilicet fuit ante incarcerationem Ioannis. Sed et de secundo adventu alibi facit mentionem, cum ait quod Iesus reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam; et de hoc tantum secundo adventu in Galilaeam, qui scilicet fuit post incarcerationem Ioannis, alii Evangelistae dicunt. Eusebius Hist. Eccl. Ioannem enim tradunt usque ad ultimum pene vitae suae tempus absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse; sed cum trium Evangeliorum ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et maxime quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat. Certum est enim, quod in aliis tribus Evangeliis haec videntur sola contineri quae in eo gesta sunt anno quo Ioannes Baptista vel inclusus est in carcerem vel punitus. Matthaeus enim post tentationem Christi continuo subiecit audiens autem quia Ioannes traditus esset; et Marcus similiter. Lucas vero priusquam aliquid de actibus Christi referret, dicit quod Herodes conclusit Ioannem in carcerem. Rogatus est ergo Ioannes apostolus, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Ioannis, salvatoris gesta conscriberet: et ideo dicit in Evangelio suo: hoc fecit initium signorum Iesus.
Lectio 6 Chrysostomus super Matth. Ille debet Christi iustitiam praedicare qui ventri suo contradicere potest, qui saeculi istius bona contemnit, qui vanam gloriam non desiderat. Et ideo dicitur exinde coepit Iesus praedicare, idest ex quo tentatus, famem vicit in deserto, avaritiam sprevit in monte, vanam gloriam repercussit in templo. Vel exinde coepit praedicare, ex quo traditus est Ioannes: nam si praedicante Ioanne praedicare coepisset, vilem reddidisset Ioannem, et inveniretur praedicatio Ioannis esse superflua quantum ad istius doctrinam, sicut si uno tempore sol cum Lucifero oriatur, gratiam Luciferi celat. Chrysostomus in Matth. Ideo etiam non praedicavit donec Ioannes in carcerem mitteretur, ne ex hoc multitudo scinderetur; propter quod etiam Ioannes nullum fecit signum, ut per miracula omnes traherentur ad Christum. Rabanus. In hoc etiam docet ne quis ab inferiori persona sermonem contemnat; unde apostolus: si cui sedenti revelatum fuerit, prior taceat. Chrysostomus super Matth. Sapienter autem inde praedicationis suae sumpsit initium, non ut conculcet Ioannis doctrinam, sed ut magis confirmet, et testem eum verum fuisse demonstret. Hieronymus. In quo etiam ostendit se eiusdem esse Dei filium, cuius ille fuerat propheta, et ideo dicit poenitentiam agite. Chrysostomus super Matth. Non enim statim iustitiam praedicavit quam omnes cognoscebant, sed poenitentiam, qua omnes indigebant. Quis ergo ausus est dicere: volo bonus esse, et non possum? Poenitentia enim correctio est voluntatis; et si vos mala non terrent, ut scilicet poenitentiam agatis, saltem bona delectent; unde sequitur appropinquavit enim regnum caelorum, idest beatitudo regni caelestis; ac si dicat: parate vos per poenitentiam, quia appropinquavit tempus mercedis aeternae. Remigius. Et notandum, quia non dicit: appropinquavit regnum Chananaeorum aut Iebuzaeorum, sed regnum caelorum. Lex enim promittebat bona temporalia, sed dominus regna caelestia. Chrysostomus in Matth. Considerandum etiam, quod in hac praedicatione nihil de seipso manifeste praedicabat, quod interim conveniens erat, quia nondum de eo decentem habebant opinionem. Incipiens etiam, nihil grave et onerosum dixit, sicut Ioannes dixerat securim exscindendae arbori imminentem, et huiusmodi; sed in principio benigna proposuit, regnum caelorum evangelizans. Hieronymus. Mystice autem: Ioanne tradito, Christus incipit praedicare, quia desinente lege, consequenter oritur Evangelium.