SigPhi · Thomas Aquinas

Catena aurea in quatuor Evangelia

Page 3 of 15

Lectio 7 Glossa. Post omnes generationes patrum ponit ultimo generationem Ioseph viri Mariae, propter quam omnes aliae introducuntur, dicens Iacob autem genuit Ioseph. Hieronymus. Hunc locum obiicit nobis Iulianus Augustus de dissonantia Evangelistarum: cur Matthaeus Ioseph filium dixit Iacob, et Lucas filium eum appellaverit Heli; non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysen Deo iubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui. Super hoc Africanus, temporum scriptor, et Eusebius Caesariensis plenius disputaverunt. Ex historia autem ecclesiastica. Mathan enim et Melchi diversis temporibus ex una eademque uxore Iescha nomine singulos filios procrearunt. Quia Mathan per Salomonem descendit, uxorem eam primum ceperat, et relicto filio uno Iacob nomine, defunctus est. Post cuius obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, Melchi, qui per Mathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam Mathan accepit uxorem, ex qua ipse suscepit filium nomine Heli, per quos ex diverso patrum genere efficiuntur Iacob et Heli uterini fratres; quorum alter, idest Iacob, fratris Heli sine liberis defuncti uxorem ex mandato legis accipiens, genuit Ioseph, natura quidem generis suum filium; propter quod et scribitur Iacob autem genuit Ioseph. Secundum legis vero praeceptum, Heli efficitur filius Iacob quia frater erat et ad suscitandum fratris semen acceperat uxorem eius. Et per hoc recta invenitur atque integra generatio et ea quam Matthaeus enumerat et ea quam Lucas, qui legalem successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, competenti satis per hoc designavit indicio, observans ne in huiusmodi successionibus genuisse aliquem nominaret. Augustinus de Cons. Evang. Commodius enim filius eius dictus est a quo fuerat adoptatus, quam si diceretur ab illo genitus cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens Abraham genuit Isaac, et in hoc perseverans donec diceret Iacob genuit Ioseph, satis expressit eum patrem produxisse secundum ordinem generationum a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret Ioseph ab Heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet; neque enim absurde quisquam dicitur non carne sed caritate genuisse quem sibi filium adoptaverit. Ex historia Eccles. Haec autem non nobis ad lubitum reperta aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi salvatoris nostri secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, seu edocendi quae secundum veritatem gesta sunt, haec tradiderunt. Augustinus de Cons. Evang. Merito autem Lucas, qui non ab initio Evangelii sui sed a Baptismo Christi generationes enarrat tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in filium Dei. Per carnalem vero generationem, quam Matthaeus prosequitur, filius Dei potius propter nos homo factus est. Satis autem ostendit Lucas se dixisse Ioseph filium Heli, quod illi fuerit adoptatus, cum Adam filium dixerit Dei per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam filius in Paradiso constitutus sit. Chrysostomus in Matth. Positis igitur progenitoribus universis et finiens in Ioseph, addit virum Mariae, monstrans quod propter illam et hunc in genealogia posuit. Hieronymus. Cum autem virum audieris, tibi suspicio non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsae uxores, et sponsi viri vocantur. Gennadius de ecclesiasticis dogmatibus. Natus est autem Dei filius ex homine, idest ex Maria, et non per hominem, idest ex viri coitu, sicut Ebion dicit; unde signanter subdit de qua natus est Iesus. Augustinus de Haeres. Quod est contra Valentinum, qui dixit Christum nihil assumpsisse de virgine, sed per illam tamquam per rivum aut fistulam pertransisse. Augustinus contra Faustum. Cur autem carnem ex utero feminae assumere voluerit, summa consilii penes ipsum est: sive quod utrumque sexum hoc modo honorandum iudicavit assumendo formam viri et nascendo de femina, sive aliqua alia causa quam non temere dixerim. Augustinus de quaest. novi et Vet. Testam. Quod autem per olei unctionem praestabat Deus his qui in reges ungebantur, hoc praestitit spiritus sanctus homini Christo addita expiatione; quare natus, Christus est appellatus; et hoc est quod dicitur qui vocatur Christus. Augustinus de Cons. Evang. Non tamen erat fas ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum; hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis et servata pari consensu continentia, posse permanere coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu; praesertim quia nasci eis filius potuit sine ullo complexu carnali. Augustinus de Nupt. et Conc. Omne autem nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi: fides, proles et sacramentum; prolem cognoscimus ipsum dominum, fidem quia nullum adulterium, sacramentum quia nullum divortium. Hieronymus. Quaerat autem diligens lector, et dicat: cum Ioseph non sit pater domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad Ioseph? Cui respondebimus primo, non esse consuetudinis Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur, deinde ex una tribu fuisse Ioseph et Mariam unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam et quod simul censentur in Bethlehem, ut de una videlicet stirpe generati. Augustinus de Nupt. et Conc. Fuit et series generationis usque ad Ioseph producenda ne in illo coniugio virili sexui, utique potiori, fieret iniuria, cum veritati nihil deperiret quia ex semine David erat Maria. Augustinus contra Faustum. Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David quia eis Scripturis credimus quae utrumque dicunt: et Christum ex semine David secundum carnem, et eius matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem. Concilium Ephesinum. Cavendus autem est hic Nestorii error qui sic dicit: cum divina Scriptura dictura est aut nativitatem Christi, quae ex Maria virgine est, aut mortem, nusquam videtur ponens Deus, sed aut Christus aut filius aut dominus, quoniam haec tria naturarum significativa duarum: aliquando quidem huius, aliquando vero illius, aliquando autem et illius et istius. Accipe autem ad hoc testimonium: Iacob genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus qui dicitur Christus. Deus enim verbum secunda ex muliere non eguit nativitate. Augustinus contra Felicianum. Sed non alius Dei et alius hominis, sed idem Christus Dei et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus et aliud corpus, sic in mediatore Dei et hominum aliud Dei filius, aliud hominis filius fuit, unus tamen ex utroque Christus dominus fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae, non alius pro unitate personae. Sed obiicit haereticus: nescio quomodo natum doceatis ex tempore quem coaeternum patri dicitis iam fuisse. Nasci enim est velut quidam motus rei non extantis antequam nascatur, id agens beneficio nativitatis ut sit. Quo colligitur, eum qui erat nasci non potuisse, et si nasci potuit, non fuisse. Ad quod respondetur ab Augustino. Fingamus, sicut plerique volunt, esse in mundo animam generalem quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet ut non sit concreta cum genitis; nempe cum haec in uterum passibilem materiam ad usus suos formatura pervenerit, unam facit secum esse personam eius rei, quam non eamdem constat habere substantiam; et fit, operante anima et patiente materia, ex duabus substantiis unus homo, cum anima aliud doceatur esse, aliud caro. Sicque animam nasci fatemur ex utero, quam ad uterum venientem vitam dicimus contulisse concepto. Nasci, inquam, ex matre dicitur qui ex hac sibi corpus aptavit in quo nasci posset, non quia antequam nasceretur, quantum ad se attinet, ipsa penitus non fuisset. Sic ergo, immo multo incomprehensibilius atque sublimius, natus est susceptione perfecti hominis de matre filius Dei, qui per omnipotentiam singularem omnibus genitis est causa nascendi.

Lectio 8 Chrysostomus super Matth. Positis generationibus ab Abraham usque ad Christum, eas in tres partes divisit per generationes quatuordecim quia ter completis quatuordecim generationibus mutatus est in Iudaeis status hominum. Ab Abraham enim usque ad David fuerunt sub iudicibus, a David usque ad transmigrationem Babylonis sub regibus, a transmigratione usque ad Christum sub pontificibus. Hoc ergo vult demonstrare: sicut semper completis quatuordecim generationibus mutatus est hominum status, sic completis quatuordecim generationibus a transmigratione ad Christum necesse est a Christo mutari similiter hominum statum; quod et factum est. Post Christum enim omnes gentes sub uno Christo iudice, rege et pontifice factae sunt; unde quando iudices, reges et pontifices Christi dignitatem praefigurabant, semper principia eorum in figura fuerunt Christi: primus iudicum Iesus Nave, primus regum David, primus pontificum Iesus filius Iosedech. Hoc in figura Christi fuisse, dubitat nemo. Chrysostomus in Matth. Vel ideo in tres partes divisit omnes generationes demonstrans quod neque regimine transmutato facti sunt meliores, sed sub iudicibus, regibus, pontificibus et sacerdotibus in eisdem permanserunt malis; propter quod et captivitatem Babylonis commemorat manifestans quod neque ex hoc sunt correcti. Descensus autem in Aegyptum non meminit quia Aegyptios non timebant sicut Babylonios vel Assyrios, et quia illud erat antiquum, hoc autem recens et quia illuc non propter peccata deducti fuerant sicut in Babylonem. Ambrosius super Lucam. Illud autem non praetermittendum putamus quod a David temporibus usque ad Iechoniam, cum septemdecim fuerint reges Iudaeae, quatuordecim generationes Matthaeus posuit. Oportet autem cognoscere, posse plures esse successiones, pauciores generationes; possunt enim diutius vivere aliqui et serius generare, aut certe penitus exortes generationis existere; itaque non quae regum, eadem generationum tempora. Glossa. Vel potest dici tres reges esse praetermissos, ut superius dictum est. Ambrosius super Lucam. Rursus ergo cum a Iechonia usque ad Ioseph generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse commemoravit. Sed si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim a Ioseph numerantur, tertiadecima est Christus; duos autem Ioakim, idest duos Iechonias fuisse historia indicat, patrem et filium. Non igitur suppressit alterum Evangelista, sed utrumque significat. Ita, addito minori Iechonia, generationes quatuordecim computantur. Chrysostomus super Matth. Vel unus Iechonias bis numeratur in Evangelio, semel ante transmigrationem, iterum autem post transmigrationem.

Hic enim Iechonias, cum esset unus, duas habuit conditiones: fuit enim et rex ante transmigrationem, quasi rex factus a populo Dei; factus est et privatus post transmigrationem. Ideo ante transmigrationem numeratur inter reges quasi rex, post transmigrationem autem inter privatos. Augustinus de Cons. Evang. Vel ideo unus in illis progenitoribus bis numeratur, idest Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio quoniam in Babyloniam transmigratus est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur ut eat in diversum, tamquam angulum facit; illud autem quod in angulo est bis numeratur. Et hic iam Christum praefigurat a circumcisione ad praeputium migraturum, et lapidem angularem futurum. Remigius. Ideo autem quatuordecim posuit generationes quia denarius significat Decalogum, quaternarius vero quatuor libros Evangelii; unde in hoc ostendit concordiam legis et Evangelii. Ideo etiam quaterdenarium numerum triplicavit, ut ostenderet quia perfectio legis, prophetiae et gratiae, in fide sanctae Trinitatis consistit. Glossa. Vel in hoc numero septiformis gratia spiritus sancti significatur; hic enim numerus ex septem conficitur; quod autem geminatur significat gratiam spiritus sancti corpori et animae esse necessariam ad salutem. Sic ergo haec generatio dividitur in tres tessaradecades: prima est ab Abraham usque ad David, ita quod David ibi includitur; sed secunda a David usque ad transmigrationem, ita quod David ibi non includitur, sed transmigratio sub eo continetur; tertia est a transmigratione usque ad Christum, in qua si dicamus Iechoniam bis numeratum, transmigratio inclusa est. In prima significantur homines ante legem, in qua quosdam homines naturalis legis invenies, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, usque ad Salomonem; in secunda significantur homines sub lege: omnes enim qui in ea inveniuntur sub lege fuerunt; in tertia homines gratiae quia terminatur ad Christum qui gratiae dator fuit, in qua etiam liberatio a captivitate Babyloniae facta est significans liberationem a captivitate per Christum factam. Augustinus de Cons. Evang. Cum autem quaterdenas generationes tribus distinxisset articulis, non tamen eas dixit in summa, ut diceret: fiunt omnes quadraginta et duae. Unus enim in illis progenitoribus bis numeratur, scilicet Iechonias; sic ergo non quadraginta et duae, quod faciunt ter quatuordecim, sed propter unam bis numeratam quadraginta et una generationes fiunt. Matthaeus igitur, qui regiam in Christo constituerat insinuare personam, excepto Christo quadraginta homines in generationum serie numeravit. Numerus enim iste illud tempus significat quo in hoc saeculo regi nos oportet a Christo, secundum disciplinam laboriosam, quam significat illa virga ferrea de qua in Psalmis legitur: reges eos in virga ferrea. Quod autem numerus iste hanc temporalem vitam aeternamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quod et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur, ab oriente et occidente, Aquilone et meridie. Quadraginta autem quatuor habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. Glossa. Vel denarius ad Decalogum refertur, quaternarius ad praesentem vitam quae per quatuor tempora transit; vel per decem vetus testamentum, per quatuor novum. Remigius. Si quis autem voluerit dicere quod sunt quadraginta et duae generationes, quia non est unus Iechonias, sed duo, dicendum est quod et iste numerus congruit sanctae Ecclesiae; nascitur enim a septenario et senario: nam sexies septem quadraginta et duo faciunt. Senarius refertur ad laborem, septenarius vero ad requiem.

Lectio 9 Chrysostomus super Matth. Quoniam superius dixerat Iacob autem genuit Ioseph cui desponsata Maria genuit Iesum, ne aliquis audientium sic aestimaret esse nativitatem quomodo praecedentium patrum, ipse ordinem narrationis suae praecidens dicit Christi autem generatio sic erat, ac si dicat: generatio quidem eorum quos exposuimus patrum sic fuit quemadmodum retuli; Christi autem generatio non sic, sed ita erat: cum esset desponsata mater. Chrysostomus in Matth. Quasi enim aliquid novum dicturus praemittit modum generationis dicere, ne audiens virum Mariae aestimes natum esse lege naturae. Remigius. Potest autem ad superiora referri hoc modo: sic erat Christi generatio sicut dixi; idest: Abraham genuit Isaac. Hieronymus. Sed quare non de simplici virgine, sed de desponsata concipitur? Primum, ut per generationem Ioseph origo Mariae monstraretur; secundo, ne lapidaretur a Iudaeis ut adultera; tertio, ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Martyr etiam Ignatius quartam addit causam: ut partus, inquiens, eius celaretur Diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum. Chrysostomus super Matth. Ideo autem et desponsata et domi habita: nam quemadmodum in ea quae in domo viri concipit, intelligitur conceptio naturalis, ita in ea quae extra domum concepit, est suspecta coniunctio. Hieronymus contra Helvidium. Sciendum autem quod Helvidius, quidam homo turbulentus, accepta materia disputandi, blasphemare contra Dei matrem incepit; cuius prima propositio fuit: Matthaeus loquitur sic: cum esset desponsata. Ecce, inquit, habes desponsatam, non commendatam, ut dicitis; et utique non ob aliud desponsatam nisi quoniam nupturam. Origenes. Desponsata fuit quidem Ioseph, non tamen in concupiscentia iuncta. Mater eius, inquit, mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta. Mater eius; cuius eius? Mater est Dei, unigeniti, domini, regis, omnium plasmatoris et redemptoris cunctorum. Cyrillus ad Ioannem Antioch. Quid enim videbit aliquis in sancta virgine praeter alias? Si Dei mater non sit, sed Christi vel domini, ut Nestorius dicit, nihil enim absurdum est etiam si voluerit quis matrem uniuscuiusque unctorum Christi nominare genitricem. Sola vero praeter illas sancta virgo et Christi genitrix intelligitur ac dicitur. Genuit enim non purum hominem, secundum vos, sed incarnatum potius, et hominem factum ex Deo patre verbum. Sed forsitan illud ais: dic mihi, putasne divinitatis mater facta est virgo? Et ad hoc quoque dicimus quia natum est ex ipsa Dei substantia eius verbum et sine principio temporis semper coexistens genitori; in novissimis autem temporibus, quoniam caro factum est, hoc est unitum carni animam habenti rationalem, natum etiam dicitur carnaliter per mulierem. Assimilatur autem quodammodo nativitati quae est secundum nos, hoc sacramentum; matres etenim terrenorum ministrant naturae coagulatam paulatim carnem perficiendam in specie humana. Immittit autem animali spiritum Deus. Sed licet sint istae solummodo terrenorum corporum matres, attamen parientes, totum animal et non partem peperisse dicuntur. Tale autem aliquid gestum percipimus in generatione Emmanuel; natum enim est ex patris substantia Dei verbum; quia vero carnem assumpsit propriam eam faciens, necessarium est confiteri quia natus est secundum carnem per mulierem. Quia igitur et Deus vere est, quomodo dubitabit quispiam sanctam virginem Dei dicere genitricem? Leo Papa in sermone de Nativ. Non autem te Dei conceptus turbet, partus te non confundat auditus, quando virginitas quicquid est humani pudoris excusat. Aut quae hic verecundiae laesio, ubi iniit deitas cum amica sibi semper integritate consortium, ubi est interpres Angelus, fides pronuba, dispensatio castitas, donatio virtus, iudex conscientia, causa Deus, conceptio integritas, virginitas partus, virgo mater? Cyrillus ad Ioannem Antioch. Sed si de caelo et non ex ipsa sanctum corpus Christi factum esse diceremus, ut Valentinus, quomodo intelligeretur Dei genitrix Maria? Nomen autem matris ostendit cum subdit Maria. Beda super Lucam. Interpretatur autem Maria stella maris Hebraice, domina Syriace, quia et lucem salutis et dominum mundo edidit. Cui autem desponsata fuerit ostendit subdens Ioseph. Chrysostomus super Matth. Ideoque fabro lignario Maria desponsata erat, quoniam Christus Ecclesiae sponsus omnium salutem hominum operaturus erat per lignum crucis. Chrysostomus in Matth. Quod autem sequitur antequam convenirent, non dicitur: antequam duceretur in domum sponsi; etenim iam intus erat. Consuetudo enim multoties veteribus erat in domo desponsatas habere, quod et nunc quoque fieri videtur, et generi Lot intus cum ipso erant. Glossa. Sed dicitur antequam convenirent ad carnis commixtionem. Chrysostomus super Matth. Ut non ex compassione carnis et sanguinis nasceretur, qui ideo natus est ut carnis et sanguinis solveret passionem. Augustinus de Nupt. et Concup. Nuptialis etiam concubitus ibi non fuit quia in carne peccati fieri non poterat sine ulla carnis concupiscentia quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui futurus erat sine peccato, ut hinc etiam doceret omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola, quae non inde nata est, non fuit caro peccati. Augustinus in sermone 6 de Nativ. Nascitur etiam ab intacta femina Christus quia fas non erat ut virtus per voluptatem, castitas per luxuriam, per corruptionem incorruptio nasceretur. Nec poterat nisi novo ordine adventare de caelo qui vetustum mortis destruere veniebat imperium. Regnum igitur tenuit virginitatis quae regem genuit castitatis. Ideo etiam dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium habitandi, ut nobis ostenderet Deum in casto corpore portari debere. Ergo qui scripsit lapideas tabulas sine stylo ferreo, ipse gravidavit Mariam spiritu sancto; unde dicitur inventa est in utero habens de spiritu sancto. Hieronymus. Non ab alio inventa est nisi a Ioseph, qui pene licentia maritali omnia noverat. Chrysostomus super Matth. Nam, sicut historia non incredibilis docet, quando gesta sunt quae refert Lucas, Ioseph absens erat; nec enim conveniens est putare praesente Ioseph introisse Angelum ad Mariam et dixisse quae dixit, et Mariam respondisse quaecumque respondit. Et si credamus Angelum potuisse intrare ad eam et loqui, plane tamen Mariam abiisse in montana et mansisse cum Elisabeth mensibus tribus possibile non fuit praesente Ioseph, quia necesse erat ut absentationis eius et mansionis diutinae requireret causas. Postquam autem rediit peregre post tot menses, invenit eam gravidam manifeste. Chrysostomus in Matth. Proprie autem dicit inventa est, quod de non excogitatis dici consuetum est. Ne autem molestes Evangelistam interrogando qualiter sit natus ex virgine, breviter expedivit se dicens de spiritu sancto; quasi dicat: spiritus sanctus est qui est hoc miraculum operatus. Neque enim Gabriel neque Matthaeus amplius dicere potuerunt. Glossa. Hoc ergo quod dicitur est ex spiritu sancto, Evangelista ex parte sua adduxit, ut cum diceretur habere in utero, omnis mala removeretur suspicio a mentibus audientium. Augustinus in sermone de Trin. Non autem, sicut quidam sceleratissime opinantur, spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute creatoris dicimus operatum. Ambrosius de spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est aut ex potestate eius est: ex substantia, sicut filius qui a patre; ex potestate, sicut ex Deo omnia, quomodo et in utero habuit Maria ex spiritu sancto.

Augustinus Ench. ad Laurentium. Profecto autem iste modus quo natus est Christus de spiritu sancto insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem ut idem ipse esset filius Dei. Sed cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam filii pertinentem tota Trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera Trinitatis), cur in ea facienda solus spiritus sanctus nominatus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur? Hieronymus contra Helvidium. Sed inquit Helvidius: neque de non conventuris Evangelista dixisset priusquam convenirent, quia nemo de non pransuro dicit: antequam pranderet; quasi si quis diceret: antequam in portu pranderem ad Africam navigavi, non posset stare sententia nisi ei in portu prandendum sit quandoque; aut non potius sit intelligendum sic quod ante, licet saepe et sequentia indicet, tamen nonnumquam ea tantum quae prius cogitabantur ostendit; nec necesse sit ut cogitata fiant cum ideo aliud intervenerit ne ea quae cogitata sunt fierent. Hieronymus. Non ergo sequitur ut postea convenerint, sed Scriptura quod factum non sit ostendit. Remigius. Vel hoc verbum conveniendi, non ipsum concubitum, sed tempus significat nuptiarum, idest quando ea quae fuerat sponsa incipit esse uxor. Est enim sensus antequam convenirent, idest antequam rite solemnia nuptiarum celebrarent. Augustinus de Cons. Evang. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exponit post commemoratum conceptum Ioannis ita enarrans: in mense autem sexto missus est Angelus; et infra: spiritus sanctus superveniet in te. Hoc ergo est quod Matthaeus commemoravit dicens inventa est in utero habens de spiritu sancto. Nec contrarium est, quia Lucas exposuit quod Matthaeus praetermisit; sicut non est contrarium, quia Matthaeus deinceps continet quod Lucas praetermisit. Sequitur enim Ioseph autem vir eius cum esset iustus, usque ad eum locum ubi scriptum est de magis quod per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de Christi nativitate dicuntur ab alterutro, si haec praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi generatio sic erat: fuit in diebus Herodis usque ibi: mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Et tunc addendum est quod hic dicitur: et inventa est in utero habens de spiritu sancto.

Lectio 10 Chrysostomus in Matth. Cum dixisset Evangelista quod ex spiritu sancto et sine concubitu inventa est in utero habens, ne suspectum habeas Christi discipulum quasi grandia de suo magistro fingentem, introducit Ioseph per ea quae passus est, ad fidem quae dicta sunt conferentem; unde dicit Ioseph autem vir eius cum esset iustus. Augustinus in Serm. 14 de Nativ. Intelligens enim Ioseph Mariae uterum gravidari, turbatur quod Mariam quam de templo domini acceperat et nondum cognoverat gravidam sentiebat; secumque aestuabat disputans et dicens: quid faciam? Prodo aut taceo? Si prodidero, adulterio non consentio, sed vitium crudelitatis incurro quia secundum Moysi sententiam lapidandam eam esse cognosco. Si tacuero, malo consentio et cum adulteris portionem meam pono. Quoniam ergo tacere malum est, adulterium prodere peius est, dimittam eam a coniugio. Ambrosius super Lucam. Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus qui opprobrium coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat. Et ideo dicit cum esset iustus. Ubique ergo in Ioseph iusti gratia et persona servatur ut testis ornetur; lingua enim iusti loquitur iudicium veritatis. Hieronymus. Sed quomodo Ioseph, cum crimen celet uxoris, iustus describitur? In lege enim praeceptum est non solum reos, sed conscios criminis obnoxios esse peccato. Chrysostomus in Matth. Sed sciendum quod iustum hic virtuosum in omnibus dicit. Est enim iustitia specialis quaedam, ut avaritiam non habere, et altera universalis virtus; et sic nomine iustitiae maxime utitur Scriptura. Iustus igitur existens, idest benignus et mitis, voluit occulte dimittere eam, quae non solum traductioni, sed etiam poenae secundum legem obnoxia videbatur. Sed Ioseph utrumque remisit quasi supra legem vivens. Sicut enim sol antequam radios monstret mundum clarificat, sic et Christus antequam nasceretur multa signa perfectae virtutis apparere fecit. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter: si solus nosti quia aliquis peccaverit in te, eum vis coram hominibus arguere, non es corrector sed proditor. Unde vir iustus Ioseph tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, magna benignitate pepercit. Aestuabat utique certa adulterii suspicio; et tamen, quia ipse solus sciebat, noluit eam divulgare sed occulte dimittere, volens prodesse peccanti, non punire peccantem. Hieronymus. Vel hoc testimonium Mariae est quod Ioseph sciens illius castitatem et admirans quod evenerat, celat silentio cuius mysterium nesciebat. Remigius. Videbat enim gravidam quam noverat castam; et quia legerat: egredietur virga de radice Iesse, unde novit Mariam duxisse originem et legerat etiam: ecce virgo concipiet, non diffidebat hanc prophetiam in ea esse implendam. Origenes. Sed si suspicionem in ea non habebat, quomodo iustus erat ut immaculatam dimitteret? Ideo ergo dimittere volebat quoniam magnum sacramentum in ea esse cognoscebat cui approximare se indignum aestimabat. Glossa. Vel cum vellet eam dimittere iustus erat; cum occulte, pius notatur, eam ab infamia defendens. Et hoc est: cum esset iustus voluit dimittere eam; cum nollet eam traducere in publicum, idest diffamare, voluit hoc facere occulte. Ambrosius super Lucam. Nemo autem quam non accepit, dimittit; et ideo quam volebat dimittere, fatebatur acceptam. Glossa. Vel cum nollet eam traducere in domum suam ad cohabitationem assiduam voluit occulte dimittere eam, idest tempus nuptiarum mutare; vera enim virtus est cum nec pietas sine iustitia nec sine pietate servatur iustitia, quae separatae ab invicem dilabuntur. Vel iustus erat per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum; unde voluit se humiliare ante tantam gratiam.

Lectio 11