Remigius. Quia, sicut dictum est, cogitabat Ioseph occulte Mariam dimittere, hoc autem si fecisset perpauci essent qui non magis suspicarentur eam esse meretricem quam virginem, idcirco repente consilium Ioseph divino mutatum est consilio; unde dicitur: haec autem eo cogitante. Glossa. In quo notatur animus sapientis, qui nihil temere vult incipere. Chrysostomus in Matth. Notatur etiam mansuetudo Ioseph quia nulli enarravit suam suspicionem, neque ei quae suspecta erat; sed in se cogitabat. Augustinus in Serm. 14 de Nativ. Sed Ioseph ista cogitante, non timeat Maria David filia, quoniam sicut David veniam contulit sermo propheticus, sic Mariam liberat Angelus salvatoris. Ecce enim iterum virginis ille paranymphus Gabriel advenit; unde sequitur ecce Angelus domini apparuit Ioseph. Glossa. Hoc igitur verbo apparuit significatur potestas apparentis, qui quando vult et quomodo, exhibet se videndum. Rabanus. Quomodo autem Angelus Ioseph apparuerit, demonstratur cum dicitur in somnis, idest quomodo Iacob scalam vidit per imaginationem quamdam oculis cordis ostensam. Chrysostomus in Matth. Ideo autem non apparuit manifeste Ioseph sicut pastoribus quia valde fidelis erat; pastores autem indigebant quasi rudes. Virgo autem indiguit quasi primo de maximis instruenda. Similiter etiam Zacharias indiguit ante conceptionem prolis mirabili visione. Glossa. Apparens Angelus nomen exprimit, genus commemorat et timorem excludit dicens: Ioseph fili David. Ioseph, eum ex nomine quasi notum et familiarem sibi ostendit. Chrysostomus super Matth. Filium David eum nominans, voluit eum adducere in memoriam promissionis Dei ad David, ut de semine eius Christus nasceretur. Chrysostomus in Matth. Dicens autem noli timere, monstrat eum iam timere ne offenderet Deum quasi adulteram habens; alias neque cogitasset eam expellere. Severianus. Sponsus etiam ne timeat admonetur quia pius animus, dum compatitur, plus pavescit, ac si dicat: hic non est mortis causa, sed vitae, quia quae vitam parturit non meretur occidi. Chrysostomus super Matth. Dicens etiam ne timeas, cognitionem se cordis eius ostendere voluit, ut per hoc futurorum bonorum, quae de Christo erat dicturus, faceret fidem. Ambrosius super Lucam. Non autem te moveat quod eam coniugem vocat; non enim virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Hieronymus contra Helvidium. Non tamen est putandum quod ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse consuetudinem Scripturae noverimus, quod sponsos viros, et sponsas appellet uxores sicut Deuteronomii testimonio approbatur: si quis (inquit) invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui. Chrysostomus in Matth. Dicit autem noli timere accipere, idest domi retinere; iam enim mente dimissa erat. Rabanus. Vel noli timere accipere eam nuptiali conventu et assidua cohabitatione. Chrysostomus super Matth. Propter tres autem causas apparuit Angelus Ioseph hoc dicens ei. Primo, ne iustus homo ignorans faceret rem iniustam ex proposito iusto. Deinde propter honorem ipsius matris; nam si dimissa fuisset, apud infideles turpi suspicione carere non poterat. Tertio, ut intelligens Ioseph sanctam conceptionem, diligentius se custodiret ab illa quam prius. Ideo tamen non ante conceptionem virginis venit ad Ioseph, ut nec cogitaret haec quae cogitavit nec pateretur quae passus est Zacharias culpam infidelitatis incurrens de conceptione coniugis iam longaevae; incredibilior enim erat res virginem posse concipere quam anum. Chrysostomus in Matth. Vel ideo turbato iam Ioseph Angelus venit ut appareat Ioseph sapientia, et ut hoc ipsum fieret ei eorum quae dicebantur demonstratio. Dum enim audit ab Angelo quae intra se cogitaverat, indubitabile signum erat quod a Deo mitteretur, cuius solius est scire cordis secreta. Sermo etiam Evangelistae insuspicabilis fit, demonstrans Ioseph passum quod probabile est virum pati. Virgo etiam omnem malam suspicionem effugit, ex hoc quod vir qui zelotypiam passus est, eam suscepit et post conceptionem servavit. Ideo autem virgo Ioseph haec quae Angelus nuntiarat, non dixit, quia non aestimabat sibi credi a sponso et maxime iam in suspicionem adducto. Virgini autem ante conceptionem annuntiat Angelus, ne si post conceptionem differret, in angustia esset. Oportebat autem extra turbationem esse illam matrem quae omnium conditorem recepit. Non solum autem Angelus ab iniqua commixtione virginem excusat, sed et supra naturam concepisse demonstrat, non solum timorem auferens, sed et laetitiam addens; unde subdit quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Glossa. Aliud est nasci in ea, et aliud ab ea: nasci ab ea, est prodire in lucem; nasci in ea est idem quod concipi. Vel secundum praesentiam Angeli quam habet ex Deo, cui futurum quasi praeteritum est, natum dicitur. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Sed si de spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est: sapientia aedificavit sibi domum? Domus ista gemina ratione debet intelligi. Primum enim domus Christi Ecclesia est, quam aedificavit sibi sanguine suo; deinde potest et corpus eius dici domus eius, sicut dicitur templum eius. Factum autem spiritus sancti, factum filii Dei est, propter naturae et voluntatis unitatem; sive enim pater faciat sive filius sive spiritus sanctus, Trinitas est quae operatur; et quidquid tres fecerint, Dei unius est. Augustinus Enchir. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis Christi esse spiritum sanctum, ut Deus pater verbum genuerit, spiritus sanctus hominem? Quod ita absurdum est, ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Quomodo ergo dicimus Christum natum de spiritu sancto, si non eum genuit spiritus sanctus? An quia fecit eum? Inquantum enim homo est, factus est, sicut apostolus dicit: factus ex semine David, secundum carnem. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium aut natum ex Deo, sed factum vel creatum vel conditum. Hic autem, cum confiteamur eum natum de spiritu sancto et Maria virgine, quomodo non sit filius spiritus sancti, et sit filius Mariae virginis? Non ergo concedendum est quicquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius, certe homines qui nascuntur ex aqua et spiritu, non aquae filios recte eos dixerit quispiam, sed Dei patris, et matris Ecclesiae. Sic ergo de spiritu sancto natus est et filius Dei patris est, non spiritus sancti.
Lectio 12 Chrysostomus in Matth. Quia hoc quod Angelus ad Ioseph dixerat supra humanam cogitationem et legem naturae erat, non solum ex praeteritorum revelatione confirmat quae dixerat, sed etiam ex futuris, dicens pariet autem filium. Glossa. Ut enim non videretur Ioseph amplius coniugio non esse necessarius cum conceptio esset facta sine eius auxilio, ostendit quod quamvis non sit necessarius conceptui, tamen utilis est procurationi quia ipsa pariet filium, et tunc matri et filio erit necessarius: matri, ut ab infamia defendat, filio, ut eum nutriat et circumcidat; quae circumcisio notatur ubi dicit et vocabis nomen eius Iesum. In circumcisione enim solet dari nomen. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: pariet tibi filium sicut ad Zachariam: ecce Elisabeth uxor tua pariet tibi filium; quia mulier quae ex viro concipit, marito suo filium parit, quia magis ex illo est quam de ipsa; haec autem quae non de viro conceperat, non viro filium peperit, sed sibi tantummodo. Chrysostomus in Matth. Vel indeterminate hoc posuit ut ostendat quod eum peperit orbi terrarum universo. Rabanus. Dicit autem vocabis nomen, et non imponens, quia ab aeterno impositum est. Chrysostomus in Matth. Hinc autem ostendit admirabilem esse partum, quia Deus est qui nomen desuper per Angelum mittit, nec nomen quodcumque, sed quod est infinitorum bonorum thesaurus. Ideoque interpretatur illud Angelus, bonam substituens spem, et ex hoc ad credendum quod dicebatur inducit. Facilius namque sollicitamur ad prospera et promptius fidem accommodamus secundis. Hieronymus. Iesus enim Hebraeo sermone salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis significat dicens ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Remigius. Ostendit enim eumdem totius mundi salvatorem, et nostrae salutis auctorem. Salvat quidem non incredulos, sed populum suum, hoc est in se credentes salvat non tam a visibilibus hostibus quam potius invisibilibus; hoc est, a peccatis salvat non armis pugnando sed peccata relaxando. Severianus. Veniant et audiant qui requirunt: quis est quem Maria genuit? Ipse enim salvum faciet populum suum, non alterius salvum faciet populum. Unde? A peccatis eorum. Esse Deum qui peccata donat si Christianis non credis, crede infidelibus, vel Iudaeis dicentibus: nemo potest peccata dimittere nisi solus Deus.
Lectio 13 Remigius. Mos fuit Evangelistae, ea quae dicit, de veteri testamento confirmare propter Iudaeos qui in Christum crediderant, ut agnoscerent ea esse completa in gratia Evangelii quae praedicta fuerant in veteri testamento; et subdit hoc autem totum factum est. Quaerendum autem est in hoc loco quare dixerit hoc totum factum esse, cum superius solam conceptionem narraverit. Sed sciendum quod hoc ideo dixit, ut demonstraret quod ante in praesentia Dei factum fuit quam fieret apud homines. Sive quia praeteritarum rerum erat narrator, totum factum esse dixit, quia quando hoc scripsit, iam totum factum erat. Rabanus. Vel hoc totum factum esse dicit, quod virgo desponsaretur, quod casta servaretur, quod gravida inveniretur, quod per Angelum revelaretur ut adimpleretur quod dictum est. Non enim hoc impleretur quod virgo conciperet et pareret, nisi desponsata esset, ne lapidaretur, et nisi ab Angelo secretum detegeretur, et ita eam Ioseph acciperet, ne dimissa per infamiam efflueret et lapidatione periret. Si ergo ante partum periret, cessaretur prophetia quae ait: pariet filium. Glossa. Vel potest dici quod ut non ponitur causaliter: non enim ideo impletum est quia implendum erat; ponitur autem consecutive sicut et in Genesi: suspendit alterum in patibulo, ut coniectoris veritas probaretur, quia uno suspenso, coniectoris veritas est probata; sic et in hoc loco intelligendum est, quod hoc facto quod praedictum est, prophetia impleta est. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Quia vidit Angelus abyssum divinae misericordiae, naturae leges solutas, et eum qui erat omnibus superior, ad hominem, qui erat omnibus inferior, descendisse, haec et huiusmodi uno verbo ostendit dicens hoc autem totum factum est, quasi dicat: ne putes quod haec nunc tantum Deo placeant, olim praeordinata sunt; decenter enim Angelus non virgini, sed Ioseph prophetiam inducit, quasi in prophetis meditanti et experto. Et primo quidem virginem coniugem appellaverat, nunc autem virginem propheta inducit, ut hoc etiam a propheta audiret quasi diu praemeditatum. Unde ad fidem eorum quae dicebantur inducit Isaiam, vel magis Deum; non enim dicit: ut impleretur quod dictum est ab Isaia, sed quod dictum est a domino per Isaiam. Hieronymus super Isaiam. Quoniam autem praemittitur in propheta: dabit dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. Si autem iuvencula vel puella, ut Iudaei volunt, et non virgo pariat, quale signum poterat appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera virgo Hebraice bethula appellatur, quae in praesenti loco non scribitur in propheta; sed pro hoc verbo positum est halma, quod praeter LXX omnes adolescentulam transtulerunt. Porro halma apud eos ambiguum est; dicitur enim et adolescentula et abscondita; ergo halma non solum puella vel virgo, sed virgo abscondita dicitur, et secreta, quae nunquam virorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum fontibus manare dicitur, proprie virgo halma appellatur. In nostro quoque sermone halma dicitur sancta; omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebraei; et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror halma de muliere nupta legisse, sed de ea quae est virgo, ut non virgo solummodo sit, sed in annis adolescentiae; potest enim fieri ut virgo sit vetula. Ista autem virgo erat in annis puellaribus, vel certe virgo, non puella quae adhuc virum nosse non posset. Hieronymus. Pro eo autem quod Evangelista Matthaeus dicit in utero habebit, in propheta, quia futurum praedicit, significat quod futurum sit: et scripsit accipiet; Evangelista autem, quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam, mutavit accipiet et posuit habebit; qui autem habet, nequaquam accepturus est. Dicit autem ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. Leo ad Flavianum. Conceptus quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quae ita illum salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Augustinus in Serm. 11 de Nativ. Qui enim dirupta corporum membra in aliis poterat reintegrare tangendo, quanto magis in sua matre quod invenit integrum non violavit nascendo? Crevit enim in eius partu corporis integritas potius quam decrevit, et virginitas ampliata est potius quam fugata. Theodotus in Serm. Ephesini Concilii. Quia vero Photinus purum hominem dicit qui natus est, Dei non dicens partum, et qui ex vulva processit hominem proponit a Deo divisum, dicat nunc quomodo natura humana per vulvam virginalem nata, virginitatem vulvae servavit incorruptam? Nullius enim hominis mater virgo permansit. Sed quia natus est carne Deus verbum, custodit virginitatem, seipsum verbum esse ostendens; neque enim nostrum verbum cum paritur corrumpit mentem, neque Deus verbum partum eligens peremit virginitatem. Sequitur et vocabunt nomen eius Emmanuel. Chrysostomus in Matth. Consuetudo quidem est Scripturae res quae contingunt pro nominibus ponere. Nihil ergo est aliud quod dicit vocabunt nomen eius Emmanuel, quam videbunt Deum cum hominibus; unde non dicit vocabis sed vocabunt. Rabanus. Primo quidem Angeli psallentes, secundo apostoli praedicantes, adhuc et sancti martyres, deinde cuncti credentes. Hieronymus super Isaiam. Septuaginta autem et tres reliqui transtulerunt similiter vocabis, pro quo hic scriptum est vocabunt; quod in Hebraeo non habetur; verbum enim charatim, quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit, quod ipsa scilicet virgo quae concipiet et pariet Christum, Emmanuel appellatura sit nomine, quod interpretatur nobiscum Deus. Remigius. Quaerendum autem est quis est interpretatus hoc nomen: propheta aut Evangelista aut aliquis translator? Sed sciendum quod propheta non est interpretatus, sancto autem Evangelistae quid necesse fuerat interpretari, cum scriberet Hebraeo sermone? Fortassis quia hoc nomen obscurum erat apud Hebraeos, idcirco dignum erat interpretatione. Sed magis credendum est quod aliquis translator sit interpretatus ne haberetur hoc nomen obscurum apud Latinos. Hoc denique nomine duae substantiae, divinitatis scilicet et humanitatis, in una persona domini Iesu Christi designantur, quia qui ante omnia saecula ineffabiliter genitus est a Deo patre, idem ipse in fine temporum factus est Emmanuel, idest nobiscum Deus, ex virgine matre. Quod autem dicitur nobiscum Deus, potest intelligi hoc modo: nobiscum factus est, idest passibilis mortalis et per omnia nostri similis absque peccato, sive quia substantiam nostrae fragilitatis quam assumpsit, substantiae suae divinitatis in unitate personae coniunxit. Hieronymus super Isaiam. Sed sciendum quod Hebraei hoc de Ezechia filio Achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante capta sit Samaria; quod omnino probari non potest. Siquidem Achaz filius Ioathan regnavit super Iudaeam et Ierusalem annis sexdecim, cui successit in regnum filius eius Ezechias annos natus viginti tres, et regnavit super Iudaeam et Ierosolymam annis viginti novem; quomodo ergo quam vidit primo anno Achaz prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore cum regnare coeperat Achaz, iam novem esset Ezechias annorum? Nisi forte sextum Ezechiae regni annum quo capta est Samaria, infantiam eius appellari dicant, non aetatis, sed imperii; quod coactum esse ac violentum etiam stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam duos filios habuisse contendit, Iasub et Emmanuel, et Emmanuel de prophetissa uxore sua esse generatum in typum domini salvatoris. Hoc autem fabulosum est. Petrus Alphonsus. Non enim scitur quod aliquis homo illius temporis Emmanuel sit vocatus. Sed obiicit Hebraeus: quomodo stare poterit quod hoc propter Christum dictum sit et Mariam, cum ab Achaz usque ad Mariam multa centena annorum transierunt? Sed licet ad Achaz loqueretur propheta, non solum tamen ad eum vel de suo tempore dicta est prophetia. Propter hoc enim dictum est: audite domus David, non: audite Achaz. Iterum: dabit dominus ipse vobis signum; addit ipse, ac si diceret: non alius; ex quo potest intelligi ipsum dominum signum esse futurum. Quod etiam pluraliter ait vobis et non tibi, innuit non propter Achaz vel ad ipsum solum hoc dictum fuisse. Hieronymus super Isaiam. Est ergo sic intelligendum quod dicitur ad Achaz: iste puer qui nascetur ex virgine, domus David, nunc appelletur Emmanuel, idest nobiscum Deus, quia a rebus ipsis (probabiliter, a duobus regibus inimicis liberata) patebit Deum te habere praesentem. Postea autem vocabitur Iesus, idest salvator, eo quod universum genus homini sit salvaturus. Non mireris ergo, o domus David, ad rei novitatem, si virgo Deum pariat quae tantam habeat potestatem ut multo post tempore nasciturus te nunc liberet invocatus. Augustinus contra Faustum. Quis autem dementissimus diceret cum Manichaeo, enervis esse fidei de Christo sine teste non credere, cum apostolus dicat: quomodo credent ei quem non audierunt? Aut quomodo audient sine praedicante? Ut autem non contemnerentur neque fabulosa ducerentur quae apostoli nuntiabant, demonstrantur haec a prophetis fuisse praedicta, quia etsi attestabantur miracula, non defuissent qui magicae potentiae cuncta illi tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nasceretur, prophetas sibi constituere a quibus praenuntiaretur, nemo utique diceret: si etiam dixerimus homini gentili crede Christo quia Deus est et responderit: unde credo? Prolataque auctoritate prophetarum, eis se nolle credere dixerit, ostendimus fidem prophetarum ex his quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit Christiana religio; videat nunc ipsos reges terrae Christi imperio subiugatos omnesque gentes eidem servientes, quae omnia per prophetas fuerunt praedicta. Hoc ergo audiens de Scriptura prophetica et cernens in universa terra completa, moveretur ad fidem. Glossa. Horum ergo errorem Evangelista excludit dicens ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam. Prophetia autem alia est ex praedestinatione Dei, quam necessarium est evenire omnibus modis ut sine nostro impleatur arbitrio, ut illa de qua modo agimus: unde dicit ecce, ad demonstrandum certitudinem prophetiae; alia est ex praescientia Dei, cui nostrum admiscetur arbitrium et cooperante gratia consequimur praemium, vel ab ea iuste relicti tormentum; alia non ex praescientia, sed est quaedam comminatio more humano facta, sicut illud: adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur, intelligendo nisi Ninivitae corrigantur.
Lectio 14 Remigius. Eo audito rediit vita quo ingressa est mors. Per inobedientiam enim Adae omnes perditi sumus, per obedientiam Ioseph omnes ad pristinum statum incipimus revocari; nam his verbis magna nobis virtus obedientiae commendatur, quibus dicitur exurgens autem Ioseph fecit sicut praeceperat ei Angelus domini. Glossa. Non tantum quod praecepit Angelus fecit, sed etiam sicut praecepit. Quisquis etiam a Deo monetur, solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur. Et accepit Mariam coniugem suam. Chrysostomus super Matth. Non in domum accepit eam, nec enim adhuc dimiserat eam de domo, sed de animo suo deposuerat eam, et iterum in animum suum eam recepit. Remigius. Vel accepit celebratis nuptiis ut coniux vocaretur, non tamen ut concumberet, quia sequitur et non cognoscebat eam. Hieronymus contra Helvidium. Sed Helvidius superfluo labore desudat, cognoscendi verbum ad coitum magis quam ad scientiam esse referendum, quasi hoc quisquam negaverit et eas ineptias quas redarguit aliquando prudens quispiam suspicari potuerit. Deinde vult dicere quod donec sive usque adverbium certum tempus significet, quo completo fiat aliud quod usque ad illud tempus non fiebat, ut hic: non cognoscebat eam donec peperit filium. Apparet, inquit, cognitam esse post partum, cuius cognitionem filii tantum generatio differebat. Et ad hoc approbandum congerit de Scripturis exempla quam plurima. Ad quod respondemus: et non cognoscebat, et usque, vel donec in Scripturis dupliciter intelligenda. Et de eo quidem scriptum est, non cognoscebat, ad coitum esse referendum ipse disseruit, nullo dubitante quin ad scientiam saepe referatur, ut ibi: remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Sic etiam donec in Scriptura saepe certum tempus, sicut ipse disseruit, significat, saepe infinitum, ut est illud: donec consenescatis, ego sum. Numquid postquam illi senuerint, Deus desistit? Et salvator in Evangelio: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Ergo post consummationem saeculi a discipulis abscedet? Et apostolus: oportet illum regnare donec ponat inimicos sub pedibus eius. Numquid postquam illi sub pedibus erunt, regnare desistet? Intelligat ergo ea de quibus posset ambigi, si non fuissent scripta, significari, cetera vero nostrae intelligentiae derelinqui; iuxta quod Evangelista illud indicat de quo scandalum poterat moveri, non eam cognitam esse a viro usque ad partum, ut multo magis intelligeremus cognitam non fuisse post partum. Chrysostomus super Matth. Ut si quis dicat: donec ille vixit, non est hoc locutus, numquid per hoc significavit quia post mortem ille locutus est? Quod fieri non potest. Sic et Ioseph ante partum credibile fuit ut non cognosceret eam quia nondum cognoscebat mysterii dignitatem; postquam vero cognovit quia est facta unigeniti Dei templum, quomodo poterat hoc usurpare? Sed sequentes Eunomium putant, quia illi ausi sunt hoc dicere, quod Ioseph hoc ausus fuit, sicut insanus neminem reputat esse sanum. Hieronymus contra Helvidium. Ad summum illud requiro, cur se abstinuerit Ioseph usque ad partus diem. Respondebit utique: quia Angelum audierat dicentem quod in ea natum est. Qui ergo somnio tantum credidit ut uxorem non auderet tangere, hic postquam pastores audierat, magos viderat, miracula tanta cognoverat, templum Dei, spiritus sancti sedem, domini sui matrem audebat attingere? Chrysostomus super Matth. Potest etiam dici quod verbum cognoscendi hic accipitur pro agnitione; vere enim non agnovit eam ante, cuius fuerat dignitatis; et postquam peperit, tunc cognovit eam, qua speciosior et dignior facta fuerat quam totus mundus, quia quem totus mundus capere non poterat, in angusto cubiculo uteri sui sola suscepit. Hilarius. Vel aliter. Propter sanctissimae Mariae glorificationem a Ioseph cognosci non potuit donec peperit; dominum enim gloriae habens in utero quomodo cognosceretur? Si Moysi cum Deo colloquentis glorificata est facies ut non possent intendere in eum filii Israel, quanto magis Maria agnosci vel intueri non poterat, quae dominum potentiae in utero habebat? Post partum autem a Ioseph agnita invenitur specie faciei, non tactu libidinis. Hieronymus in Matthaeum. Ex hoc autem quod dicitur filium suum primogenitum, quidam perversissime suspicantur et alios filios habuisse Mariam dicentes primogenitum non dici nisi qui habeat et fratres, cum hic mos Scripturarum sit ut primogenitum non eum vocent quem fratres sequuntur, sed eum qui primus natus sit. Hieronymus contra Helvidium. Alioquin si non est primogenitus nisi quem sequuntur et fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur quamdiu et alia fuerint procreata. Glossa. Vel primogenitus dicitur inter omnes electos per gratiam; proprie autem unigenitus Dei patris vel Mariae dicitur. Sequitur et vocavit nomen eius Iesum, die octavo quo fiebat circumcisio et nomen imponebatur. Remigius. Liquet autem hoc nomen fuisse notissimum sanctis patribus et Dei prophetis, maxime illi qui dicebat: defecit in salutari tuo anima mea; et: exultavit cor meum in salutari tuo; et illi qui dicebat: exultabo in Deo Iesu meo.
Caput 2 Lectio 1 Augustinus in Serm. 5 de Epiph. Post miraculum virginei partus quo uterus divino numine plenus, salvo pudoris signo, Deum hominem profudit, inter obscuras cubiculi latebras et praesepis angustias, in quibus infinita maiestas membris contractioribus stabulabat, dum pendet ad ubera et vilium patitur Deus involumenta pannorum, repente novum de caelo sidus terris effulsit, et, totius mundi dissipata caligine, noctem convertit in diem ne dies celaretur in nocte; unde Evangelista dicit cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem et cetera. Remigius. In principio autem huius evangelicae lectionis tria ponit: personam, cum dicitur cum natus esset Iesus; locum, cum ait in Bethlehem Iudae; tempus, cum addit in diebus Herodis regis. Et haec tria ad confirmationem narrandae rei ponuntur. Hieronymus in Matth. Putamus autem ab Evangelista primum editum, sicut in Hebraico legimus, Iudae, non Iudaeae. Quae est enim aliarum gentium Bethlehem, ut ad distinctionem eius hic Iudaeae poneretur? Iudae autem idcirco scribitur, quia et aliam Bethlehem in Iudaea legimus in libro Iesu filii Nave. Glossa. Duae enim Bethlehem sunt: alia quae est in terra Zabulon, altera quae in terra Iuda, quae prius vocata est Ephrata. Augustinus de Cons. Evang. De civitate autem Bethlehem Matthaeus Lucasque consentiunt. Sed quomodo et qua causa ad eam venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit. E contra de magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit. Chrysostomus super Matthaeum. Sed videamus quid ad utilitatem respiciat quod Evangelista tempus designat quo Christus nascitur, dicens in diebus Herodis regis, quod dicit ut prophetiam Danielis impletam demonstraret, quae post LXX septimanas annorum Christum nasciturum esse praedicit. Nam ex illo tempore usque ad regnum Herodis LXX septimanarum anni sunt consummati; vel ideo quia quamdiu Iudaica gens sub Iudaicis regibus, quamvis peccatoribus, tenebatur, prophetae mittebantur ad remedium eius; nunc autem quando lex Dei sub potestate regis iniqui tenebatur et iustitia Dei sub dominatione Romana premebatur, nascitur Christus, quia magna et desperabilis infirmitas medicum artificiosiorem quaerebat. Rabanus. Vel ideo regis alienigenae mentionem fecit, ut impleretur prophetia quae dixit: non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Ambrosius super Lucam. Fertur autem quod Idumaei latrones Ascalonem ingressi, Antipatrum inter alios adduxerunt captivum. Is igitur imbutus mysteriis Iudaeorum, Hircano Iudaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hircanus direxit; et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni affectavit. Occiso autem Antipatro, filius eius Herodes sub Antonio senatus consulto Iudaeis regnare praeceptus est; in quo claret Herodem nulla affinitate gentis Iudaeorum regnum quaesisse. Chrysostomus in Matth. Dicitur autem Herodis regis, dignitatem addens, quia et alius fuit Herodes qui Ioannem interfecit. Chrysostomus super Matth. Dum ergo hoc tempore natus esset, ecce magi veniunt, hoc est confestim ut natus est, magnum Deum ostendentes in parvulo homine. Rabanus. Magi vero sunt qui de singulis rebus philosophantur; sed sermo communis magos pro maleficis accepit; qui aliter tamen habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ab huius artis scientia reges quoque et principes eiusdem gentis omnia sapiunt, et ipsi primum ortum domini intellexerunt. Augustinus in Serm. 4 de Epiph. Isti autem magi quid fuerunt nisi primitiae gentium? Israelitae pastores, magi gentiles; illi prope, isti longe, utrique tamen ad angularem lapidem cucurrerunt. Manifestatus est ergo Iesus non doctis nec iustis; praevalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in sacrilegiis magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis attribuit, quippe qui venerit stulta eligere ut confunderet sapientes, et non vocare iustos, sed peccatores, ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. Glossa. Hi autem magi reges fuerunt, qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes, quae ex tribus filiis Noe natae sunt, venturae ad fidem praefigurarentur. Vel tot fuerunt principes, qui plures duxerunt in comitatu suo. Venerunt autem non post annum, quia tunc inveniretur in Aegypto, non in praesepio, sed tertiadecima die. Ad ostendendum autem unde venirent, dicitur ab oriente. Remigius. Sciendum est autem quia varia est de magis opinio. Quidam enim dicunt eos fuisse Chaldaeos; Chaldaei enim stellam pro Deo colebant, et idcirco dixerunt quod nuncupativus eorum Deus ostenderit Deum verum natum. Alii vero dicunt Persas eos fuisse. Nonnulli dicunt illos de ultimis finibus terrae fuisse. Alii vero dicunt illos fuisse nepotes Balaam, quod magis est credendum; Balaam enim inter cetera quae prophetavit dixit: orietur stella ex Iacob. Illi vero habentes hanc prophetiam, mox ut viderunt stellam novam, intellexerunt regem natum, et venerunt. Hieronymus in Matth. Et sic hanc stellam futuram vaticinio Balaam noverant, cuius erant successores. Sed quaerendum est: si Chaldaei vel Persae aut de ultimis finibus terrae fuerunt, quomodo in tam brevi spatio Hierosolymam venire potuerunt? Remigius. Sed sciendum est quod aliqui solent dicere quod puer qui tunc natus est, in tam brevi spatio temporis de ultimis finibus terrae ad se perducere potuit. Glossa. Vel non mirandum est eos in tredecim diebus venisse in Bethlehem, cum equos Arabicos et dromedarios haberent, qui scilicet sunt veloces ad iter. Chrysostomus super Matth. Vel per biennium ante Christi nativitatem profecti sunt, et stella eos praecedebat, et neque esca neque potus defecit in peris eorum. Remigius. Vel si fuerunt successores Balaam, reges isti non longe distant a terra promissionis; idcirco in tam brevi spatio temporis Ierusalem venire potuerunt. Sed tunc quaerendum est quare Evangelista dicat eos ab oriente venisse. Quod ideo est, quia ab illa regione venerunt quae in Orientali parte Iudaeis posita est. Pulchre autem ipsi ab oriente venisse dicuntur, quia omnes qui ad dominum veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt; ipse est oriens, secundum illud: ecce vir, oriens nomen eius. Chrysostomus super Matth. Vel ab oriente venerunt. Unde dies nascitur, inde initium fidei