Cum iam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim voluminibus iactatum quietus portus exciperet, ubi etsi non laudatus certe liberatus adveneram, amicorum me suave collegium in salum rursus cogitationis expressit, postulans ut aliqua quae tam in libris sacris quam in saecularibus abstrusa compereram de animae substantia vel de eius virtutibus aperirem, cui datum est tam ingentium rerum secreta reserare; addens nimis ineptum esse si eam per quam plura cognoscimus quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit utile nosse qua sapimus. Nulla enim peregrina res est de sensu proprio loqui, quando sibi natura interrogata respondet, nec longe tendit ut se invenire praevaleat. Nobis cum semper est ipsa quam quaerimus; adest, tractat, loquitur, et, si fas est, inter ista nescitur. Proinde nota esse debet quae sibi praesto est, quia tunc magis ante se ponitur, cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus incognitos? cupimus enim nosse planetarum caelo contrarios cursus, signorum consentaneum lapsum. Sunt enim ex eis alia manentia motuque carentia, alia vero quae mobili semper rotatione vertuntur nec ullis temporibus conquiescunt. Haec, ut mundani doctores exquirere temptaverunt, harmoniacis delectationibus inaestimabili modulatione volvuntur, quorum tinnitus atque concentus adunatum efficit dulcisonum melos. Desideramus etiam comprehendere altitudinem aetheris, mensuram telluris, nubigeras pluvias, saevae grandinis procellas, tremorem stabilium terrarum, naturam vagantium ventorum, profunditatem inconstantis maris, potestates virentium herbarum, quattuor elementorum per omne corpus dissociatas complexiones; et ferendum est ipsam sese scire non posse cui superne datum est tanta discutere? non enim aliquid contentione quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus.
Discamus ergo primum quare anima dicatur, deinde qualis sit eius definitio; tertio, quae sit eius qualitas substantialis; quarto, si formam aliquam habere credenda est; quinto, quas virtutes habeat morales, quas graeci aretas vocant, ad decus eius et gloriam contributas; sexto, quae illi sint virtutes naturales ad substantiam scilicet corporis continendam; septimo, de origine animae disseratur; octavo, cum sit per omnia membra diffusa, ubi potius insidere credenda est; nono, de corporis ipsius forma et compositione noscamus; decimo, quas proprietates habeat anima peccatorum per competentia nobis signa declarentur; undecimo, qua noscantur discretione iustorum, quatenus quos oculis istis videre non possumus per indicia probabilia colligamus; duodecimo, in resurrectione, quam vere sapiens credit, quid de singulis fieri sentiatur maxime desideramus agnoscere, quatenus fragilia corda mortalium ad divinitus promissa desideria concitentur.
Haec nobis, praestante Deo, ordine custodito responde, ut et nos facile possimus imbui et tu gloriam debeas invenire doctoris.
II. QUID EIS RESPONSUM SIT.
Dixi propositiones has non praeceptis regum quae nuper agebantur, sed profundis et remotis dialogis convenire qui non tam istas aures corporeas sed interioris hominis intentum atque purissimum quaerere probantur auditum. Nec ideo facile posse de ipsa dici, quia per eam innumera novimus explicari. Oculus enim qui usque ad sidera tendit se videre non praevalet, et palatus noster, cum diversa gustu sentiat, cuius ipse sit saporis ignorat. Nares etiam fragrantium corporum varios odores attrahunt, sed quid oleant ipsae non sentiunt. Cerebrum denique nostrum licet sensum membris reliquis tradat, ipsum tamen sensum legitur non habere.
Deinde qualia fatigatus possim disserere qui iam ad laboris terminum avida mente properarem? postremo, tam suaves amici, imponitis iterum cogitare, quod a cogendo dici absoluta cognoscitis ratione constare; praesertim cum haec res a multis disputata sed paene inexplicabilis videatur esse derelicta. Sed cum his ac talibus ingenia illorum multis allegationibus superare nequiverim nec mihi concedere meum velle decrevissent, victus petii ut me saltem diebus aliquot sustinerent nec praecipitanter quaererent quod plenum difficultatibus imperarent. Quocirca illud mihi accidit Prothei, qui, quod voluntate non eligebat pandere, constrictus vinculis cogebatur absolvere. Hoc tamen inde tolerabile visum est, quia de tali re urgebar dicere quae si, Deo favente, veraciter exprimatur, et audientem merito recreat et sensum bene persuadentis illuminat.
Quapropter, antequam rem ingrediar expetitam, oportet prius nominum similitudines, quasi ramos obviantes, abscidere ne semitam disputationis nostrae vocabulorum consonantium silva umbrosis imaginibus videatur intexere.
III. QUARE ANIMA DICATUR.
Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum vita in sanguine noscitur constituta. Haec vero, quoniam immortalis est, anima recte appellatur, quasi anema, id est, a sanguine longe discreta, quando et post mortem corporis perfectam eius constat esse substantiam sicut in subsequentibus suo loco declaratur. Alii vero appellatam animam dicunt eo quod animet substantiam corporis sui atque vivificet. Animus vero dicitur apo tou anemou, id est, a vento, quod velocissima cogitatio eius ad similitudinem venti motu celeri pervagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii eius qualitate commotus. Mens autem dicitur a mene, id est, a luna, quae licet varia vicissitudine commutetur quadam se tamen in id quod fuit perfecta novitate restituit; modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura, modo iterum in vigorem naturalem laetitia commeante reparatur. Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur enim veraciter et proprie spiritus nullis indigens, ipse vero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod vult et dispensans omnia prout vult; complens universa, totus in toto, immobilis loco et voluntate aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens. Vocamus et spiritum substantiam tenuem nobisque invisibilem, creatam, immortalem, quantum illi utiliter datum est valentem. Tertio, spiritum dicimus per totum corpus emissum atque receptum per quem vita mortalium flatu necessario continetur, nec aliquando otium capiens, iugi mobilitate reparatur. Atque ideo sciendum est animum et mentem proprie animam non vocari, sed quia res istae in anima excellunt interdum per licentiam sic dicuntur. Nec pro anima utique spiritus distincte ponitur quia hoc illi nomen est commune cum ceteris, id est, angelis, potestatibus aeriis, et quaecumque spiritu continentur. Nec iste spiritus veraciter potest dici anima qui aeris alternatione resolvitur, quando cum pecoribus illi res ista communis est.
Restat ut segregatim atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia quae nullatenus sanguinus effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia liberius disseramus, quando eam a similitudine nominum necessaria separatione discrevimus. Quapropter imprimis praegnantem rerum definitionem cautissima deliberatione formemus ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis sui facillime videantur agnosci.
IV. DE DEFINITIONE ANIMAE.
Magistri saecularium litterarum aiunt animam esse substantiam simplicem, speciem naturalem, distantem a materia corporis sui, organum membrorum, et virtutem vitae habentem. Anima autem hominis est, ut veracium doctorum consentit auctoritas, a Deo creata spiritalis propriaque substantia, sui corporis vivificatrix, rationabilis quidem et immortalis, sed in bonum malumque convertibilis. Editum est quasi parturiale ovum, ubi vita futurae avis pennarumque grata varietas continetur. Nunc aperiatur in partes, quia hominum consuetudo est facilius discere quae divisa possunt evidentius elucere.
A Deo fieri vel factas animas prudentium nullus ignorat, quando omne quod existit aut creator est aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse substantia, quoniam ut ipsa subsistat indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam quam tantum ut haberet accepit. Superest ut eam verissime a divinitate conditam esse fateamur quae sola potest creare mortalia et immortalia. Evidenter enim legitur in salomone: et revertetur pulvis in terram sicut erat, et spiritus revertetur ad Deum qui dedit eum; et alibi: omnem flatum ego feci. Hanc proinde spiritalem substantiam probabilis et absoluta ratio confitetur, quia, dum omnia corporalia tribus noverimus lineis contineri, longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale probatur in anima reperiri.
Deinde quod corpori sociata, quamvis ipsius mole praegravetur, opiniones rerum sollicita curiositate perpendit, caelestia profunde cogitat, naturalia subtili indagatione vestigat, et de ipso quoque conditore suo ardua nosse desiderat. Quod si esset corporalis, cogitationibus suis spiritalia nec cerneret utique nec videret. Cesset ergo de eius corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis reddit alienam et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus pervenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis iustissime commonetur omnia mundi istius visualia contemnere; quoniam ipsa incorporea est ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam.
Propria est utique illi substantia, quando nullus spiritus alter carnem suscipit ut eius passionibus aut condoleat aut laetetur. Illud autem quod diximus sui corporis vivificatrix, quia, mox ut data fuerit, ineffabili condicione diligit carcerem suum, amat propter quod libera esse non potest. Doloribus eius vehementer afficitur, formidat interitum quae non potest mori, et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suavissimis iucundatur odoribus, necessaria gustus epulatione delenitur, et licet his rebus nullatenus ipsa vescatur, subductis tamen talibus gravissimo maerore conficitur; desiderans non sibi naturaliter accomoda sed adiunctis artubus profutura. Hinc nonnumquam surripiunt vitia contraria rationi, quando anima dilecto corpori indulgentius remittendo locum noscitur praebere peccato. Vita igitur corporis susceptae animae praesentia est; mors autem eius probatur abscessus. Sic diem dicimus lustrante sole, qui cum discesserit nox vocatur. Vivit ergo corpus animae praesidio et ex ipsa probatur accipere unde se praevalet commovere.
Sed quoniam et hoc quoque ad vitae genus, de quo loquimur, noscitur pertinere, sciendum est, cum se partibus corporis ille vigor ignitus infuderit materiamque carnalem spiritus vitalis afflaverit, si quod fortasse vulnus acceperit, statim condolet, quia ubique substantialiter inserta est. Quod si virtus eius tantum calorque vegetaret, incisum digitum non poterat condolere. Sicut nec sol probatur quicquam sentire, si eius radios secare temptaveris. Tota ergo est in partibus suis, nec alibi minor, alibi maior est, sed alicubi intentius, alicubi remissius, ubi tamen vitali intentione porrigitur. Colligit in unum atque copulat membra sua; non sinit defluere vel contabescere, quae vitali vigore custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque conservans.
Mirum praeterea videtur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam convenientiam fuisse perductas, ut nec anima se possit segregare cum velit, nec retinere cum iussionem creatoris agnoverit. Clausa illi sunt universa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia, cum iubetur exire. Nam si acerbus dolor vulneris infligatur, sine auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur. Hinc est quod frequenter graviter vulneratos videmus evadere et rursus levibus occasionibus interire.
Rationem vero homini inesse, quis dubitet? quando divina tractat, humana sapit, artibus docetur egregiis, disciplinis eruditur eximiis, et hinc cetera animalia decenter excellit, quod eum ratio decora componit. Rationem vero dico animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur atque nota sunt ad aliquid incognitum ducit, perveniens ad veritatis arcanum. Haec coniecturis atque argumentis ad illud properare cupit, quod in rerum natura esse cognoscit. Ipsa enim vera et pura et certa ratio est dicenda, quae ab omni imagine falsitatis redditur aliena. Datum est ergo illi cogitationes suas quodammodo apprehendere et per obsequium linguae volubili motatione disserere.
In corpore posita anima, quam multa videt; non a se egrediens, quam diversa circumspicit; ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur. Movetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in se ipsa, tamquam in magno currens spatio, pervagatur. Haec non exit ad causas sed tractatibus suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat; modo quod oculis vidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim sicut et loquitur; per ordinem sensus nihil perficit, cum se diversitate confundit, quia divinitatis est proprium multa disponere et omnia simul modulis competentibus explicare. Rationis itaque dotata largitate, quot bona munere divinitatis invenit: litterarum formas repperit, diversarum artium utilitates disciplinasque protulit, civitates defensibili muro cinxit, varii generis amictus eiecit, meliores fructus per industriam exigit terras, transcurrit abyssos alato navigio, vastos montes in usum viantium perforavit, portus ad utilitatem navigantium lunari dispositione conclusit, ornavit pulcherrima fabricarum dispositione tellurem. Quis iam de eius ratione dubitet, quando ab auctore suo illuminata facit arte conspici quod debeat sub omni celebritate laudari?
Convenit nunc de eius immortalitate disserere. Immortales animas auctores saecularium litterarum multifarie probaverunt, dicentes: si omne quod vivificat aliud in semetipso vivit,; anima autem, quoniam vivificat corpus, in semetipsa vivit; utique immortalis est. Dicunt etiam: omnia immortalia simplicia sunt; anima autem non est harmonia neque constat ex pluribus, sed simplex natura est; anima igitur immortalis est. Iterumque proponunt: quicquid a contrarietate originali non corrumpitur immortale iugiter perseverat; anima enim, quoniam simplex atque pura est, sine dubio immortalis est. Adiciunt quoque: si omne rationale quod se ipsum movet, immortale est; anima autem rationalis se ipsam movet; igitur immortalis est. Nos autem immortales esse animas facile veridicis lectionibus approbamus; nam cum ad imaginem et similitudinem auctoris sui legamus effectas, quis audeat contra sanctam auctoritatem mortales dicere ut impudenter potius asseratur eas a creatoris sui similitudine discrepare? nam quemadmodum poterat esse imago aut similitudo Dei, si animae hominum mortis termino clauderentur? ille enim ineffabiliter semper vivens, ineffabiliter semper manens, perennitatem ipse custodiens; qui omnia continet, omnia disponit, potens est sine dubitatione immortalis immortalia facere et pro suo modulo vitae competentiam dare.
Dicit aliquis: quomodo sum similis Deo, cum immortalia minime creare praevaleam? cui sic per aliquam comparationem respondendum esse iudicamus. Numquid pictura quae nobis est similis potest imitari quae facimus? imago enim potest aliquam habere similitudinem, ceterum hoc non potest implere quod veritas. Nam et hinc immortalem debemus agnoscere, quod appetit de aeternitate cogitare. Desiderat enim post corporis mortem relinquere sui nominis famam, cupit sine fine laudari, et bona conscientia plus est de futuris attonita ne a posteris maculetur relata. Hinc est quod inter sublimiores constat auctores quia quicquid dignitate rationis erigitur, mortis iniuria non prematur. Adde quod veritas absolute profitetur malis iuge supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam, ut non sit fas cum haesitatione recipi, quod dignatur omnipotentis divinitas polliceri. Verum hanc immortalitatem animae non talem debemus advertere quae nullam recipiat passionem. Est enim mutabilitati obnoxia et maeroribus pervia, sed tamen inter quaevis taedia vel anxietates continuationis beneficio perseverat. Singulariter autem immortalis Deus est, singulariter iustus, singulariter potens, singulariter bonus, singulariter sanctus. Quoniam licet ista vel his similia hominibus vel angelis inesse dicantur, nulla tamen ad eius altitudinem reverendae potestatis attingunt. Omnes enim arduae virtutes in summitate illa plenissimae atque perfectissimae sunt quae creaturis universis ipsius largitate pro suo modulo conceduntur.
Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Vivit in se post huius saeculi amissionem, non reflante spiritu sicut corpus, sed aequali mobilitate quae illi attributa est: pura, subtilis, cita, aeterna, videt, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius valet; non iam ex partibus suis haec intellegens, sed omnia spiritaliter ex toto cognoscens. Alioquin absurdum est putare minus posse liberam quam mole brutissimi corporis ingravatam. Talia enim intellegere posse non dubium est et angelos et potestates aerias vel cetera quae sublimi atque immortali substantia constare noscuntur.
Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currenti ordine doceamus. Quis autem dubitet modo nos esse gaudio sublevatos, modo maerore deiectos, modo pietate mites, modo indignatione terribiles, nunc ad virtutes animos erigere, nunc iterum ad vitia declinare? alia tenaciter assumimus, alia oblivione respuimus; quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam sermonibus aedificamur, malorum collocutione destruimur, et quantum proficimus cum rectis, tantum deteriores novimus esse cum pessimis. Nam si nos unus rigor, unum propositum contineret, nec boni ex malis, nec beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur. Sed ut causa varietatis huius evidentius possit agnosci, recordemur, ut dictum est, prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum divina illuminatione bene gerimus, atque iterum desipimus, cum delictis caligantibus obcaecamur. Affectio enim quae venit et recedit semper incerta est. Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc est posse quod vivere, hoc velle quod facere, et merito, quando universa quae vere bona sunt non ad illum veniunt sed ab ipso procedunt.
Quapropter haec animae quam diximus origo: non intellegenda est pars Dei, ut quidam dementium irreligiosa voluntate putaverunt, quia convertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est, neque ex aere, neque ex aqua, neque ex terra, neque ex eis quae mutua complexione iunguntur; sed simplex et propria quaedam natura et ab aliis spiritibus discreta substantia, quam longe subtiliorem aeri et lucidiorem debemus advertere, quando istum vulgariter intuemur, illam vero condicione carnis aspicere non valemus. Hanc speciem naturalis mobilitas semper exagitat ad cogitationes suas comiter explicandas. Hinc est quod per quietem remissi, dum materia nobis fuerit solitae cogitationis abstracta, nec intenti ad cotidianas fuerimus sollemniter actiones, res varias, nunc falsis, nunc veris inspectionibus, somniamur. Parum est quod sopitis sensibus volatica imaginatione deludimur, dum frequenter etiam vigilantes a nostra contemplatione traducimur. Saepe enim cum nos in oratione magna intentione dirigimus, ludo nescio quo inspiratis subito cogitationibus amovemur, et ita provenit ut menti nescio quid adversum suggeratur quod dispositum non habemus. Constat ergo animam in hoc mundo instabili et variabili voluntate converti bonarumque rerum esse amissibilem ac receptibilem, nec uno semper voluntatis suae rigore subsistere, sed etiam contra dispositum suum multiplici se conversione mutare. Nec de illis sumus qui dicunt recolere magis animas quam discere usuales artes et reliquas disciplinas, cum et ad interrogata sint paratae, ubi potuerint intellectu perveniente contingere, et nova sic audiant quasi nihil ex eis ante didicissent.
Ecce gravida definitio illa iam foeta est, ecce in lucem (ni fallor) quae fuerunt clausa proruperunt. Non est quicquam de proposita complexione derelictum, cuius talis est disciplina ut id quod intendit, ita explicet atque determinet ut neque minus neque amplius aliquid dixisse videatur. Nunc ad substantialem eius qualitatem sollicitis sensibus accedamus, quam interrogationis vestrae tertium locum tenere memoramini.
V. DE QUALITATE ANIMAE.
Qualitatem itaque substantiae huius auctores igneam esse dixerunt propterea quod mobili semper ardore vegetetur et iuncta corpori calore suo membra vivificet. Deinde quod cuncta caelestia flammeo referunt vigore constare, non isto fumeo, consumptibili, et temporali, sed ex tranquillo nutritore atque immortali. Hoc neque minuitur neque crescit, sed in susceptae originis dignitate iugiter perseverat. Quod ideo finiri nequit, quia nulla, ut corpus aliquod, elementorum diversitate concretum est. Unum enim atque simplex habere nescit adversum et ideo semper manet, quoniam in essentia sua non habet litem. Sicut immortalia cuncta creata dicunt quibus spiritalis est concessa substantia.
Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem Dei, quam inter conditiones rerum, quantum illi pro modulo suo necessarium fuit, decenter accepisse memoratur. Ipse enim Deus omnipotens solus habet immortalitatem et lumen habitat inaccessibile, quod super omnes claritates vel admirationes sanitas mentis intellegit, sed imago aliquam habet similitudinem; ceterum hoc lumen non potest habere quod veritas. Illud autem, quod ineffabile veremur arcanum, quod ubique totum et invisibiliter praesens est, pater, et filius, et spiritus sanctus est; una essentia et indiscreta maiestas, splendor super omnes fulgores, gloria super omne praeconium, quod mundissima mens et Deo dedita potest quidem ex aliqua parte sentire, sed idonee non valet explicare. Nam quemadmodum fas est sufficienter de illo dici qui creaturae sensu non potest comprehendi?
Egrediamur licet pietate nimia modum animae nostrae et immensa religione supra nosmetipsos alta cogitatione sileamus. Transeamus etiam potestates caelestium creaturarum profundeque tractemus qui sit qui tam magna una iussione, uno momento fecerit; tamen quicquid miramur, amplius est, quicquid sentimus, excelsius, dum ad illam imperspicabilem maiestatem mens humana non penetrat. Vna ergo ratio potentiae huius est venerari quod investigabilis est, non definitive quaerere qualis quantusque sit.
His itaque rebus edocti, lumen aliquod substantiale animas habere haud improbe videmur advertere, quando in evangelio legitur: lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Deinde quod in cogitatione positi, nescio quid tenue, volubile, clarum in nobis esse sentimus, quod respicit sine sole, quod videt sine extraneo lumine. Nam si ipsum in se lucidum non esset, rerum tantam conspicientiam non haberet. Tenebrosis ista non data sunt; omnia caeca torpescunt. Istius enim tam violenta sunt lumina ut etiam intueantur absentia. Quae tamen tunc multo clariores atque immutabiles efficiuntur, cum a Dei gratia bonis actibus non recedunt. Earum enim speculativa virtute multa atque ardua quae in arcano naturae recondita sunt inspici et comprehendi usu ipso certissimum est.
Nunc inspiciamus utrum formas animae habere credantur quas incorporeas esse iam diximus.