Sed hoc propter nimiam prolixitatem in summam dictum abunde sufficiat, nullum corporale animal in tantam mysteriorum significationem fuisse formatum. Debuit enim consilio summo fieri quod videbatur rationabili animae coniungi. O summi opificis creatura mirabilis quae sic humani corporis lineamenta disposuit ut si primi hominis non esset peccatis gravantibus onerata, magnis muneribus non fuisset exuta. Qualia enim meruit tunc libera habere quae nunc tot bona noscitur retinere damnata? verum ista caro, quamvis diversis vitiis appetatur, multisque vulneribus lacerata subiaceat, ipsa tamen est quae caeleste psalterium canit, quae gloriosos martyres facit, quae conditorem suum visitata promeruit, quae ipsam quoque vitalem crucem sancti redemptoris accepit; merito iam spiritalis futura creditur quando et hic mortalis tanto munere perfuncta gloriatur. Sic enim ista magna quidem natura sed originali delicto peccatis cotidianis obnoxia, ieiuniis, elemosinis, assiduisque orationibus divina se suffragatione componit, sic emundatis sordibus peccatorum, lucidam praeparat mentem ut suum suscipere mereatur auctorem, fidei templum quae se criminibus non concessit hospitio. Credo divina miseratione provisum ut corpus subderet animae, animam sibi, totumque salutariter ad Deum respiceret creatorem.
Peractis his quae dicenda fuerunt, congruum videtur de animarum signis indiciisque disserere, quia licet earum substantia una esse videatur longe tamen disparibus qualitatibus segregantur. Ac primum dicam quemadmodum malorum hominum consuetudo moresque declarentur, quatenus quos interius videre non possumus, quibusdam indiciis extrinsecus approbemus.
XII. DE COGNOSCENDIS MALIS HOMINIBUS.
Omnes igitur animae sine recta fide teterrimae sunt, ut philosophorum quae non creatoris legem sed humanum potius sequuntur errorem, et quamvis doctores videantur esse moralium et se disciplinarum cotibus nitantur abstergere, superstitionis tamen aerugines non declinant. Qualis enim dementia est illum colere quo melior est et credere praestare posse qui sibi non praevalet subvenire? nihil enim cuiquam prodest vitasse noxias cupiditates, enervatam non amasse luxuriam, deceptricem fugisse fallaciam, alienum se a terrenis vitiis effecisse, quia necesse est laboret incassum qui remuneratorem bonorum omnium sibi reddit infensum. Cuius enim praeceptis oboediet, si latorem legis ignoret? graditur sine via, respicit sine lumine, cogitat sine sapore, currit veloci gressu nec reperit ad quod pervenire disponit.
Hi possunt ad praesens florere, sed fructum non probantur inferre, quia gratia eorum non in radice viguit sed in foliorum se tantum ostentatione iactavit. Nam et illi in eadem parte sunt qui, etsi recte credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur; quoniam cum se gravibus peccatis conectunt, a creatore dissolvunt. Tunc immortalis anima fit mortua tenebris suis; incipit amare quod pereat, incipit odisse quod vivit, virtutes odit, vitia semper affectat in lamentabili obscuritate fuscata; rationem mundissimam non habet quia in gurgitem se perversitatis immersit; mox antiquo hoste captiva, ad vitia praeceps agitur et per corporis illecebras sumit de eius obnoxietate victorias. Est enim aegra et peccati semper anxia; ipsa se condemnans quam nullus accusat, ut merito mors vitalis ac vita mortalis talibus provenisse dicatur. Hanc si miserator ille respexerit oculumque mentis corporeis excessibus obcaecatum fuerit illuminare dignatus, ad liberatricem paenitudinem trahit, evadendi donat effectum quae pereundi primitus videbatur habuisse desiderium. Tunc felicior, cum fleverit, tunc celsior, cum se prostraverit; lacrimis reparat quod gaudendo perdiderat, et quae ad hostem voluptatibus invitata pervenit, ad salutarem Dominum prosperrime contristata festinat.
Sed quamvis eas non sit fas hominibus intueri, tamen evidentibus indiciis suas qualitates aperiunt ut et illos possimus advertere de quibus aliquid non probamur audisse. Malis nubilus vultus est in qualibet gratia corporali; maesti etiam cum laetantur, agunt unde paulo post paeniteant. Deserti impetu voluptatis suae, subito in tristitiam redeunt, oculi interdum super quam necesse est commoventur. Iterumque cogitantes infixi sunt, incerti, vagi, fluctuantes, ad omnia trepidi, de cunctorum voluntate suspensi, curis anxii, suspicionibus inquieti, aliena de se iudicia sollicite perscrutantur quia dementer propria perdiderunt; quaerendo vitam calamitatem infernae mortis incurrunt, et dum lucem temporalem avide cupiunt, tenebras perpetuae noctis acquirunt. Relationes suas inexplicatas saepe derelinquunt, saltu quodam ad aliud transferuntur, cum nihil agant semper eos aestimes occupatos. Formidolose vivunt etiam cum nullius insecutione vexantur. Poena illis est conscientia sua et a se omnia sustinent, cum ab aliis gravia nulla patiantur, eorum et ipse odor acerbus est, nisi cum suavissimis inhalationibus superstites condiuntur. Necesse est enim ut odore delectetur peregrino qui offenditur proprio.
Veniamus ad sanctae trinitati fideles animas quae praedicatam retinent apostolicam disciplinam et in gloriosissima voluntate constantes revera similitudinem supernae servare probantur imaginis.
XIII. DE COGNOSCENDIS BONIS HOMINIBUS.
Sanctarum igitur animarum et in ista communi vita magna iam virtus est. Nam carnem expugnatricem humani generis per quietem debellant, victrices sui sunt dum studendo conscientiae vivo corpori mortem delectantur infligere. Vae autem carni quae hic superata non fuerit! nam quae in hac conversatione vincitur illic sine dubio coronatur.
Vir denique fixus, purus, innocuus, omnes laudat, se semper accusat, et cum placeat universis, sibi soli displicet. Nimia enim magnitudo est suam intellegere parvitatem, nec praevalet hoc nosse, nisi cum iam coeperint divina patescere. Hi tantum expeditius ad superna volant quantum se onerosius in humana conversatione castigant. Imperant corpori quia famulantur auctori, et dum se exiguos cognoscunt, ad culmen magnae perfectionis evadunt. Nullum laedere cupiunt, laesi semper ignoscunt; caritatem et illis impendunt qui eos scelerato odio persequuntur.
Tales animae, Domino praestante, etiam noxiis spiritibus imperant, et illi quos mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore positae fortiores sunt angelis malis, adhuc inditae carni iubent potestatibus aeris; quorum temptationibus non cedunt, eis divina virtute dominantur. Istae enim immortales proprie sunt dicendae, quas nulla paenitudo discruciat nullus maeror affligit, quae sibi nequeunt reputare quae probantur existere. Inopia ditescunt, carceribus laetae sunt, et inter haec iure secunda illis oboediunt quia semper bonos sequuntur. Contra persecutores fortiore semper eriguntur audacia, quando finis lucis illis principium est bonorum, et in aeterna beatitudine recipiunt quod in temporali conversatione gesserunt.
Sic sanctorum animae adhuc in isto saeculo commorantes, dum longa sint habitationis contrarietate districtae, tamen bonis angelis videntur esse concives, etiam ex magna parte consortes. Moyses enim per maria terrenum iter aperuit, aquarum domicilia siccis pedibus transmeavit, et tam magni fluctus, quasi latere utroque constructi, in speciem rupis peregrina soliditate riguerunt. Meruit helias ne plueret, obtinuit etiam ut se desideratus imber effunderet, et unus homo beatis supplicationibus egit quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non meruit. Istis enim qui se caelesti conversatione mundificant virtus superna miseratione conceditur quam homo propter originale vitium habere non potest cum creatur. Per mundum transeuntes maiestati semper affixi sunt, quibus tam assidue praestantur magnalia ut paene iure desinant esse miracula. Heliseus discipuli sui oculos caelestem militiam non videntes aperuit, exercitus hostium caecitate percussit. Ademerunt nonnulli flammis incendia, vitalem calorem frigidis cadaveribus reddiderunt. Leones feroces ad sepeliendum corpus convenire fecerunt et in vicem ratis homines legimus vexisse crocodillos, liquorem converterunt in duritiam silicum, latices iusserunt manare de siccitate saxorum, illaesis vestibus prunas accepimus fuisse portatas; ambulare claudum, solem praeceperunt stare celerrimum. Humano verbo facta est naturae diversitas, et in tantam gratiam sunt recepti ut et ipsis potuisset famulari quod servire mundus mirabatur auctori.
Quid iam de imperio vocis dicamus, quando et vestis eorum tacta effectum sospitatis attribuit et apostolici umbra corporis periculum mortis exclusit? sic abundantia meritorum et per illud videbatur sanare quod constat substantiam non habere. Talis anima absolute sentitur, etiam cum eius existentia non videtur.
Hilaris illi semper vultus est et quietus, macie validus, pallore decoratus, lacrimis assiduis laetus, promissa barba reverendus, nullo cultu mundissimus; sic per iustitiam mentis de rebus contrariis redduntur homines pulchriores. Oculi laeti et honeste blandi, sermo veriloquus, bonorum pectorum penetrabilis, cupiens amorem Dei omnibus suadere quo plenus est. Vox ipsa mediocris nec debilis vicino silentio nec robusta clamore dilatata, asperitate non frangitur, accedentibus gaudiis non movetur; moribus vultuque unus est. Templum sanctum, domicilium virtutum, cuius ora se nequeunt immutare dum semper probantur studere constantiae. Gradus quoque ipsius nec tardos conspicit nec veloces, nullum propter semetipsum videt, nulli propter alterum parcit, suasor recti sine arrogantia docens, cum humilitate liber, cum caritate districtus, ut tam grave sit illum deserere quam invitum est ab ipsa quoque vita discedere. Amator salutiferi secreti ubi nulla libidine sauciatur, contentione nulla succenditur, superbia non inflatur, invidiam non habet fratrum, nulli loquitur quod paeniteat, nil audit absurdum. Multa turba vitiorum sine certamine vincitur quando solitudo grata suffragatur. Tunicam postremo suam, quamvis more cutis una sit, suavissimis implet odoribus; fragrat, quod divitis indiae pigmenta transcendat. Agnoscitur in illis humanum corpus habere aromata sua, scilicet dum nulla crapulatione distentum, nidores non exudat acerrimos. Facile est advertere quem superna potentia dignatur invisere. Nam et ipse quoque animus noster mox gaudet ad talem et non admonitus intellegit quem caelesti inspiratione cognoscit.
Verum haec in sexu validiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne sufficiat virginum ac viduarum maximas explicare virtutes quae sic ad praecepta Dei sancto amore rapiuntur ut et magnae patientiae se vigore discrucient et ad martyrii coronam victa carnis infirmitate perveniant?
Locuti sumus multa de anima; diximus etiam de corpore nostro quae visa sunt. Tendamus nunc acies mentis in futuras retributiones. Convenit enim ut postquam se creatura cognovit, ad creatorem suum pura mente festinet.
XIV. QUID AGANT ANIMAE POST HANC VITAM.
Quaeritis forsitan post hoc saeculum animae nostrae quid agant qualesque permaneant. Respondemus ut diversa lectione collegimus. Mors est animae corporisque facta resolutio, vitae huius absentia, carnis desideria vel necessitates prorsus ignorans. Nam cum fuerimus hac luce imperio creatoris exuti, simul corporis appetitiones et imbecillitates amittimus. Non enim ulterius labore frangimur, non cibo reficimur, non ieiunii diuturnitate quassamur, sed in animae nostrae natura iugiter perseverantes, nihil boni malique faciemus, sed usque ad tempus iudicii aut de praeteritorum actuum pravitate maeremus aut de operationis nostrae probitate laetamur. Tunc autem recipiemus factorum omnium plenissimum fructum, quando voce Domini aut repudiati fuerimus aut ad regnum perennitatis admissi. Hanc igitur mortem in ista vita paene quietus somnus imitatur quando saeculi istius desideria ambitumque deponit, et quicquid hic agitur tranquillus animus sopore mentis ignorat.
XV. DE FUTURO SAECULO.
Nam dum corpora sexus suos die resurrectionis in illa celeritate qua sunt omnia creata receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari numquamque deficere? ita enim perpetuae poenae traditur ut infauste semper existere comprobetur: dolor sine fine, poena sine requie, afflictio sine spe, malum incommutabile. Sic enim varietas vitiosa punitur ut eius damnatio nullatenus immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt et iugiter patiendo quod nolunt: aevum sine dulci vita, mors sine remediabili fine, civitas sine laetitia, patria exosa, amara domicilia, coetus tristium, turba lugentium; et quod supra omnes confusiones deterius est, illos ibi se cum torqueri posse cognoscunt quos decepti numina crediderunt. In ipso tamen supplicio pro meritorum qualitate diversitas est; nam et distans beatitudo bonos continet et impios dispar poena constringit. Aetas plane omnibus una atque perfecta futura est. Nam quemadmodum ibi erit minor ubi non crescitur, aut quare senex ubi non deficitur? mutabilitates istae ad interitum tendunt, unum est quodcumque perpetuum est.
Ex hoc igitur quasi vasto flumine quidam videtur rivulus altercationis exire, si iugi poenae concedatur aeternitas, dum consumptio vix substantiam permittat existere quam nullo se tempore permittit reparare. Sed istud omnino superfluum est in causarum perennium ratione cogitare. Nam et talis esse poena potest quae torqueat, non imminuat; et talis substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat. Ipsa denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen non solvatur! montes quoque nonnulli quam nimio torrentur incendio, et tamen inter flammas suas stabiles perseverant! salamandria incendio reficitur et ignis calore reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur. Sic istis dat victum quod aliis minatur interitum. Quod si inter has mortales materias talia nos exempla corroborant, quid de illa aeternitate credendum est ubi mortalem non invenit quem poena consumat? erit ergo miseris conflagratio inextricabilis et aeterna combustio.
Bonorum autem dona quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt laetitiam percipere et ulterius tristitiam non timere, mereri gaudium quod norunt esse continuum? illic animus sua prospera non pavescet sed exultationem propriam semper retinet in aeternum cogitata prosperitas. Advertunt enim beatitudinem suam in summa esse securitate, cum se intellegunt iam non posse peccare. Nulla ibi iam quatitur varietate nostra securitas; fixa mens non nutat, non fluctuat, non movetur, et in tanta pacis stabilitate defigitur ut nihil aliud praeter illam contemplationem vel quaerere vel cogitare patiatur. Sic provenit semper quod libeat quando non erit quod paeniteat. Vacabimus ibi, si tamen creatoris munere concedatur, non torpore desidiae resoluti, sed ad gratiam perfectionis intenti. Sensus noster complebitur puritate mitissima; tranquillum erit omne quod volumus, sine cogitatione sapiemus, sine errore sentiemus. Malum iam nec ab alio capietur nec extra voluntatem generabitur.
Habebimus hanc esuriem quae delectet, habebimus hanc assiduitatem quam mens fastidire non possit, iugiter amando creatorem semperque eius gloriam suaviter contuendo. Non ibi molesta taedia praegravabunt, non varietas imbecilla confundet, quando talia sunt quibus afficimur ut nullum in eis finem optare patiamur: quies operosa, opera quieta, animi indefecta unitas. Tunc enim divinae sapientiae agnitione complemur, nec rerum veracissimus intellectus disciplinis onerosis imbuitur sed inelaborato mentis lumine declaratur. Ibi numerus quantus est notus efficitur, ibi linearum discretio absolute conspicitur, ibi convenientia musicae patet, ibi astrorum motus visuali cognitione certissimus est, ibi veritas superna videndo nota est; Dei sapientiam contuebimur, qua maiestate singula quaeque disponat. Ibi videbimus quam irrite acatholicis lacerabatur ecclesia. Ibi eam conspiciemus in vestitu deaurato astare a dextris sponsi et regis sui. Ibi cognoscemus quanta fuerit sub sole vanitas vanitantium. Ibi revera cernemus quam salubriter monebamur Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies; cui omnia comparata vilissima sunt, qui numquam aliter fuit, numquam aliter erit, cum quo esse nemo nisi feliciter potest, sine quo esse nemo nisi infeliciter valet. Sic dum talis agnitio ab anima rationali et iam purgata revolvitur, inveniri ab ea non potest quod amplius expetatur.
Opinari quidem possumus spiritalis homo quarum causarum delectatione saginetur, sed quis sit ille suavitatis modus, sicut legitur, nec mente potest intellegi nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae volunt et nulla adversitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna pace compositae nequeunt inter se sentire contraria, ibi erunt artus qui spiritali consensu ornent, non concupiscentia carnali degenerent, ibi denique caelesti sobrietate fulgebunt, non autem mundanis cogitationibus ebriae polluentur. Domicilia plane eorum, ut putamus, in supernis erunt et terras non appetent quarum usum necessarium non habebunt.
Quocirca non erit permixta, sicut in hoc mundo, habitatio, sed sequestratim ab impiis electi magna locorum qualitate et regione dividentur. Civitas caelestis, mansio secura, patria totum continens quod delectet; populus sine murmure, incolae quieti, homines humanarum rerum indigentiam non habentes, ubi nullum avida molestat esuries, nullum morbida aegritudo consumit. Nullus probatur liberam erubescere nuditatem nec quemquam gravia frigora contristant, non aestus anhelum corpus exurit, nullus reparatores appetit somnos ubi nemo cognoscitur esse lassatus. Omnia blanda, omnia suavia, cuncta tranquilla, quando et ipse mundus noxiam deponens intemperiem habebit saluberrimam perpetuis saeculis unitatem.
Erit etiam illic dies continua et serenitas aeterna. Sol ibi quidem nulla nube fuscatur sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim beatis talis splendor mentis est et lumen intellegentiae ut ipsum, ut dictum est, sicut in maiestate sua est, mereantur conspicere creatorem. Quocirca libris veterum rationabiliter commonemur quod pars illa emundata atque meliorata divino munere veraciter speculetur auctorem, quae eius nihilominus portat imaginem. Inde denique videbimus unde credimus, et ex ea parte illud summum, eximium, singulare contemplabimur unde utique meliores sumus.
Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum animi nostri sensa permulcet! lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia cum videtur! aspecti flores gratissima nos iucunditate reficiunt; terram viridem, mare caeruleum, aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc delectationibus intuemur. Quod si magnam praestant dulcedinem, cum ad obtutus nostros venerint res creatae, quid illa maiestas tunc visa conferre creditur cui nihil simile reperitur?
XVI. DE DEO.
Tunc perfecte cognoscemus quod modo salutariter credimus. Nec enim aliter animadvertere merebimur, nisi nunc quae sunt vera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute sua, unum triplex trinumque simplicabile, parilitas in omnipotentia, aequalitas in caritate, unitas in natura. Haec excellenter et singulariter simul iudicat iustitia sua, simul parcit pietate sua, simul cooperatur virtute sua. Potestas incomprehensibilis, beatitudo mirabilis ex qua beantur quaecumque beata sunt, vivificantur quaecumque viventia sunt, continentur quaecumque subsistunt; cuncta librans, simul cuncta discernens, quae ideo in iudicando non labitur quoniam in cognoscendo non fallitur. Cum non appareat, praesens bonis est, et cum nusquam desit, absens malis est. Immobilis quia ubique tota est, incessabilis quia voluntates suas semper operatur. De toto se audit, de toto se videt non ex aliqua parte, tamquam de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili virtute cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare, sed haec propter intellegentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum inenarrabili potentia maiestatis suae longe aliter cuncta perficiat.
Virtus sancta, universa creans atque disponens, regnat maiestate propria et gloria sempiterna. Incomprehensibilis, inaestimabilis, et aeterna potentia caelos mirabili suspensione consolidat, terras super mare defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit; serenus coruscat, pius fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur, scilicet quia in gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta. Irascitur placidus, iudicat tranquillus, et sine mutabilitate eius provenit quod delinquentium reatus exciperet. Rerum humanarum valde miserator, conversis statim parcens, peccantes expectando recorrigens, et cum pati nil possit contrarium, magna tolerantia sustentat adversum.
Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? ibi plene cognoscemus quam subiecta sint in conspectu eius gloriae, quae miramur, cui praebet ministerium angelica magnitudo, carissimo famulantur excelsi principatus obsequio, in numerabiles potestates fideliter et constanter oboediunt quem semper indiget quaevis excellentia summitatis.
Quid iam de eius singulari potentia coniciamus, quando nec illud modo comprehendere sufficimus quod ei parere posse minime dubitamus? tunc liberati intellegemus cui dementes resistere temptabamus; ad quam magnifica provocati, quibus videbamur sordibus occupari! illud in momento videre sufficeret quod nos in aeternum promittit veritas intueri. Illic convincitur omnis pravitas quaestionum, illic male credita veritatis ipsius facie superantur. Sine fine regnum, sine nocte lux, sine vitiis corpus, sine mortibus vita. Et cum omnia dirigantur ad aeternum, solum ibi morietur exitium. Magnum est his perfrui sed multo melius quod inde non probatur exiri. Vincunt vota qui vocantur ad praemia. Tunc vere cognoscunt quam feliciter creati sint qui ad tam magna pervenerint.
O incomprehensibilis maiestas et pietas, nam inter operas rerum quibus mundi ambitus opificis laude completur nihil egregius probatur existere quam substantiae spiritales quae creatorem suum pura noscuntur mente cogitare. Reliqua enim facta sunt ad intellegentium delectationem; haec autem ad suam beatitudinem quae venerantur auctorem.
Tempus est ut quaestionum varietate dimissa dictorum copiosissimam densitatem in quibusdam manipulis colligamus ut fideli calculo numerata horreis memoriae compendiosa brevitate condantur.
XVII. RECAPITULATIO.
Primo igitur ut retinetis, auditores prudentissimi, proprie dici hominis animam etymologiae ipsius consonatione docuimus, sequestrantes ab ea vocabula quae nominum similitudine audientes confundere potuerunt; secundo, definitionem substantiae huius cum suis expositionibus, ut datum constat, absolvimus; tertio, de substantiali eius qualitate decursum est; quarto, monstravimus quemadmodum anima formam habere non possit; quinto, virtutes morales relatae sunt quae contra vitia huius saeculi velut quaedam arma fortiter opponuntur; sexto, de virtutibus animae naturalibus non pauca professa sunt; septimo, de origine eius quae sunt lecta narravimus; octavo, sedem ipsius iudiciumque descripsimus; nono, de corporis nostri positione tractatum est; decimo, anima infidelis cum suis signis prout concessum videtur ostensa est; undecimo lucidam mentem et plenam divinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus; duodecimo, de spe futuri saeculi nonnulla, Domino largiente, memorata sunt ut quam immortalem credimus perennes distributiones habere nihilominus sentiamus. Clausimus itaque nostrum munusculum numero duodenario, qui caelos signorum diversitate decoravit, qui annum menstruali venustate composuit, qui ventos principales terrenae indigentiae provida dispositione concessit, qui diei noctisque spatia horarum congrua quantitate divisit ut merito et animae dilucidationi haec supputatio adhiberetur quae tantarum rerum naturalium dispositionibus consecratur.
Restat nunc, sapientissimi viri qui floretis ingenio, ut, mole mundi istius salutariter transilita, divinae misericordiae nosmetipsos velociter offeramus per quam plenissime illuminatur cogitantis obtutus. Intellegamus eum, diligamus ipsum, et tunc animas nostras vere cognoscimus, si de illius largitate sapiamus. Ipse enim magister potens atque perfectus est qui et vera dicat animae nostrae et quae dixerit, eam faciat illuminata mente conspicere. In schola siquidem Christi cor indocile non potest inveniri qui se ei tota mentis integritate tradiderit, nec ignorare potest quod quaerit nec amittere quod pia remuneratione susceperit. Fit ergo magna, pretiosa, dives anima, cum se ex proprio pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non declinet, felicissima denique, si servet in carne quae in aethere superbi angeli probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo pervenit sed potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis supplicatione curvatis. Nostra tibi humilitas accepta est; amas quod propter te non quaeris, desideras quod non indiges. Ipsa est enim vitae nostrae mater, germana caritatis, aestuantis animae singulare praesidium, contraria debellatrixque superbiae, et sicut illa per diabolum origo criminum, ita ista per te noscitur fons esse virtutum.
Hanc tu, Domine Christe, sic nobilitare voluisti ut eam non solum praecipere sed etiam suscipere dignareris. Subisti quippe in assumpta hominis natura iudicium qui iudicaturus es mundum; caesus es flagellis qui exaltas et humilias reges; pertulisti in faciem odiosos consputus quem insatiabiliter videre cupiunt angeli; felle potatus es qui humanum genus sic habuisti dulce ut rerum Dominus naturam servi dignareris assumere; patienter coronam spineam suscepisti qui comples orbem terrarum diverso flore praemiorum; condicionem subisti mortis qui vitam creaturis tribuisti universis; tantaque fuit in sancta incarnatione humilitas quanta est in divinitate incomprehensibilis maiestas.
Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio remediabilis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat vivere quae solebat extinguere, non iniuria quoniam quae vitam omnium suscepit merito ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore, quando res quae pandebat inferos nunc perducit ad caelos. Vere omnipotens qui et ipsas miserias fecisti potentes, nullus regum egentibus tuis par est, nullae purpurae piscatorum tuorum retibus adaequantur, quando illae in mundanas tempestates impellunt, haec ad litus aeternae securitatis adducunt. Pauper de nobis, dives ex tuo. Factus es socius mortalitatis nostrae ut nos participes redderes aeternitatis tuae. Superbiam humilitate, aculeum leti morte prosternis. Nosti enim bona facere per iniquos, convertens ad adiutorium quod paratum est ad nocendum, potentius esse diiudicans laesiones ad utilitatem convertere quam causas malorum radicitus amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum cognoscerentur signa, si et adversae partis non monstrarentur indicia?