SigPhi · Thomas Aquinas

Super I Epistolam B. Pauli ad Corinthios lectura

Page 7 of 8

Lectio 3 Super I Cor., cap. 5 l. 3 Induxerat supra apostolus Corinthios ad hoc, quod a seipsis peccatorem separarent, quod quidem praetermiserant propter falsum intellectum cuiusdam verbi, quod continebatur in epistola quadam, quam eis prius miserat. Et ideo pravum sensum, quem ex verbis conceperant, nunc excludit. Unde circa hoc tria facit. Primo resumit verbum prioris epistolae; secundo excludit falsum intellectum, ibi: non utique fornicariis; tertio exponit verum intellectum, ibi: nunc autem scripsi vobis. Dicit ergo primo: dixi vobis in epistola quadam alia, quae in canone non habetur, ne commisceamini fornicariis, id est, non habeatis cum eis societatem, vel communionem, secundum illud Prov. I, 15: fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum; Eccli. IX, 6: non des fornicariis animam tuam in ullo. Deinde, cum dicit non utique fornicariis, excludit falsum intellectum praedicti verbi. Et primo proponit quod intendit; secundo concludit propositum, ibi alioquin debueratis, et cetera. Circa primum considerandum est, quod in praedicto verbo apostoli dupliciter falsum intellectum conceperant Corinthii. Primo quantum ad hoc, quod intelligebant illud esse dictum de fornicariis infidelibus. Sed illud excludit apostolus, dicens non utique intendo dicere quod non commisceamini fornicariis huius mundi. Vocat autem infideles nomine mundi, secundum quod dicitur Io. I, 10: mundus eum non cognovit; supra c. I, 21: non cognovit mundus per sapientiam Deum. Secundo conceperant falsum intellectum quantum ad hoc, quod putabant prohibuisse apostolum solum de fornicariis, non autem de aliis peccatoribus. Et ideo ad hoc excludendum subdit aut avaris, qui scilicet iniuste detinent aliena. Eph. V, 5: avaritia, quae est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Aut rapacibus, qui scilicet violenter diripiunt aliena. Infra eodem: neque rapaces regnum Dei possidebunt. Aut idolis servientibus, contra quos dicitur Sap. XIV, 27: nefandorum enim idolorum cultura omnis malitiae causa est, initium et finis. Et est sensus: non solum vobis prohibui societatem fornicatorum, sed etiam omnium aliorum peccatorum. Et est advertendum, quod per fornicationem quis peccat contra seipsum, per avaritiam autem et rapacitatem contra proximum, per idolorum autem culturam contra Deum; et in his, quae ponit, omne peccati genus intelligitur. Deinde cum dicit alioquin, etc., assignat rationem propositi, dicens alioquin, si scilicet sit intelligendum verbum praedictum de fornicariis huius mundi, debueratis de hoc mundo exisse, quia scilicet totus mundus talibus plenus est. Unde non possetis tales fornicarios vitare, nisi de hoc mundo exeundo. Dicitur enim I Io. V, 19: totus mundus in maligno positus est. Vel aliter: debueratis de hoc mundo exisse, quasi dicat: a tempore conversionis vestrae debueratis ab infidelibus mundi separari. Unde non oportet vos super hoc moneri; dicitur enim Io. XV, 16: ego elegi vos de mundo. Vel aliter: debueratis de hoc mundo exisse, scilicet per mortem. Melius est enim hominibus mori, quam peccatoribus in peccatis consentire. Unde dicitur infra IX, 15: melius est enim mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Deinde, cum dicit nunc autem scripsi vobis, exponit eis verum intellectum et primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi: quid enim mihi est?; Tertio infert conclusionem intentam, ibi auferte malum, et cetera. Dicit ergo primo: nunc autem sic expono, quod olim scripsi vobis: non commisceamini, scilicet fornicariis et aliis peccatoribus. Si is qui, inter vos, frater nominatur, eo modo quo dominus dicit, Matth. c. XXIII, 8: omnes vos fratres estis. Non tamen dicit: si is qui frater est, sed: si is, qui frater nominatur, quia per peccatum mortale aliquis a charitate recedit, quae est spiritualis fraternitatis causa. Unde Hebr. ult. dicitur charitas fraternitatis maneat in vobis. Nominatur ergo frater propter fidei veritatem, non autem est vere frater, propter charitatis defectum, qui est ex peccato. Unde subditur aut fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut rapax, aut ebriosus, cum huiusmodi nec cibum sumere, scilicet debetis, secundum illud Io. II Canon.: si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domo vestra, nec ave dixeritis ei; quasi dicat: per hoc quod dixi non debere vos misceri peccatoribus, intellexi de fidelibus qui nominantur fratres, et sunt inter vos. Non autem per hoc intelligendum est, sicut dicit Augustinus in libro contra Parmenianum, et habetur in Glossa hic, quod aliquis extraordinario iudicio debeat a communione aliorum separari, quia frequenter posset errare, sed potius hoc debet fieri secundum ordinem Ecclesiae, quando aliquis a communione repellitur, ut convictus, vel sponte confessus. Et ideo signanter dicit si is qui nominatur, ut eam nominationem intelligamus, quae fit per sententiam Ecclesiae ordine iudiciario contra aliquem prolatam. Illi autem qui sic a communione pelluntur, sunt vitandi quantum ad mensam, sicut hic dicitur, et quantum ad salutationem, ut dicitur in praedicta auctoritate Ioannis, et ulterius quantum ad sacram communionem. Unde in versu dicitur: os, orare, vale, communio, mensa negatur, scilicet excommunicato. Sed notandum quod apostolus supra non numeravit nisi peccata mortalia, in signum, quod pro solo peccato mortali debet aliquis excommunicari. Et de aliis quidem quae ponit manifestum est; sed de ebrietate potest esse dubium, quae non semper videtur esse peccatum mortale. Dicit enim Augustinus in sermone de Purgatorio, quod ebrietas, nisi sit frequens, non est peccatum mortale. Quod credo ideo esse, quia ebrietas ex suo genere est peccatum mortale. Quod enim aliquis propter delectationem vini velit perdere usum rationis, exponens se periculo multa alia peccata perpetrandi, videtur esse contrarius charitati. Contingit tamen per accidens ebrietatem non esse peccatum mortale propter ignorantiam vini fortitudinis, vel debilitatis proprii capitis, quae tamen excusatio tollitur per frequentem experientiam: et ideo apostolus signanter non dicit ebrius sed ebriosus. Addit autem duo peccata his quae supra posuerat, scilicet ebriosum et maledicum. Refertur autem ebrietas ad genus peccati quod committitur contra seipsum, sub quo continetur non solum luxuria, sed etiam gula; maledicus autem refertur ad genus peccati quod committitur contra proximum, cui nocet aliquis non solum facto, sed etiam verbo, mala imprecando, vel male diffamando: quod pertinet ad detractionem, vel mala in faciem dicendo: quod pertinet ad contumeliam, et hoc totum pertinet ad rationem maledici, ut supra dictum est. Deinde, cum dicit quid enim mihi est, etc., assignat rationem eius quod dixerat. Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationem, dicens: dixi hoc esse intelligendum de fratribus, et non de infidelibus. Quid enim mihi est, id est, quid ad me pertinet, iudicare, id est, sententiam condemnationis ferre, de his qui foris sunt? Id est, de infidelibus, qui sunt omnino extra Ecclesiam? Praelati enim Ecclesiarum accipiunt spiritualem potestatem super eos tantum, qui se fidei subdiderunt, secundum illud II Cor. X, 6: in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Indirecte tamen praelati Ecclesiarum habent potestatem super eos qui foris sunt, inquantum propter eorum culpam prohibent fideles, ne illis communicent. Secundo adhibet similitudinem, dicens nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? Quasi dicat: eadem auctoritate vos iudicatis, qua et ego. Unde nec vos non iudicatis nisi de vestris, ita et ego. Dicitur Eccli. X, 1: iudex sapiens iudicabit populum suum. Tertio respondet tacitae dubitationi. Posset enim videri, quod infideles essent meliores, qui propter peccata praedicta non condemnantur; sed hoc excludit, dicens: ideo nihil mihi de his qui foris sunt iudicare, nam eos qui foris sunt, id est, infideles, iudicabit Deus, scilicet iudicio condemnationis, non examinationis; quia, ut Gregorius dicit in moralibus, infideles damnabuntur sine iudicio discussionis et examinationis. Et quantum ad hoc dicitur Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus est, id est, manifestam in se habet causam condemnationis, et hoc gravius reservatur Dei iudicio, secundum illud Hebr. X, 31: horrendum est incidere in manus Dei viventis. Deinde, cum dicit auferte malum, etc., infert conclusionem principaliter intentam, dicens: ex quo hoc quod dixi non commisceamini fornicariis, intelligendum est de fidelibus, non de his qui foris sunt. Ergo auferte malum, scilicet hominem, ex vobis ipsis, id est, de vestra societate eiicite, secundum illud Deut. XIII, 5: auferes malum de medio tui. Est ergo considerandum ex praemissis apostoli verbis, quod non prohibemur communicare infidelibus, qui numquam fidem receperunt propter eorum poenam. Est tamen hoc cavendum aliquibus, scilicet infirmis, propter eorum cautelam, ne seducantur. Illi vero qui sunt firmi in fide, possunt eis licite communicare, et dare operam conversioni eorum, ut dicitur infra X, 27: si quis infidelium vocat vos ad caenam et vultis ire, omne quod appositum fuerit manducate. Infidelibus autem qui aliquando fideles fuerunt, vel sacramentum fidei receperunt, sicut haereticis et apostatantibus a fide, subtrahitur omnino communio fidelium, et hoc in eorum poenam, sicut et caeteris peccatoribus qui adhuc subduntur potestati Ecclesiae.

Caput 6 Lectio 1 Super I Cor., cap. 6 l. 1 Supra apostolus reprehenderat Corinthios de negligentia iudicii, hic reprehendit in eis quaedam alia peccata circa iudicia. Et primo quantum ad iudices eorum coram quibus litigabant; secundo quantum ad ipsa iudicia, ibi iam quidem omnino. Circa primum tria facit. Primo arguit eos de inordinatione; secundo rationem reprehensionis assignat, ibi an nescitis; tertio remedium adhibet, ibi saecularia igitur iudicia. Dicit ergo primo: ita negligitis in iudicando vestros, sed tamen praesumptuosi estis subire infidelium iudicia, et hoc est quod dicit audet, id est, praesumit, aliquis vestrum habens negotium, scilicet saeculare, adversus alium, iudicari apud iniquos, id est, subire iudicium infidelium, et non apud sanctos, id est, apud fideles, qui sunt sacramentis fidei sanctificati. Hoc enim est inordinatum multipliciter. Primo quidem, quia per hoc derogatur auctoritati fidelium; secundo, quia derogatur dignitati fidelium quantum ad hoc quod infidelium iudicia subeunt; tertio quia per hoc datur occasio infidelibus iudicibus contemnendi fideles, quos dissentire vident; quarto, quia per hoc datur occasio infidelibus iudicibus calumniandi et opprimendi fideles, quos odio habent propter fidem et ritus diversitatem. Et ideo dicitur Deut. I, v. 15 s.: tuli de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, praecepique eis, dicens: audite illos, et quod iustum est iudicate. Et eod. XVII, 15: non poteris alterius gentis facere regem, qui non sit frater tuus. Sed videtur esse contra id quod dicitur I Petr. II, 13: subditi estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis: pertinet enim ad auctoritatem principis iudicare de subditis. Est ergo contra ius divinum prohibere quod eius iudicio non stetur, si sit infidelis. Sed dicendum quod apostolus non prohibet, quin fideles, sub infidelibus principibus constituti, eorum iudicio compareant, si vocentur, hoc enim esset contra subiectionem, quae debetur principibus; sed prohibet quod fideles non eligant voluntarie infidelium iudicium. Deinde cum dicit an nescitis, etc., assignat rationem contra id, quod illi faciebant, sumptam ex hoc, quod derogabant auctoritati sanctorum. Et primo quantum ad auctoritatem quam habent super res mundanas; secundo quantum ad auctoritatem quam habent ad res supermundanas, id est, super Angelos, ibi an nescitis, quoniam Angelos iudicabimus? Dicit ergo primo: inordinatum est iudicium apud infideles, quia fideles habent auctoritatem iudicandi, an nescitis, quia sancti de hoc mundo iudicabunt, id est, de hominibus mundanis huius mundi? Quod quidem impletur tripliciter. Primo quidem secundum comparationem, scilicet secundum quod non solum boni iudicabunt malos, et sancti mundanos; sed etiam secundum quod boni iudicabuntur a melioribus, et mali iudicabunt peiores, secundum illud Matth. c. XII, 41: viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Secundo iudicabunt approbando sententiam iudicis, scilicet Christi, et hoc erit proprie iustorum, secundum illud Ps.: laetabitur iustus cum viderit vindictam. Unde Sap. III, 8 dicitur: iudicabunt sancti nationes. Tertio modo per sententiae prolationem. Et hoc erit apostolorum et similium, qui contemptis rebus mundi, solis spiritualibus inhaeserunt. Spiritualis enim iudicat omnia, ut dictum est supra II, 15. Unde et Matth. c. XIX, 28 dicitur: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Et in Ps. CXLIX, 6 s. dicitur: gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus. Intelligitur autem ista prolatio sententiae non vocalis, sed spiritualis, inquantum per superiores sanctos inferiores vel etiam peccatores spirituali quadam illuminatione illuminabuntur, quales poenae, et qualia praemia eis debeantur: sicut etiam nunc homines illuminantur ab Angelis, vel etiam inferiores Angeli a superioribus. Secundo ex hoc, quod dictum est, argumentatur ad propositum, dicens et si in vobis, id est, per vos, iudicabitur mundus, id est, mundani homines, numquid indigni estis, qui iudicetis de minimis, scilicet de negotiis saecularibus, Lc. XVI, 10: qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus erit. Deinde cum dicit nescitis, etc., argumentatur ad idem ex auctoritate sanctorum super Angelos. Et primo ponit eam, dicens an nescitis, quoniam nos, scilicet fideles Christi, iudicabimus Angelos? Quod quidem potest intelligi de malis Angelis, qui condemnabuntur a sanctis, quorum virtute sunt victi. Unde dominus, Lc. X, 19, dicit: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super omnem virtutem inimici. Et in Ps. XC, 13: super aspidem et basiliscum ambulabis. Potest etiam hoc intelligi de bonis Angelis, quorum plurimi in comparatione quadam invenientur Paulo et similibus sibi inferiores. Unde signanter non dicit: iudicabitis, sed iudicabimus. Quamvis etiam dici possit, quod ex consequenti, si sancti iudicabunt homines bonos et malos, erit iudicium de bonis Angelis, quorum accidentale praemium augetur ex praemio sanctorum per Angelos illuminatorum, et etiam de malis Angelis, quorum poena augetur ex poena hominum per eos seductorum. Secundo argumentatur ad propositum, dicens quanto magis saecularia, scilicet iudicia, idonei erimus iudicare: qui enim est idoneus ad maiora, multo magis est idoneus ad minora. Unde et dominus, cui commiserat quinque talenta, postmodum commisit unum, ut habetur Matth. XXV, 28. Deinde cum dicit saecularia igitur iudicia, adhibet remedium contra culpam eorum. Et primo ponit remedium; secundo exponit, ibi ad verecundiam vestram dico. Dicit ergo primo: ergo ex quo sancti de hoc mundo iudicabunt, si habueritis inter vos saecularia iudicia, quae tamen habere non debetis, illos qui sunt contemptibiles in Ecclesia constituite ad iudicandum, potius scilicet quam iudicemini apud infideles. Unde et in Ps. CXL, 5 dicitur: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Et Eccle. IX, 4 dicitur: melius est canis vivus leone mortuo. Deinde cum dicit ad verecundiam vestram dico, exponit quo sensu praedicta dixit. Posset enim aliquis credere, quod ad litteram essent eligendi contemptibiliores ad iudicandum; sed hoc excludit, dicens ad verecundiam vestram dico.

Quasi dicat: non hoc dixi ut ita fiat, sed ut vos faciam verecundari, illa scilicet confusione, quae adducit gratiam et gloriam, ut dicitur Eccli. IV, 25. Contemptibiles enim in Ecclesia essent eligendi ad iudicandum, si non invenirentur inter vos sapientes, quod esset vobis verecundum. Unde subdit sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem et fratrem, sed frater cum fratre in iudicio contendit, et hoc apud infideles? Potius autem quam hoc faceretis, deberetis constituere contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, ad iudicandum et supplendum defectum sapientum, qui tamen non est apud vos, secundum illud quod supra primo, dixerat: divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia. Vel aliter ab illo loco saecularia, et cetera. Dixerat enim, quod sancti idonei sunt ad iudicandum saecularia, et ideo vult ostendere per quos iudicia saecularia debeant exerceri, scilicet per contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Vocat autem contemptibiles illos, qui sunt sapientes in rebus mundanis, per comparationem ad illos, qui sunt sapientes in rebus divinis, quibus est reverentia exhibenda, qui in rebus temporalibus non occupantur, ut solis spiritualibus vacent.

Et hoc est quod subditur ad verecundiam vestram dico; secundum aliam litteram: ad reverentiam vestram. Unde et apostoli dixerunt Act. c. VI, 2: non est aequum relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis. Postmodum autem redit ad id quod supra reprehenderat, scilicet quod Corinthii sub infidelibus iudicibus litigabant, dicens sic non est inter vos sapiens quisquam, scilicet in rebus temporalibus, quem supra contemptibilem dixit. Unde alia non mutantur a prima expositione, quae tamen videtur esse magis litteralis.

Lectio 2 Super I Cor., cap. 6 l. 2 Postquam apostolus reprehendit Corinthios de hoc quod coram infidelibus iudicibus litigabant, hic reprehendit eos quantum ad ipsa iudicia. Et circa hoc duo facit. Primo ponit in quo peccabant circa iudicia; secundo manifestat quod dixerat, ibi an nescitis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo reprehendit in eis circa iudicia id quod est licitum, sed non expediens; secundo id quod est penitus illicitum, ibi sed et vos, et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit reprehensionem; secundo removet excusationem, ibi quare non magis, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est, quod frater cum fratre in iudicio contendit, quod non solum malum est quod apud infideles contenditis, sed iam quidem, post conversionem vestram, omnino delictum est in vobis, id est, ad delictum vobis reputatur, quod iudicia habetis inter vos, inter quos scilicet debet esse pax: quia, ut dicitur II Tim. II, 24, servum domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Apparet autem ex hoc, ut dicit hic Glossa Augustini, quod peccatum est iudicium habere contra aliquem, sed hoc videtur esse falsum: quia si peccatum est iudicium habere, videtur sequi quod etiam peccatum sit iudices constituere, cum hoc sit occasionem dare iudicium habentibus, cum tamen dicatur Deut. I, 16: audite illos, et quod iustum est iudicate, et postea subditur, quia Dei iudicium est. Solvitur enim in Glossa quod infirmis permittitur in iudicio sua repetere, non autem perfectis: quibus licet sua repetere, sed non in iudicio. Est autem sciendum hic, quod aliquid est perfectis illicitum, aliquid autem omnibus. Perfecti quidem proprium non habent, secundum illud Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me; et ideo non licet eis in iudicio repetere quasi propria, cum eis non liceat habere proprium, licet tamen eis in iudicio repetere ea quae sunt communia. Non enim hoc faciendo peccant, sed magis merentur. Est enim opus charitatis defendere vel recuperare res pauperum, secundum illud Ps. LXXXI, 4: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Sed iudicium adversus aliquem est illicitum omnibus quantum ad tria. Primo quidem quantum ad causam ex qua aliquis iudicium habet, puta ex cupiditate et avaritia. Unde, Lc. XII, 13, cum quidam de turba domino dixisset: dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem, dominus dixit: quis me constituit iudicem ad dividendum inter vos? Postea subdit: videte et cavete ab omni avaritia. Secundo quantum ad modum iudicii, quia scilicet cum contentione et detrimento pacis iudicium prosequuntur; ut enim dicitur Iac. c. III, 16, ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et hoc videtur apostolus in eis reprehendere, ut patet ex hoc quod supra dixit: frater cum fratre in iudicio contendit. Tertio ex perversitate iudicii, puta cum aliquis iniuste et fraudulenter in iudicio procedit, secundum illud Is. X, 2: ut opprimerent pauperem, et vim facerent causae humilium populi mei. Et hoc etiam apostolus in eis reprehendit, ut patet per id quod subdit: sed vos iniuriam facitis. Quarto propter scandalum quod sequitur. Unde et dominus mandat, Matth. V, 40: qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Ex charitate vero, sua in iudicio repetere licitum est. Unde Gregorius dicit in moralibus: cum curam rerum nobis necessitas imponit, quidam dum ea repetunt, solummodo sunt tolerandi: quidam vero servata charitate sunt prohibendi, scilicet ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Deinde cum dicit quare non magis, etc., tollit excusationem. Possent enim dicere: necessitas nos inducit ad iudicia habenda, ut scilicet resistamus iniuriis et fraudibus aliorum; sed hoc excludit, subdens, quantum ad primum, quare non magis iniuriam, scilicet manifestam, accipitis, scilicet patienter sustinendo, secundum illud quod dominus dicit, Matth. V, 39: si quis te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram. Quantum vero ad secundum subdit quare non magis fraudem patimini, id est, dolosam seductionem, secundum illud Matth. V, 41: si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Sed, sicut Augustinus dicit in libro de sermone domini in monte, haec praecepta domini non sunt semper observanda in executione operis, sed semper sunt habenda in praeparatione animi, ut scilicet simus parati hoc facere vel sustinere potius, quam aliquid agere contra charitatem fraternam. Deinde cum dicit sed vos, etc., reprehendit in eis id quod est omnino illicitum. Et primo arguit in eis manifestam iniustitiam, cum dicit sed vos iniuriam facitis, scilicet manifeste loquendo contra iustitiam aliorum, vel in iudicio, vel extra iudicium. Eccli. IX, 17: non placeat tibi iniuria iniustorum. Secundo dolosam deceptionem, cum subdit et fraudatis, Prov. XII, 5: consilia impiorum fraudulenta. Tertio aggravat utrumque, cum subdit et hoc fratribus, id est, fidelibus, ad quos debemus bonum maxime operari, secundum illud Gal. ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; maxime autem ad domesticos fidei. Et ideo contra quosdam dicitur Ier. IX, 4: omnis frater supplantans, supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Deinde, cum dicit an nescitis, etc., manifestat quod dixerat. Et primo, quantum ad id quod est omnino illicitum; secundo, quantum ad id quod est licitum, sed non expediens, ibi omnia mihi licent. Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi nolite errare, et cetera. Dicit ergo primo: dixi quod vos iniuriam facitis, et defraudatis, quod est iniquitatem committere, sed an nescitis quod iniqui regnum Dei non possidebunt? Quasi dicat: videmini haec nescire, dum ab iniquitate non receditis, cum tamen in Ps. VI, 9 et Matth. VII, 23 dicatur: discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Deinde, cum dicit nolite errare, etc., determinat veritatem. Et primo ostendit periculum quod imminet iniquis; secundo ostendit quomodo ipsi hoc periculum evaserunt, ut timeant iterum in ipsum incidere, ibi et hoc quidem aliquando fuistis, et cetera. Dicit ergo primo: nolite errare, quod signanter dicit, quia circa impunitatem peccatorum aliqui multipliciter errabant, secundum illud Sap. II, 21: et cogitaverunt, et erraverunt. Quidam enim philosophi erraverunt credentes Deum non habere curam rerum humanarum, secundum illud Soph. I, 12: non faciet dominus bene, et non faciet dominus male. Quidam vero credentes solam fidem sufficientem esse ad salutem, secundum illud Io. XI, 26: qui credit in me, non morietur in aeternum. Quidam vero credentes per sola Christi sacramenta salvari, propter id quod dicitur Mc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, et Io. c. VI, 55: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Quidam vero propter sola opera misericordiae se impune peccare arbitrantur, propter illud quod dicitur Lc. XI, 41: date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Nec intelligunt quod haec omnia sine charitate non prosunt, secundum illud quod dicitur infra XIII, 2 s.: si habuero omnem fidem, et distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Et ideo subdit quod peccata contraria charitati a regno Dei excludunt, in quod sola charitas introducit, dicens neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri (de quibus dicitur Hebr. ult.: fornicatores et adulteros iudicabit Deus), neque molles, id est, mares muliebria patientes, neque masculorum concubitores, quantum ad agentes in illo vitio, de quibus dicitur Gen. XIII, 13: homines Sodomitae pessimi erant et peccatores coram domino nimis, neque avari, neque fures (de quibus dicitur Zach. V, 3: omnis fur, sicut scriptum est, iudicabitur), neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Dicitur enim Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. Et Apoc. XXI, 27: non intrabit in illam aliquid coinquinatum, faciens abominationem. Et est advertendum quod hic enumerat eadem vitia quae in praecedenti capitulo posuerat. Addit autem quaedam in genere luxuriae, scilicet adulterium et vitium contra naturam, in genere autem iniustitiae, furtum. Deinde, cum dicit et haec quidem, etc., ostendit quomodo praedictum periculum evaserunt. Et primo commemorat statum praeteritum, dicens et quidem aliquando fuistis, scilicet fornicarii et idolis servientes, etc., et ideo specialiter haec vitia commemorat, quia in eis abundaverunt, secundum illud Eph. V, 8: eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Secundo ostendit quomodo ab his intus fuerunt liberati, dicens sed abluti estis, scilicet virtute sanguinis Christi in Baptismo, secundum illud Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sed sanctificati estis virtute sanguinis Christi per gratiam consecrati, secundum illud Hebr. ult.: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Sed iustificati estis, ad statum iustitiae et virtutis, secundum illud Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit. Subditur autem horum beneficiorum causa. Et primo ex parte humanitatis, Christi, cum dicit in nomine domini nostri Iesu Christi, id est, in fide et invocatione nominis Christi, secundum illud Act. IV, 12: non est aliud nomen datum sub caelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Secundo ex parte divinitatis, cum subdit et in spiritu Dei nostri, secundum illud Ez. XXXVII, v. 5: ecce ego mittam in vos spiritum, et vivetis. Quia igitur tam potenti virtute liberati estis, ad eadem redire non debetis. Deinde, cum dicit omnia mihi licent, etc., manifestat id quod dixerat de prohibitione iudicii, ostendens quo sensu id reprehenderit, quia scilicet non reprehendit illud quasi omnino illicitum, sed quasi non expediens et nocivum. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi esca ventri, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod reprehenderat esse licitum, sed non expediens, dicens omnia mihi licent. Dicuntur autem illa licita quae homo facere non prohibetur; est autem duplex prohibitio, una coactionis, alia praecepti, et secundum hoc quidam intellexerunt illa licere a quibus non prohibetur aliqua necessitate cogente; et ideo, quia arbitrium hominis naturaliter liberum est a coactione, intellexerunt apostolum eo sensu dicere: omnia mihi licent, quia scilicet libero arbitrio hominis subiacent, sive sint bona, sive sint mala, secundum illud Eccli. XV, 18: ante hominem bonum et malum, vita et mors, quodcumque voluerit, dabitur ei. Sed hic modus loquendi alienus est a Scriptura sacra, in qua dicitur non licere ea quae divina lege prohibentur, secundum illud Matth. XIV, 4: non licet tibi habere uxorem fratris tui. Et ideo quod hic apostolus dicit omnia mihi licent, non potest absolute intelligi, sed ut sit accomoda distributio sub hoc sensu: omnia mihi licent, quae scilicet divina lege non prohibentur. Et potest hoc ad tria referri, primo quidem ad id quod dixerat de iudiciis, quia scilicet unicuique licet omnia sua iudicio repetere, cum non sit lege divina prohibitum. Alio modo potest referri ad id quod infra VIII, 8 dicturus est de indifferenti usu ciborum, ut sit sensus: licitum est mihi omnes cibos comedere, secundum illud Tit. I, v. 15: omnia munda mundis. Tertio potest referri ad id quod dicturus est infra IX, 4 ss., de sumptibus accipiendis, ut sit sensus: omnia mihi licent, scilicet accipere ad necessitatem vitae, sicut coapostolis meis. Subdit autem sed non omnia expediunt. Dicitur autem illud expedire, quod est sine impedimento finem consequendi. Contingit autem quod aliquid non totaliter excludit finem, sed impedimentum aliquod affert, sicut matrimonium non excludit hominem a regno Dei, impedimentum tamen affert, quia scilicet, ut infra VII, 34 dicit quae sub viro est mulier, cogitat quomodo placeat viro. Unde, Matth. XIX, 10, discipuli dicunt: si ita est causa hominis cum uxore sua, non expedit nubere. Sic ergo fornicari nec licet, nec expedit, quia totaliter excludit finem, qui est vita aeterna; matrimonium autem est licitum, sed non expediens. Secundum igitur hunc modum, sua in iudicio repetere, indifferenter omnibus cibis uti, sumptus accipere ab his quibus praedicatur, est quidem licitum, quia non est contra iustitiam, nec aliqua prohibetur lege; non tamen est expediens, vel quia impeditur pax ad proximum, vel infirmis scandalum aliquod generatur, vel aliqua maledicendi occasio praebetur; unde Eccli. XXXVII, 31: non omnia omnibus expediunt. Alio modo potest intelligi non absolute, sed sub conditione, ut sit sensus: dixi quod neque fornicarii, etc., regnum Dei possidebunt, et ideo non licent, quia finem excludunt; sed si omnia licerent mihi, non omnia expediunt, quia per ea praestatur impedimentum vitae humanae. Unde in persona impiorum dicitur Sap. V, 7: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Secundo ostendit esse nocivum id quod supra reprehendit, dicens omnia mihi licent, ut supra expositum est, sed tamen ego sub nullius redigar potestate, scilicet hominis. Ille enim qui utitur eo quod non expedit, sive licitum, sive illicitum, quodammodo redigitur sub potestate rei alicuius, vel hominis. Rei quidem, quia qui nimis rem aliquam amat, quodammodo servus illius rei efficitur, secundum illud Rom. ult.: huiusmodi non Christo domino serviunt, sed suo ventri. Hominis autem, quia dum aliquis facit quod non expedit, quodammodo subiicitur iudicio aliorum, et specialiter ille qui sua in iudicio repetit, subiicitur potestati iudicis. Infra X, 29: ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? Deinde, cum dicit esca ventri, etc., assignat rationem eius quod dixerat. Et primo quare omnia licent, dicens esca ventri, scilicet debetur, ut scilicet in ventre decocta in nutrimentum totius corporis cedat. Et venter escis, scilicet recipiendis et decoquendis deservit. Quia igitur ex Dei ordinatione venter est sollicitus ad escas recipiendas, et escae ad hoc deputatae sunt, quod in ventre ponantur, secundum illud Gen. I, v. 29 s.: ecce dedi vobis omnem escam et cunctis animantibus, ut habeant ad vescendum, non est illicitum quod homo res suas repetat, vel praedicator stipendia accipiat propter necessitatem escarum, vel ut etiam homo omnibus escis utatur. Secundo ibi Deus autem, etc., assignat rationem quare omnia non expediunt. Non enim expedit, quod homo patiatur aliquod detrimentum in eo quod numquam corrumpitur, scilicet in regno caelesti, propter id quod corrumpitur; et hoc accidit de esca et de ventre. Cessabit enim post hanc vitam escarum usus et ventris, quia corpora resurgentium conservabuntur absque cibo, Deo id faciente. Et