hoc est quod dicit Deus autem destruet, id est, cessare faciet, hunc, scilicet ventrem, non quidem quantum ad essentiam, sed quantum ad effectum, quem nunc habet; et has, scilicet escas, quantum pertinent ad usum hominis, quia in resurrectione homines erunt sicut Angeli in caelo, ut dicitur Matth. XXII, 30.
Lectio 3 Super I Cor., cap. 6 l. 3 Supra apostolus tripliciter reprehendit Corinthios circa iudicia, nunc autem redit ad reprehendendum peccatum fornicarii, cuius supra V, 1 mentionem fecerat, et in cuius iudicio Corinthii negligentes erant; improbat autem fornicationem quatuor rationibus, quarum prima sumitur ex divina ordinatione; secunda ex unione ad Christum, ibi an nescitis quoniam corpora, etc.; tertia ex corporis inquinatione, ibi fugite fornicationem; quarta ex gratiae dignitate, ibi an nescitis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit divinam ordinationem; secundo ordinationis finem, ibi Deus enim, et cetera. Circa primum considerandum est quod aliqui argumentum suae lasciviae sumunt ex ordinatione Dei. Qui enim fornicantur, utuntur suo corpore ad usum a Deo institutum. Sed hoc excludit, dicens quod esca est ordinata ad ventrem, et venter ad escas, corpus autem hominis non fornicationi, id est, non est ordinatum ad fornicandum, sed domino, id est, ad hoc est ordinatum, ut sit domini nostri Iesu Christi, et dominus corpori, id est, dominus Iesus Christus ad hoc datus est hominibus, ut humana corpora suae gloriae conformet, secundum illud Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Sed contra hoc videtur esse quod sicut venter ordinatus est a Deo ad usum ciborum; ita quaedam membra humani corporis sunt ordinata a Deo ad usum generationis, quibus fornicatio exercetur. Sed attendenda est differentia quantum ad duo. Primo quidem quod apostolus supra locutus est de uno corporis membro, scilicet de ventre, hic autem loquitur de toto corpore, quod sicut non est ordinatum ad fornicandum, ita nec ad escas sumendum; sed potius usus escarum est propter corpus, corpus autem propter animam, a qua percipit vitam secundum eius conditionem. Et quia omnia ordinantur in Deum sicut in finem, ideo corpus debet esse subiectum domino et ei dedicatum. Et quia supra locutus est de usu escarum in communi absque inordinatione, fornicatio autem est usus inordinatus ex membro fornicatoris. Unde nec ipsa membra sunt propter fornicationem, sed propter usum generationis ordinata ratione, cui omnia membra corporis deservire debent, sicut etiam venter non propter crapulam et ebrietatem, sed propter convenientem usum ciborum. Deinde, cum dicit Deus vero, etc., ponit finem ordinationis praedictae. Et primo ponit quid Deus circa dominum fecerit, dicens Deus vero et dominum, scilicet dominum Iesum Christum, suscitavit a mortuis, a quo ipse Christus petit in Ps. XL, v. 11: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me. Deus autem est et pater, et filius, et spiritus sanctus, unde et ipse Christus, qui est filius Dei, se suscitavit, et sua virtute resurrexit, secundum illud Ps. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia dominus suscepit me; et II Cor. ult.: si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Secundo ponit quid circa nos facturus sit, dicens quod nos suscitabit Deus per virtutem suam, per quam scilicet Christum suscitavit, secundum illud Rom. VIII, 11: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Et est advertendum, quod supra de escis et ventre loquens, quae pertinent ad usum animalis vitae, dixit eas a Deo destruendas; nunc autem loquens de corpore et domino, facit mentionem de resurrectione, quia scilicet animali vita cessante natura corporis in melius reformabitur. Unde patet quod non est utendum corpore ad fornicationem, quae impedit futuram incorruptionem, secundum illud Gal. ult.: qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem. Deinde, cum dicit nescitis, etc., ponit secundam rationem, quae sumitur ex affinitate humani corporis ad Christum, quae talis est: membra hominis fornicantis sunt membra meretricis; sed membra hominis sunt membra Christi; ergo per fornicationem fiunt membra Christi membra meretricis, quod est inconveniens.
Circa quod quatuor facit. Primo ponit maiorem, dicens an nescitis quoniam corpora vestra sunt membra Christi? Quasi dicat: hoc non debetis nescire, quia quicumque estis regenerati in Christo, membra Christi estis effecti, secundum illud infra XII, 27: vos estis corpus Christi, et membra de membro. Et hoc non solum quantum ad animas quae ab eo iustificantur, sed etiam quantum ad corpora quae ab eo resuscitabuntur, ut dictum est. Secundo ponit conclusionem, dicens tollens ergo membra Christi, id est, iuste subtrahens servitio Christi, cui debent deputari (secundum illud Rom. VI, 13: exhibeatis membra vestra, arma iustitiae, Deo), faciam, scilicet eadem, membra meretricis esse fornicando? Absit: hoc enim est horrendum sacrilegium. Unde dicitur Mal. II, v. 11: contaminavit Iudas sanctificationem domini quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Tertio ponit minorem, dicens an nescitis quia qui adhaeret meretrici, scilicet fornicando, unum corpus efficitur? Scilicet per immundam commixtionem. Et ad hoc probandum, inducit auctoritatem Genesis, dicens: inquit, enim Scriptura, scilicet Gen. II, 24: erunt duo, scilicet vir et mulier, in carne una, id est, per mixtionem carnalem una caro efficiuntur, et sic membra unius fiunt membra alterius. Sunt enim haec verba Adae de viro et uxore loquentis, quae apostolus hic etiam ad fornicationem refert, quia secundum speciem naturae non differunt utriusque actus. Est autem intelligendum, quod, sicut dicit philosophus in libro de generatione animalium, in masculo est principium activum generationis, in foemina est passivum. Et sicut in planta, cuius vita principaliter ordinatur ad generationem, semper est unum corpus, in quo utrumque principium unitur; ita in animalibus quae ordinantur ad altiores actus vitae, non semper est unum corpus habens haec duo principia, sed ex duobus fit unum in actu generationis. Quod quidem non est tantum viri, quia, sicut infra cap. VII, 4 dicitur, vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Quarto probat minorem, dicens qui autem adhaeret domino, etc., scilicet per fidem et charitatem, est unus spiritus cum illo, quia scilicet unitur ei unitate spirituali, non corporali. Unde et Rom. VIII, 9 dicitur: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius; et Io. XVII, 21 s.: ut sint unum in nobis, sicut nos unum sumus, scilicet per connexionem spiritus: et quia corpus deservit spiritui, consequens est ut etiam corpora nostra, membra eius sint, cui per spiritum unimur, non quidem carnali coniunctione, sed spirituali. Potest autem ex praemissis duabus rationibus una ratio conflari, ut scilicet quia corpus nostrum non est deputatum fornicationi, sed domino, hoc scilicet modo quod membra nostra sunt membra Christi, ut postmodum exponit, non faciamus ea membra meretricis fornicando. Deinde, cum dicit fugite fornicationem, etc., ponit tertiam rationem, quae sumitur ex corporis inquinatione. Primo ponit conclusionem intentam, dicens fugite fornicationem. Ubi notandum quod caetera vitia vincuntur resistendo, quia quanto magis homo particularia considerat et tractat, tanto minus in eis invenit unde delectetur, sed magis anxietur: sed vitium fornicationis non vincitur resistendo, quia quanto magis ibi homo cogitat particulare, magis incenditur; sed vincitur fugiendo, id est, totaliter vitando cogitationes immundas, et quaslibet occasiones, ut dicitur Zach. II, 6: fugite de terra Aquilonis, dicit dominus. Secundo assignat rationem, dicens omne peccatum aliud quodcumque fecerit homo, et cetera. Ad cuius evidentiam sciendum quod quaedam peccata non consummantur in carnali delectatione, sed in sola spirituali, ideo spiritualia vitia dicuntur, sicut superbia, avaritia, acedia; fornicatio autem completur maxime in carnali delectatione, et secundum hoc posset intelligi quod hic dicitur omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia scilicet completur praeter sui corporis delectationem. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, quia scilicet eius peccatum in carne consummatur. Sed huic expositioni contrarium videtur esse, quod etiam peccatum gulae consummatur in delectatione corporis. Ad quod posset dici quod peccatum gulae sub luxuria continetur, inquantum ad ipsam ordinatur, secundum illud Eph. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Sed melius potest dici, quod apostolus non dicit qui fornicatur corpore suo peccat, quod congrueret primae expositioni; sed peccat in corpus suum, id est, contra corpus suum, corrumpendo et inquinando illud praeter usum rationis. Unde et Apoc. III, 4: habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua, id est, corpus; et Apoc. XIX, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Vel aliter secundum Augustinum, hic in Glossa, qui fornicatur, in corpus suum peccat, quia anima eius totaliter carni in illo actu subiicitur, ita quod non possit aliud ibi cogitare. Unde in Ps. XXXI, 9 dicitur: nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Vel aliter: in corpus suum peccat, id est, contra uxorem suam, quae dicitur corpus viri, contra quam non ita directe sunt alia peccata, sicut viri fornicatio. Unde et I Thess. c. IV, 4 dicitur: ut sciat unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctificatione, id est, uxorem suam. Vel secundum Augustinum potest intelligi de fornicatione spirituali, per quam anima adhaeret per amorem mundo, et recedit a Deo, secundum illud Ps. LXXII, 27: perdes omnes qui fornicantur abs te. Est ergo sensus qui fornicatur, recedens a Deo propter amorem mundi, in corpus suum peccat, id est, per corporalem concupiscentiam. Omne autem aliud peccatum, puta quod homo committit ex oblivione, vel ex ignorantia, seu negligentia, est extra corpus, id est, corporalem concupiscentiam. Deinde, cum dicit an nescitis, etc., ponit quartam rationem, quae sumitur ex dignitate gratiae, quae quidem ex duobus consurgit, scilicet ex gratia spiritus sancti, et ex redemptione sanguinis Christi. Circa hoc igitur tria facit. Primo proponit dignitatem corporis nostri, quam habet ex gratia spiritus sancti, dicens an nescitis, quasi dicat, ignorare non debetis, quoniam membra vestra, scilicet corporalia, templum sunt spiritus sancti? Sicut supra III, 16 dictum est: nescitis quia templum Dei estis. Et huius rationem assignat subdens qui in vobis est. Dicitur autem templum, domus Dei; quia igitur spiritus sanctus Deus est, conveniens est, quod in quocumque est spiritus sanctus, templum Dei dicatur. Est autem spiritus sanctus principaliter quidem in cordibus hominum, in quibus charitas Dei diffunditur per spiritum sanctum, ut dicitur Rom. V, 5. Sed secundario etiam est in membris corporalibus, inquantum exequuntur opera charitatis. Unde in Ps. LXXXIII, 3 dicitur: cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Et ne hanc dignitatem sibi ascriberent, subdit quem habetis a Deo, non ex vobis. Unde Ioel. II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem; et Act. V, 23: spiritum suum dedit obedientibus sibi. Secundo ponit dignitatem, quam habent corpora nostra ex redemptione sanguinis Christi, dicens et non estis vestri sed Iesu Christi, secundum illud Rom. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus; II Cor. V, 15: qui vivit, iam non sibi vivat. Rationem huius assignat, dicens empti estis pretio magno, et ideo servi estis eius, qui vos redemit de servitute peccati. Unde infra VII, 22 dicitur: qui liber vocatus est, servus est Christi; pretio enim empti estis; et in Ps. XXX, 6: redemisti me, domine Deus veritatis. Dicitur autem pretium redemptionis magnum, quia non est corruptibile, sed aeternam habens virtutem, cum sit sanguis ipsius Dei aeterni. Unde I Petr. I, 18 s.: redempti estis de vana vestra conversatione, non corruptibilibus auro vel argento, sed sanguine agni immaculati et incontaminati, Iesu Christi. Tertio infert conclusionem intentam, dicens glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro. Quia enim membra vestra sunt templum Dei, in corpore vestro nihil debet apparere, nisi quod ad gloriam Dei pertinet, et hoc est glorificare Deum in corpore vestro, quia in Ps. XXVIII, 9 dicitur: in templo eius omnes dicent gloriam. Ex. ult. dicitur: operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria domini implevit illud. Quia vero non estis vestri, sed estis servi Dei, debet corpus vestrum portare Deum, sicut equus vel aliud animal portat dominum suum. Unde in Ps. LXXII, 23 dicitur: ut iumentum factus sum apud te. Portat autem corpus nostrum dominum, inquantum divino ministerio deputatur. Sic ergo homo debet vitare, ne in corpus suum peccet fornicando, quod est contra gloriam Dei, et contra ministerium quod corpus nostrum debet Deo.
Caput 7 Lectio 1 Super I Cor., cap. 7 l. 1 Postquam apostolus reprehendit fornicarium et sustinentes eum, hic accedit ad tractandum de matrimonio. Et circa hoc tria facit. Primo determinat de coniugatis et matrimonio iunctis; secundo, de virginibus, ibi de virginibus autem, etc.; tertio, de viduis, ibi mulier alligata est, et cetera. Circa primum duo facit. Primo instruit eos qui non sunt matrimonio iuncti, utrum scilicet debeant matrimonium contrahere; secundo manifestat quod dixerat, ibi hoc autem dico, et cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat quid circa hoc sit per se bonum; secundo, quid necessarium, ibi propter fornicationem autem, et cetera. Circa primum considerandum quod in detestationem fornicationis, contra quam locutus iam fuerat, aliqui non habentes zelum Dei secundum scientiam, intantum procedebant, quod etiam matrimonium condemnabant, secundum illud I Tim. IV, 2 s.: in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere. Et quia hoc durum Corinthiis videbatur fidelibus, super hoc apostolo scripserunt, eius sententiam requirentes, et ideo apostolus eis respondet: ita reprehendi ea quae facitis. De quibus autem scripsistis mihi, respondeo, quantum ad matrimonium, bonum est homini mulierem non tangere. Circa quod notandum quod mulier data est viro ad adiutorium generationis: et in hoc differt vis generativa a nutritiva, quia vis nutritiva deservit homini ad conservationem individui; unde bonum est homini nutrimento uti, quia per hoc eius vita conservatur; generativa autem non deservit homini ad conservationem individui, sed ad conservationem speciei. Unde non potest dici quod bonum est homini, ad suum individuum, mulierem tangere, primo quidem quantum ad animam, quia, ut Augustinus dicit in Soliloquiis, nihil sic deiicit animam ab arce virtutis suae, sicut contactus ille corporum, sine quo uxor haberi non potest; et ideo Ex. XIX, 15 dicitur populo accepturo legem Dei: estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. I Reg. XXI, 4 dixit Abimelech ad David: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent panem sanctum. Secundo quantum ad corpus, quod vir subiicit per matrimonium potestati uxoris, se ex libero servum constituens. Servitus autem haec prae omnibus aliis est amara. Unde et Eccle. VII, 27 dicitur: inveni amariorem morte mulierem. Tertio quantum ad res exteriores, quarum occupatione necesse est hominem implicari, qui habet uxorem et filios nutriendos, cum tamen dicatur II Tim. II, 4: nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Deinde cum dicit propter fornicationem, etc., ostendit quid circa hoc sit necessarium. Primo quantum ad contractum matrimonii; secundo quantum ad actum matrimonii iam contracti, ibi uxori vir debitum, et cetera. Circa primum considerandum est, quod actus generativae virtutis ordinatur ad conservationem speciei per generationem filiorum, et quia mulier data est viro in adiutorium generationis, prima necessitas tangendi mulierem est propter procreationem filiorum. Unde Gen. I, 27 s. dicitur: masculum et foeminam creavit eos, et benedixit eis Deus, et ait: crescite et multiplicamini, et replete terram. Sed haec necessitas fuit circa institutionem humani generis, quamdiu oportuit multiplicari populum Dei per successionem carnis. Sed apostolus, considerans humanum genus iam multiplicatum et populum Dei iam esse augmentatum, non propagatione carnis, sed generatione quae est ex aqua et spiritu sancto, ut dicitur Io. III, 5, praetermisit hanc necessitatem, qua scilicet primitus institutum fuerat matrimonium in officium naturae, et proponit secundam necessitatem secundum quam institutum est in remedium culpae. Quia enim carnalis concupiscentia adhuc post Baptismum in fidelibus remanet, licet non dominetur, instigat homines maxime ad actus venereos propter vehementiam delectationis. Et quia maioris virtutis est totaliter hanc concupiscentiam superare, quam possit hominibus convenire, secundum illud Matth. XIX, v. 11: non omnes capiunt verbum hoc, necessarium est quod in parte concupiscentiae cedatur, et in parte superetur; quod quidem fit dum actus generationis ratione ordinatur, et non totaliter homo concupiscentia ducitur, sed magis concupiscentia subditur rationi. Habet autem hoc ratio naturalis, quod homo utatur generationis actu, secundum quod convenit generationi et educationi filiorum. Hoc autem in brutis animalibus invenitur, quod in quibuscumque speciebus animalium sola foemina non sufficit ad educationem prolis, masculus simul nutrit prolem cum foemina; et ad hoc exigitur, quod masculus cognoscat propriam prolem. Et ideo in omnibus talibus animalibus, ut patet in columbis, turturibus et huiusmodi, naturaliter indita est sollicitudo de educatione prolis. Et propter hoc in huiusmodi non sunt vagi et indifferentes concubitus, ex quibus sequeretur incertitudo prolis; sed masculus determinatus determinatae foeminae coniungitur, non indifferenter quaelibet cuilibet, sicut accidit in canibus et aliis huiusmodi animalibus, in quibus sola foemina nutrit prolem. Maxime autem in specie humana masculus requiritur ad prolis educationem, quae non solum attenditur secundum corporis nutrimentum, sed magis secundum nutrimentum animae, secundum illud Hebr. XII, 9: patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur eos; et ideo ratio naturalis dictat quod in specie humana non sint vagi et incerti concubitus, quales sunt concubitus fornicarii, sed sint determinati viri ad determinatam foeminam, quae quidem determinatio fit per legem matrimonii. Sic igitur triplex bonum habet matrimonium, primum quidem quod est in officium naturae, prout scilicet ordinatur ad generationem et educationem prolis, et hoc bonum est bonum prolis. Secundum bonum habet prout est in remedium concupiscentiae, quae scilicet coarctatur ad determinatam personam, et hoc bonum dicitur fides, quam scilicet vir servat uxori suae, non accedens ad aliam, et similiter uxor viro. Tertium bonum habet, prout in fide contrahitur Christi, quod quidem bonum dicitur sacramentum, inquantum significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, secundum illud Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et Ecclesia. Hoc est ergo quod dicit: dictum est quod bonum est homini mulierem non tangere, sed quia ad hoc bonum non sunt omnes homines idonei, unusquisque vir, propter fornicationem, scilicet vitandam, suam uxorem habeat, id est, sibi determinatam, ut tollantur vagi et incerti concubitus, quod pertinet ad fornicationem. Unde et Prov. V, 18: laetare cum muliere adolescentiae tuae, et postea subditur: quare seduceris, fili mi, ab aliena? Deinde cum dicit uxori vir debitum reddat, etc., agit de usu matrimonii contracti. Et primo agit de debito reddendo; secundo de debiti intermissione, ibi nolite fraudare, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, dicens: dictum est quod vir habeat uxorem, et uxor virum; habendi autem haec est ratio, ut vir reddat debitum uxori, scilicet de suo corpore per carnalem commixtionem, similiter autem et uxor viro, quia quantum ad hoc ad paria iudicantur. Unde mulier non est formata de pedibus viri tamquam ancilla, nec de capite tamquam domina, sed de latere tamquam socia, ut legitur Gen. II, 21. Unde et mutuo debent sibi debitum reddere, secundum illud Rom. XIII, 7: reddite omnibus debita. Secundo assignat debiti rationem, dicens mulier non habet potestatem sui corporis, scilicet ad actum generationis, ut scilicet possit proprio arbitrio vel continere, scilicet vel alteri se tradere; sed vir, scilicet habet potestatem sui corporis, quantum scilicet ad usum carnalis copulae, et ideo uxor debet viro proprii corporis officium offerre. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier, et cetera. Unde et ipse debet sui corporis officium offerre uxori, legitimo impedimento cessante. Unde et Gen. c. II, 24 dicitur: adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Deinde cum dicit nolite fraudare invicem, etc., agit de intermissione debiti reddendi. Et primo ostendit qualiter intermitti debeat actus coniugalis. Circa quod docet unum esse cavendum, ne scilicet hoc per fraudem fiat, dicens nolite fraudare invicem, ut scilicet velit vir continere, invita uxore, aut etiam e converso. Quod apostolus fraudem nominat, quia unus subtrahit alteri quod ei debetur, quod ad fraudem pertinet, non minus in actu matrimonii, quam in aliis rebus. Unde et Prov. c. XII, 27 dicitur: non inveniet fraudulentus lucrum, quia scilicet ille, qui tali fraude continentiam Deo offert, non lucratur meritum vitae aeternae. Sicut enim dicit Augustinus non vult Deus tale lucrum tali damno compensari, ut dum unus coniugum continet, altero invito, ille incidat in damnabiles corruptelas. Tria autem docet observanda in tali intermissione: quorum primum est ut fiat ex communi consensu. Unde dicit nisi forte ex consensu. Unde dicitur Eccli. XXV, 1 s.: in tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, vir et mulier bene sibi consentientes. Secundum est, ut sit ad certum tempus. Unde subdit nisi forte ad tempus, secundum illud Eccle. c. III, 5: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tertium est, ut hoc fiat propter debitum finem, scilicet causa spiritualium actuum, ad quos continentia reddit magis aptos. Unde subdit ut vacetis orationi, secundum illud Ioel. II, 14: sacrificium et libamen domino Deo nostro, et postea subdit: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Secundo agit de reiteratione coniugalis actus; et primo ponit documentum, dicens iterum revertimini in idipsum, ut scilicet vobis invicem debitum reddatis, finito tempore orationis. Unde et III Reg. VIII, 66 dicitur, quod celebratis dedicationis solemniis, profecti sunt in tabernacula sua laetantes. Secundo assignat rationem documenti. Non enim hoc dicit, quasi sit necessarium ad salutem, sed ad periculum vitandum. Unde subdit ne tentet vos Satanas, id est, ne sua tentatione vos prosternat; sicut etiam dicitur I Thess. III, 5: ne forte vos tentaverit is qui tentat, et inanis sit labor noster. Tentatio autem Satanae non est fortibus timenda, de quibus dicitur I Io. II, 14: scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Est autem timenda debilibus, unde subdit propter incontinentiam vestram, id est, propter pronitatem ad incontinentiam, ex quo contingit, quod Diabolus hominem tentando prosternit, et provocatur ad tentandum, secundum illud I Petr. ult.: circuit quaerens quem devoret. Deinde cum dicit hoc autem dico, etc., manifestat quo sensu praedicta sunt accipienda, et primo facit quod dictum est; secundo, rationem assignat, ibi volo autem, etc.; tertio, exponit quod dixerat, ibi dico autem, et cetera. Dicit ergo primo: dixi, quod unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque mulier virum suum, et iterum quod post continentiam determinati temporis, iterum revertamini in idipsum. Hoc autem dico secundum indulgentiam, id est, parcens infirmitati vestrae, non secundum imperium, quasi scilicet vobis necessarium ad salutem. Subditis enim sunt quaedam eorum infirmitati indulgenda, et non ad bona imperio cogendi. Unde contra quosdam praelatos dicitur Ez. XXXIV, 4 s.: cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia, et dispersi sunt greges mei. Sed videtur apostolus inconvenienter loqui; indulgentia enim non est nisi de peccato. Per hoc ergo quod apostolus, secundum indulgentiam se dicit matrimonium concessisse, videtur exprimere quod matrimonium sit peccatum. Sed ad hoc potest responderi dupliciter. Uno modo ut indulgentia sumatur hic pro permissione. Est autem duplex permissio: una quidem de minus malo, sicut dicitur Matth. c. XIX, 8, quod Moyses permisit Iudaeis dare libellum repudii propter duritiam cordis eorum, scilicet ad vitandum uxoricidium, ad quod erant proni. Talis enim permissio non fit in novo testamento propter sui perfectionem, secundum illud Hebr. VI, 1: ad perfectum feramur. Alia autem est permissio de minus bono, cum scilicet homo praecepto non cogitur ad maius bonum; et hoc modo apostolus hic indulget, id est, permittit matrimonium, quod est minus bonum quam virginitas, quae non praecipitur, quae est maius bonum. Alio modo potest accipi indulgentia prout respicit culpam, secundum illud Is. XXVI, 15: indulsisti, domine, indulsisti genti. Et secundum hoc indulgentia refertur ad actum coniugalem secundum quod habet annexam culpam venialem, tamen propter bona matrimonii sine quibus esset mortalis. Unde considerandum est quod actus coniugalis quandoque quidem est meritorius, et absque omni culpa mortali vel veniali, puta cum ordinatur ad bonum prolis procreandae et educandae ad cultum Dei: sic enim est actus religionis; vel cum fit causa reddendi debitum: sic enim est actus iustitiae. Omnis autem actus virtutis est meritorius, si sit cum charitate. Quandoque vero est cum culpa veniali, scilicet cum quis ad actum matrimonialem ex concupiscentia excitatur, quae tamen infra limites matrimonii sistit, ut scilicet cum sola uxore sit contentus. Quandoque vero est culpa mortalis, puta cum concupiscentia fertur extra limites matrimonii, scilicet cum aliquis accedit ad uxorem, aeque libenter vel libentius ad aliam accessurus. Primo ergo modo actus matrimonii non requirit indulgentiam; secundo modo habet indulgentiam inquantum aliquis consentiens concupiscentiae in uxorem, non fit reus peccati mortalis; tertio modo omnino indulgentiam non habet. Deinde cum dicit volo autem etc., assignat rationem eius quod dixerat, et primo quare non loquatur secundum imperium; secundo quare loquatur secundum indulgentiam, ibi sed unusquisque, et cetera. Circa primum considerandum est quod nullus sapiens praecipit illud cuius contrarium magis vult fieri. Ideo apostolus non praecipit quod homines matrimonium contrahant, vel matrimonio contracto utantur, quia magis vult quod homines contineant. Et hoc est quod dicit volo autem omnes, homines, esse sicut meipsum, ut scilicet contineant, sicut ego contineo. Et similiter dicit Act. XXVI, 29: opto apud Deum omnes qui audiunt, fieri tales qualis ego sum. Sed contra hoc videtur esse, quia si omnes homines continerent, sicut apostolus continebat, cessasset generatio, et sic non fuisset impletus numerus electorum, quod erat contra dispositionem divinam. Dicunt quidam quod apostolo revelatum erat, quod si omnes homines salvarentur in continentia viventes, sicut ipse vivebat, sufficiebat ad implendum numerum electorum. Sed hoc nulla auctoritate fulcitur; et ideo potest dici, quod apostolus volebat omnes esse continentes, quia scilicet volebat hoc de singulis, non tamen volebat quod omnes simul continerent. Vel potest dici, et melius, quod volebat omnes homines esse continentes voluntate antecedente, sicut ipse dicit I Tim. II, 4, quod Deus vult omnes homines salvos fieri, non autem voluntate consequente, qua Deus vult quosdam salvare, scilicet praedestinatos, et quosdam damnare, scilicet reprobatos, secundum illud Mal. I, 2 s.: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Est autem voluntas antecedens de eo, quod absolute consideratum est melius, sicut omnes homines esse salvos, vel continentes: voluntas autem consequens est de eo, quod est melius, consideratis circumstantiis personarum et negotiorum, et secundum hoc Deus vult quosdam damnare, et apostolus quosdam matrimonio iungi. Deinde cum dicit sed unusquisque, assignat rationem quare secundum indulgentiam matrimonium permiserit, quia scilicet non quilibet tantae virtutis donum accepit a Deo, ut scilicet possit totaliter continere, sicut et dominus dixit Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum hoc, sed qui capere potest, capiat. Et hoc est quod dicit: vellem quidem omnes esse continentes, sed unusquisque proprium, id est, secundum certam mensuram, habet donum ex Deo, alius quidem sic, puta ut in virginitate Deo serviat, alius vero sic, id est, ut Deo serviat in matrimonio, secundum illud Matth. XXV, v. 15: uni dedit quinque talenta, alii vero duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem. Et Sap. VIII, 21: scivi quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. Deinde cum dicit dico autem, etc., exponit quod obscure dixerat. Et primo quantum ad hoc quod dixerat: volo omnes homines esse sicut meipsum, quia scilicet hoc est absolute melius. Unde dicit dico autem, scilicet exponendo, non nuptis, id est, virginibus, et viduis: bonum est illis si sic permanserint, scilicet continentes, sicut ego, secundum illud Sap. c. IV, 1: quam pulchra est casta generatio cum claritate. Secundo quantum ad hoc quod dixerat: sed unusquisque, etc., quasi dicat: quia non quilibet hoc donum accepit a Deo ut contineat. Unde dicit quod si non continent, id est, si donum continendi non acceperunt, nubant, id est, matrimonio iungantur, secundum illud I Tim. V, 14: volo iuvenes nubere. Et assignat rationem, subdens melius est enim nubere, quam uri, id est, concupiscentia superari. Concupiscentia enim est calor quidam noxius; qui ergo concupiscentia impugnatur, calescit quidem, sed non uritur, nisi humorem gratiae perdat a concupiscentia superatus. Unde Iob XXXI, 12 dicitur: ignis est usque ad consummationem devorans, et universa eradicans germina. Est autem hic attendendum quod apostolus utitur abusiva comparatione; nam nubere bonum est, licet minus, uri autem est malum. Melius est ergo, id est magis tolerandum, quod homo minus bonum habeat, quam quod incurrat incontinentiae malum; et hoc est quod supra dixit propter fornicationem, scilicet vitandam, unusquisque suam uxorem habeat, etc., et postmodum: ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Lectio 2 Super I Cor., cap. 7 l. 2 Supra apostolus posuit documenta de contractu matrimonii, hic instruit eos qui iam matrimonium contraxerunt de matrimonio non dissolvendo: et primo docet eos qui sunt in matrimonio iuncti, ut in matrimonio maneant; secundo ponit utilem doctrinam quantum ad omnes status vel conditiones hominum, ibi unumquemque sicut vocavit Deus, et cetera. Circa primum duo facit: primo agit de indissolubilitate matrimonii quantum ad eos qui sunt unius cultus; secundo quantum ad eos qui sunt in dispari cultu, ibi nam caeteris ego dico, et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit praeceptum de indissolubilitate matrimonii; secundo docet quid sit servandum quando matrimonium quodammodo separatur, ibi quod si discesserit, et cetera. Dicit ergo primo: dixi non nuptis, id est, virginibus et viduis, quod melius est eis si sic permanserint, his autem qui matrimonio sunt iuncti non patet eadem conditio: his enim praecipio non ego, scilicet indicta mihi auctoritate, sed dominus, hoc praecepit.