Пословицы Сенеки
- Язык:
- латинский
- Статус:
- Полное произведение
- Авторство:
- Приписывается (авторство спорно)
- Состояние текста:
- Чистый текст
- Объём:
- ~1 900 слов · 9 фрагментов
Процитировать это произведение
- APAЛуций Анней Сенека. (n.d.). Пословицы Сенеки. SigPhi. https://sigphiai.com/ru/works/seneca/proverbia-senecae
- MLAЛуций Анней Сенека. "Пословицы Сенеки." SigPhi, https://sigphiai.com/ru/works/seneca/proverbia-senecae.
- ChicagoЛуций Анней Сенека. Пословицы Сенеки. SigPhi. https://sigphiai.com/ru/works/seneca/proverbia-senecae.
* 1. Omne peccatum actio est, actio autem omnis voluntaria est tam honesta quam turpis: ergo voluntarium est omne peccatum. Tollite excusationem: nemo peceat invitus. * 2. Educatio et disciplina mores faciunt, et ad id vivit unusquisqiie, quod didicit. Itaque bona consuetudo excutere debet, quod mala instruxit. Bene loquere, bene facias. * 3. Nihil interest, quo animo facias, quod fecisse vitiosum est, quia facta cernuntur, animus vero non videtur. * 4. Nulla (enim) laus est non facere, quod facere non possis. * 5. Quid est homini inimicissimum? alter homo. * 6. Libenter feras, quod necesse est: dolor patientia vincitur. * 7. Specta, quod te numquam paeniteat. * 8. Non quam multis placeas, sed qualibus stude. * 9. In hoc (tamen) incumbe, ut libentius audias quam loquaris. * 10. Multos vitam differentes mors incerta praevenit: (itaque) omnis dies velut ultimus iudicandus est. * 11. Tristitiam, si potes, ne admiseris, si minus, ne ostenderis. * 12. Amicos secreto admone, palam lauda. * 13. Verba rebus, non personis aestimanda sunt. * 14. Oratorem te puta, si tibi ante omnes, quod oportet, persuaseris. * 15. Ut licentiosa mancipia animi imperio coerce linguam, ventrem, libidinem. * 16. Quod tacitum velis esse, nemini dixeris. Si tibi ipsi non imperasti, quomodo ab aliis silentium speras? * 17. Ridiculum est aliquem odio nocentis innocentiam suam perdere. * 18. Monstro similis est avaritia senilis. Quid enim stultius est, quam via deficiente viaticum augere? * 19. Omnes infantes terra nudos excipit: non te pudet sordidius vivere quam nasci? * 20. Quid dulcius quam habere (amicum), cum quo audeas ut tecum omnia sic loqui? * 21. Magnarum virium est neglegere laedentem. * 22. Quid sis interest, non quid habearis. * 23. Nondum felix es, si non te turba deriserit. * 24. Si vis beatus esse, cogita hoc primum: Contemne contemni. * 25. Priusquam promittas, deliberes, et cum promiseris facias. * 26. Id agas, ut ne quis merito tuo te oderit. Etsi nullos inimicos tibi faciat iniu
О чём Пословицы Сенеки?Кратко изложите содержание Пословицы СенекиКаковы ключевые идеи Пословицы Сенеки?
← Назад к Луций Анней Сенека