Золотая цепь на четыре Евангелия
- Язык:
- латинский
- Статус:
- Complete work
- Авторство:
- Written by the author
Prooemium Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere. Dic civitatibus Iudae: ecce Deus vester; ecce dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur, ecce merces eius cum eo. (Is. 40, 9-10). Evangelii praenuntiator apertus Isaias propheta, evangelicae doctrinae sublimitatem, nomen et materiam breviter comprehendens, evangelicum doctorem ex persona domini alloquitur, dicens super montem excelsum ascende tu, et cetera. Ut autem ab ipso Evangelii nomine sumamus exordium. Augustinus contra Faustum. Evangelii nomen Latine interpretatur bonum nuntium vel bona Annuntiatio; quod quidem cum aliquod bonum annuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc vocabulum obtinuit Annuntiatio salvatoris. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt Evangelistae. Chrysostomus super Matth. Quid enim his bonis nuntiatis fiat aequale? Deus in terra, homo in caelo, amicitia Dei ad nostram facta naturam, prolixum solutum praelium, Diabolus confusus, mors soluta, Paradisus apertus. Et haec omnia super dignitatem nostram, et cum facilitate nobis data sunt, non quia laboravimus, sed quia dilecti sumus a Deo. Augustinus de vera religione. Cum enim omnibus modis medeatur animis Deus, pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia eius ordinantur, nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum unicus filius consubstantialis patri et
О чём Золотая цепь на четыре Евангелия?Кратко изложите содержание Золотая цепь на четыре ЕвангелияКаковы ключевые идеи Золотая цепь на четыре Евангелия?
← Назад к Фома Аквинский