SigPhiSigPhi

Толкование на книгу Боэция De hebdomadibus

Фома Аквинский

Язык:
латинский
Статус:
Complete work
Авторство:
Written by the author
PROLOGUS Praecurre prior in domum tuam, et illuc aduocare et illic lude, et age conceptiones tuas. Eccl. xxxii [1] Habet hoc priuilegium sapientiae studium, quod operi suo prosequendo magis ipsa sibi sufficiat. In exterioribus enim operibus indiget homo plurimorum auxilio; sed in contemplatione sapientiae tanto aliquis efficacius operatur, quanto magis solitarius secum commoratur. Et ideo Sapiens in uerbis propositis hominem ad seipsum reuocat, dicens: PRAECURRE PRIOR IN DOMUM TUAM, id est ad mentem tuam ab exterioribus sollicite redeas, antequam ab alio occupetur, per cuius sollicitudinem distrahatur: unde dicitur Sapientia 8:16: Intrans in domum meam, conquiescam cum illa id est cum sapientia. [2] Sicut autem requiritur ad contemplationem sapientiae quod mentem suam aliquis praeoccupet, ut totam domum suam contemplatione sapientiae impleat, ita etiam requiritur quod ipse totus per intentionem interius adsit, ne scilicet eius intentio ad diuersa trahatur: et ideo subdit ET ILLUC ADVOCARE, id est totam intentionem tuam ibi congrega. Sic igitur interiore domo totaliter euacuata, et homine totaliter per intentionem in ea existente, quid agendum sit exponit subdens ET ILLIC LUDE. [3] Ubi considerandum est, quod sapientiae contemplatio conuenienter ludo comparatur, propter duo quae est in ludo inuenire. Primo quidem, quia ludus delectabilis est, et contemplatio sapientiae maximam delectationem habet: unde Eccli. xxiv dicitur ex ore sapientiae: [3] Ubi considerandum est, quod sapientiae contemplatio conuenienter ludo comparatur, propter duo quae est in ludo inuenire. Primo quidem, quia ludus delectabilis est, et contemplatio sapientiae maximam delectationem habet: unde Eccli. xxiv dicitur ex ore sapientiae: Spiritus meus super mel dulcis. [4] Secundo, quia operationes ludi non ordinantur ad aliud, sed propter se quaeruntur. Et hoc idem competit in delectationibus sapientiae. Contingit enim quandoque quod aliquis apud seipsum delectatur in consideratione eo

Читать полностью →

← Назад к Фома Аквинский