SigPhiSigPhi

神学纲要

托马斯·阿奎那

语言:
拉丁语
状态:
完整作品
作者归属:
作者本人所著
文本状况:
未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
篇幅:
约 110,000 词 · 510 个段落
引用本作品
  • APA托马斯·阿奎那. (n.d.). Compendium theologiae [神学纲要]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/compendium-theologiae
  • MLA托马斯·阿奎那. Compendium theologiae [神学纲要]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/compendium-theologiae.
  • Chicago托马斯·阿奎那. Compendium theologiae [神学纲要]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/compendium-theologiae.

这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。

内容简介

《神学纲要》:把整个基督教教义为一个读者——他的秘书雷金纳德——概括出来。

背景与流传

它和《大全》一样没有写完。它比《大全》短,也更连贯,因此有人建议先读它:这里没有设问和异议的体例,只有铺陈。 拉丁文本:这是原本。托马斯用拉丁文写作,引用应以这个为准。

这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。

开篇
impossibile est quod multiplicetur, sicut albedo, si subsisteret sine subiecto, non esset nisi una tantum. Essentia autem divina est ipsum esse, cuius non est accipere differentias, ut ostensum est. Cum igitur ipsum esse divinum sit quasi forma per se subsistens, eo quod Deus est suum esse, impossibile est quod essentia divina sit nisi una tantum. Impossibile est igitur esse plures deos. Caput 16 - Quod impossibile est Deum esse corpus Patet autem ulterius quod impossibile est ipsum Deum esse corpus. Nam in omni corpore compositio aliqua invenitur: omne enim corpus est partes habens. Id igitur quod est omnino simplex, corpus esse non potest. Item. Nullum corpus invenitur movere nisi per hoc quod ipsum movetur, ut per omnia inducenti apparet. Si ergo primum movens est omnino immobile, impossibile est ipsum esse corpus. Caput 17 - Quod impossibile est esse formam corporis, aut virtutem in corpore Neque etiam est possibile ipsum esse formam corporis, aut aliquam virtutem in corpore. Cum enim omne corpus mobile inveniatur, oportet corpore moto, ea quae sunt in corpore moveri saltem per accidens. Primum autem movens non potest nec per se nec per accidens moveri, cum oporteat ipsum omnino esse immobile, ut ostensum est. Impossibile est igitur quod sit forma, vel virtus in corpore. Item. Oportet omne movens, ad hoc quod moveat, dominium super rem quae movetur, habere: videmus enim quod quanto magis virtus movens excedit virtutem mobilis, tanto velocior est motus. Illud igitur quod est omnium moventium primum, oportet maxime dominari super res motas. Hoc autem esse non posset, si esset mobili aliquo modo alligatum; quod esse oporteret, si esset forma eius, vel virtus. Oportet igitur primum movens neque corpus esse, neque virtutem in corpore, neque formam in corpore. Hinc est quod Anaxagoras posuit intellectum immixtum, ad hoc quod imperet, et omnia moveat.

阅读全文 →

← 返回托马斯·阿奎那