论存在与本质
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 10,100 词 · 48 个段落
引用本作品
- APA托马斯·阿奎那. (n.d.). De ente et essentia [论存在与本质]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-ente-et-essentia
- MLA托马斯·阿奎那. De ente et essentia [论存在与本质]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-ente-et-essentia.
- Chicago托马斯·阿奎那. De ente et essentia [论存在与本质]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-ente-et-essentia.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
《论存在者与本质》:托马斯在这篇短文里把一个东西「是什么」和它「在」这件事区分开来。
背景与流传
写于三十岁之前,大概也是进入他全部思想最好的门:短短几页里就有本质与存在的区分,其余一切都靠它撑着。把它整篇读完的人通常都说,这是他写得最清楚的东西。 拉丁文本:这是原本。托马斯用拉丁文写作,引用应以这个为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
aliquibus non recipit praedicationem earum rerum, ex quibus constituitur, ita nec intellectus recipit praedicationem eorum intellectuum, ex quibus constituitur. Non enim dicimus quod diffinitio sit genus aut differentia. Quamvis autem genus significet totam essentiam speciei, non tamen oportet ut diversarum specierum, quarum est idem genus, sit una essentia, quia unitas generis ex ipsa indeterminatione vel indifferentia procedit, non autem ita, quod illud quod significatur per genus sit una natura numero in diversis speciebus, cui superveniat res alia, quae sit differentia determinans ipsum, sicut forma determinat materiam, quae est una numero, sed quia genus significat aliquam formam, non tamen determinate hanc vel illam, quam determinate differentia exprimit, quae non est alia quam illa, quae indeterminate significabatur per genus. Et ideo dicit Commentator in XI metaphysicae quod materia prima dicitur una per remotionem omnium formarum, sed genus dicitur unum per communitatem formae significatae. Unde patet quod per additionem differentiae remota illa indeterminatione, quae erat causa unitatis generis, remanent species per essentiam diversae. Et quia, ut dictum est, natura speciei est indeterminata respectu individui sicut natura generis respectu speciei, inde est quod sicut id quod est genus, prout praedicabatur de specie, implicabat in sua significatione, quamvis indistincte, totum quod determinate est in specie, ita etiam et id quod est species, secundum quod praedicatur de individuo, oportet quod significet totum id quod est essentialiter in individuo, licet indistincte. Et hoc modo essentia speciei significatur nomine hominis, unde homo de Socrate praedicatur. Si autem significetur natura speciei cum praecisione materiae designatae, quae est principium individuationis, sic se habebit per modum partis. Et hoc modo significatur nomine humanitatis; humanitas enim significat id unde homo est homo.…