论君主政治(致塞浦路斯国王)
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 21,900 词 · 104 个段落
引用本作品
- APA托马斯·阿奎那. (n.d.). De regno ad regem Cypri [论君主政治(致塞浦路斯国王)]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-regno-ad-regem-cypri
- MLA托马斯·阿奎那. De regno ad regem Cypri [论君主政治(致塞浦路斯国王)]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-regno-ad-regem-cypri.
- Chicago托马斯·阿奎那. De regno ad regem Cypri [论君主政治(致塞浦路斯国王)]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-regno-ad-regem-cypri.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
《论王权,致塞浦路斯国王》:一个好的统治者该做什么,以及什么把他和暴君分开。
背景与流传
一部受人之托而写、又没有写完的「君王明鉴」。它对托马斯的政治思想很要紧,而这一面常被他的神学盖住:他主张不义之法不具约束力,而公共善就是判准。 拉丁文本:这是原本。托马斯用拉丁文写作,引用应以这个为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Quod utilius est multitudinem hominum simul viventium regi per unum quam per plures His autem praemissis requirere oportet quid provinciae vel civitati magis expedit: utrum a pluribus regi, vel uno. Hoc autem considerari potest ex ipso fine regiminis. Ad hoc enim cuiuslibet regentis ferri debet intentio, ut eius quod regendum suscepit salutem procuret. Gubernatoris enim est, navem contra maris pericula servando, illaesam perducere ad portum salutis. Bonum autem et salus consociatae multitudinis est ut eius unitas conservetur, quae dicitur pax, qua remota, socialis vitae perit utilitas, quinimmo multitudo dissentiens sibi ipsi sit onerosa. Hoc igitur est ad quod maxime rector multitudinis intendere debet, ut pacis unitatem procuret. Nec recte consiliatur, an pacem faciat in multitudine sibi subiecta, sicut medicus, an sanet infirmum sibi commissum. Nullus enim consiliari debet de fine quem intendere debet, sed de his quae sunt ad finem. Propterea apostolus commendata fidelis populi unitate: solliciti, inquit, sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Quanto igitur regimen efficacius fuerit ad unitatem pacis servandam, tanto erit utilius. Hoc enim utilius dicimus, quod magis perducit ad finem. Manifestum est autem quod unitatem magis efficere potest quod est per se unum, quam plures. Sicut efficacissima causa est calefactionis quod est per se calidum. Utilius igitur est regimen unius, quam plurium. Amplius, manifestum est quod plures multitudinem nullo modo conservant, si omnino dissentirent. Requiritur enim in pluribus quaedam unio ad hoc, quod