论理智的统一性驳阿威罗伊主义者
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 19,200 词 · 91 个段落
引用本作品
- APA托马斯·阿奎那. (n.d.). De unitate intellectus contra Averroistas [论理智的统一性驳阿威罗伊主义者]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-unitate-intellectus-contra-averroistas
- MLA托马斯·阿奎那. De unitate intellectus contra Averroistas [论理智的统一性驳阿威罗伊主义者]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-unitate-intellectus-contra-averroistas.
- Chicago托马斯·阿奎那. De unitate intellectus contra Averroistas [论理智的统一性驳阿威罗伊主义者]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/de-unitate-intellectus-contra-averroistas.
本条目引用所收录的版本。SigPhi 是数字复制平台。已知的年份、出版者和译者均列出;“n.d.”表示年份未知。
内容简介
《论理智的单一性,驳阿威罗伊派》(1270年):关于全人类是否共用一个理智的争论。
背景与流传
这里的托马斯是在真刀真枪地辩论,不是在讲解。拉丁阿威罗伊派主张理智是一个、为全人类所共有,这就取消了个体的不朽;他回答说,那样一来思想的就不是「我」了。是什么使一个念头成为我的,这个问题在心灵哲学里至今还活着。 拉丁文本:这是原本。托马斯用拉丁文写作,引用应以这个为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
falsum, si diligenter verba Aristotelis considerentur. Nam de utroque Aristoteles dixerat ipsum esse separatum. Restat igitur quod intelligatur de tota intellectiva parte, quae quidem separata dicitur, quia non est ei aliquod organum, sicut ex verbis Aristotelis patet. Dixerat autem Aristoteles in principio libri de anima, quod si est aliquid animae operum aut passionum proprium, continget utique ipsam separari; si vero nullum est proprium ipsius, non utique erit separabilis. Cuius quidem consequentiae ratio talis est: quia unumquodque operatur in quantum est ens, eo igitur modo unicuique competit operari quo sibi competit esse. Formae igitur quae nullam operationem habent sine communicatione suae materiae, ipsae non operantur, sed compositum est quod operatur per formam. Unde huiusmodi formae ipsae quidem proprie loquendo non sunt, sed eis aliquid est. Sicut enim calor non calefacit, sed calidum; ita etiam calor non est proprie loquendo, sed calidum est per calorem; propter quod Aristoteles dicit in undecimo Metaph., quod de accidentibus non vere dicitur, quod sunt entia, sed magis quod sunt entis. Et similis ratio est de formis substantialibus, quae nullam operationem habent absque communicatione materiae, hoc excepto quod huiusmodi formae sunt principium essendi substantialiter. Forma igitur quae habet operationem secundum aliquam sui potentiam vel virtutem absque communicatione suae materiae, ipsa est quae habet esse, nec est per esse compositi tantum, sicut aliae formae, sed magis compositum est per esse eius. Et ideo destructo composito destruitur illa forma, quae est per esse compositi; non autem oportet quod destruatur, ad destructionem compositi, illa forma per cuius esse compositum est et non ipsa per esse compositi. Si quis autem contra hoc obiiciat, quod Aristoteles dicit in primo de anima, quod intelligere et amare et odire non sunt illius passiones (i. e.…