波埃修《七日谈》注疏
- 语言:
- 拉丁语
- 状态:
- 完整作品
- 作者归属:
- 作者本人所著
- 文本状况:
- 未检测到扫描噪点 (对全文的自动评估,未经人工核对)
- 篇幅:
- 约 8,840 词 · 42 个段落
引用本作品
- APA托马斯·阿奎那. (n.d.). In librum Boethii De hebdomadibus expositio [波埃修《七日谈》注疏]. Digital reproduction: SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/in-librum-boethii-de-hebdomadibus-expositio
- MLA托马斯·阿奎那. In librum Boethii De hebdomadibus expositio [波埃修《七日谈》注疏]. Digital reproduction, SigPhi, https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/in-librum-boethii-de-hebdomadibus-expositio.
- Chicago托马斯·阿奎那. In librum Boethii De hebdomadibus expositio [波埃修《七日谈》注疏]. Digital reproduction, SigPhi. https://sigphiai.com/zh/works/thomas-aquinas/in-librum-boethii-de-hebdomadibus-expositio.
这是 SigPhi 所复制版本的引用:SigPhi 是其数字复制品,不是出版者。元数据中没有版本年份(因此写作“n.d.”),译者只有在有记录时才列出。
内容简介
对波爱修《论七日》的注释,讲事物何以因其存在而为善。
背景与流传
技术性强而且短,但要看托马斯从新柏拉图主义接过来的分有形而上学,这是最清楚的地方之一。目录中另有波爱修的《哲学的慰藉》,那是波爱修的另一面。 拉丁文本:这是原本。托马斯用拉丁文写作,引用应以这个为准。
这是编辑性背景,不是可引用的来源:与作品本身的段落不同,这些说明无法在语料库中核对。
Deinde cum dicit IPSUM ENIM ESSE manifestat praedictam diuersitatem tribus modis: quorum primus est, quia ipsum esse non significatur sicut ipsum subiectum essendi, sicut nec currere significatur sicut subiectum cursus: unde, sicut non possumus dicere quod ipsum currere currat, ita non possumus dicere quod ipsum esse sit: sed sicut id ipsum quod est, significatur sicut subiectum essendi, sic id quod currit significatur sicut subiectum currendi: et ideo sicut possumus dicere de eo quod currit, siue de currente, quod currat, inquantum subiicitur cursui et participat ipsum; ita possumus dicere quod ens, siue id quod est, sit, inquantum participat actum essendi: et hoc est quod dicit IPSUM ESSE NONDUM EST, quia non attribuitur sibi esse sicut subiecto essendi; sed id QUOD EST ACCEPTA ESSENDI FORMA, scilicet suscipiendo ipsum actum essendi, EST ATQUE CONSISTIT, id est in seipso subsistit; non enim ens dicitur proprie et per se, nisi de substantia, cuius est subsistere: accidentia enim non dicuntur entia quasi ipsa sint sed inquantum eis subest aliquid, ut postea dicetur. [24] QUOD EST PARTICIPARE Secundam differentiam ponit ibi quae quidem differentia sumitur secundum rationem participationis. Est autem participare quasi partem capere. Et ideo quando aliquid particulariter recipit id quod ad alterum pertinet uniuersaliter, dicitur participare illud; sicut homo dicitur participare animal, quia non habet rationem animalis secundum totam communitatem; et eadem ratione Socrates participat hominem. Similiter etiam subiectum participat accidens, et materia formam, quia forma substantialis uel accidentalis, quae de sui ratione communis est, determinatur ad hoc uel ad illud subiectum.…