Brief über die Menschwerdung des Wortes
- Sprache:
- Latein
- Status:
- Complete work
- Autorschaft:
- Written by the author
EPISTOLAE DE INCARNATIONE VERBI PRIOR RECENSIO /281/ Dominis et patribus et fratribus omnibus catholicae et apostolicae fidei cultoribus, qui hanc legere dignabuntur epistolam: frater Anselmus quamuis indignus diuina tamen dispositione dictus abbes Beccensis, salutem in domino. Si ego contemptibilis homuncio, tot sanctis et sapientibus ubique existentibus, ad confirmandum fidei Christianae firmamentum, quasi mea indigeat defensione, aliquid scribere tentauero: praesumptor utique indicari et ridendus uideri potero. Si enim me uiderent alii homines onustum paxillis et funibus et aliis rebus, quibus nutantia ligari et stabiliri solent, elaborare circa montem Olympum, ad confirmandum ilium ne alicuius impulsu nutaret aut subuerteretur: mirum si se a risu et derisu contineant. Quanto magis cum "lapis", qui "abscisus" "de monte sine manibus percussit et comminuit statuam" quam uidit in somnio Nabuchodonosor, iam "factus mons magnus impleuerit uniuersam terram", si eum meis rationibus fulcire et quasi nutantem stabilire nitar: indignari mihi possum tot sancti et sapientes, qui super eius aeternam firmitatem se stabilitos esse gaudent, et hoc imputare non studiosae grauitati sed iactantiae leuitati? Si quid ergo de firmitate fidei nostrae in hac epistola disputauero, /282/ non ad illam confirmandum sed ad me defendendum, qui eam legere dignabitur accipiat. Quanto namque magis cognoscet aliquis quid de eius ueritate intelligam, tanto minus credet quod aliquid contra illam definiam. Significatum enim mihi nuper est per epistolam, talem a quodam clerico in Francia suscitari quaestionem: "Si, inquit, tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res unequaeque per se, sicut tres angeli aut tres animae, ita tamen ut uoluntate et potentia omnino sint idem: ergo pater et spiritus sanctus cum filio est incarnatus." Cui suae sententiae dicit uenerabilis memoriae domnum Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum concessisse, et me si mecum disputauerit concedere. Dictum quoque
Worum geht es in Brief über die Menschwerdung des Wortes?Fassen Sie Brief über die Menschwerdung des Wortes kurz zusammenWas sind die Kernideen von Brief über die Menschwerdung des Wortes?
← Zurück zu Anselm von Canterbury