Vorlesung über den Ersten Korintherbrief des heiligen Paulus
- Sprache:
- Latein
- Status:
- Complete work
- Autorschaft:
- Written by the author
Textus litteris pinguibus scriptus Prooemium Super I Cor., pr. Non abscondam a vobis sacramenta Dei, etc., Sap. VI, 24. Sacramenti nomen dupliciter accipi consuevit. Nam quandoque sacramentum dicitur quodcumque secretum, et praecipue de rebus sacris; quandoque sacramentum dicitur sacrae rei signum, ita quod et eius imaginem gerat, et causa existat, secundum quod nos dicimus septem sacramenta Ecclesiae, scilicet Baptismus, confirmatio, Eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium. In qua quidem significatione sacramenti etiam prima significatio continetur; nam in his Ecclesiae sacramentis, divina virtus secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit. Haec igitur sacramenta Dei praelatus, seu doctor Ecclesiae, fidelibus Christi non debet abscondere sed manifestare, propter tria. Primo quidem, quia hoc pertinet ad honorem Dei, secundum illud Tob. XII, 7: sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Secundo, quia hoc pertinet ad salutem hominum, qui per horum ignorantiam in desperationem labi possent, sicut de quibusdam dicitur Sap. II, 22 quod nescierunt sacramenta Dei, nec speraverunt mercedem iustitiae, quia per sacramenta homines purificantur, ut sint praeparati ad recipiendum mercedem iustitiae. Tertio quia hoc pertinet ad debitum officium praelati vel doctoris, secundum illud Eph. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Sic ergo praedicta verba
Worum geht es in Vorlesung über den Ersten Korintherbrief des heiligen Paulus?Fassen Sie Vorlesung über den Ersten Korintherbrief des heiligen Paulus kurz zusammenWas sind die Kernideen von Vorlesung über den Ersten Korintherbrief des heiligen Paulus?
← Zurück zu Thomas von Aquin