SigPhiSigPhi

Sobre la libertad del arbitrio

Anselmo de Canterbury

Idioma:
latín
Estado:
Complete work
Autoría:
Written by the author
ANSELMUS DE LIBERTATE ARBITRII 1. QUOD POTESTAS PECCANDI NON PERTINEAT AD LIBERTATEM ARBITRII. DISCIPULUS. /207/ Quoniam liberum arbitrium uidetur repugnare gratiae et praedestinationi et praescientiae dei: ipsa libertas arbitrii quid sit nosse desidero, et utrum semper illam habeamus. Si enim libertas arbitrii est 'posse peccare et non peccare', sicut a quibusdam solet dici, et hoc semper habemus: quomodo aliquando gratia indigemus? Si autem hoc non semper habemus: cur nobis imputatur peccatum, quando sine libero arbitrio peccamus? MAGISTER. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi et non peccandi. Quippe si haec eius esset definitio: nec deus nec angeli qui peccare nequeunt liberum haberent arbitrium; quod nefas est dicere. /208/ DISCIPULUS. Quid si dicitur aliud esse liberum arbitrium dei et bonorum angelorum, aliud nostrum? DISCIPULUS. Quid si dicitur aliud esse liberum arbitrium dei et bonorum angelorum, aliud nostrum? MAGISTER. Quamuis differat liberum arbitrium hominum a libero arbitrio dei et angelorum bonorum, definitio tamen huius libertatis in utrisque secundum hoc nomen eadem debet esse. Licet enim animal differat ab animal) siue substantialiter siue accidentaliter, definitio tamen secundum nomen animalis omnibus animalibus est eadem. Quapropter talem oportet dare defini tionem liberta tis arbitrii, quae nec plus nec minus illa contineat. Quoniam ergo liberum arbitrium diuinum et bonorum angelorum peccare non potest, non pertinet ad definitionem libertatis arbitrii 'posse peccare'. Denique nec libertas nec pars libertatis est potestas peccandi. Quod ut plane intelligas, intende ad ea quae dicam. DISCIPULUS. Ad hoc sum hic. MAGISTER. Quae tibi uoluntas liberior uidetur: illa quae sic uult et potest non peccare, ut nullatenus flecti ualeat a non peccandi rectitudine, an illa quae aliquo modo flecti potest ad peccandum? DISCIPULUS. Cur non sit liberior illa quae ad utrumque se habet non uideo. MAGISTER. An non uides quondam qui sic ha

Lee la obra completa →

← Volver a Anselmo de Canterbury