Confessiones
- भाषा:
- लैटिन
- स्थिति:
- Complete work
- लेखकत्व:
- Written by the author
Distributed Proofreading Team at http://www.pgdp.net (This file was produced from images generously made available by The Internet Archive/Canadian Libraries) S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES POST EDITIONEM PARISIENSEM NOVISSIMAM AD FIDEM CODICUM OXONIENSIUM RECOGNITÆ, ET POST EDITIONEM M. DUBOIS EX IPSO AUGUSTINO ILLUSTRATÆ. * * * * * OXONII, J. H. PARKER; J. G. ET F. RIVINGTON, LONDINI. MDCCCXXXVIII. * * * * * {vii} MONITUM. Quum Patrum studium omni fere tempore in Ecclesia Anglicana floruerit, mirum sane accidit, non nisi unum S. Augustini opusculum[1], quod sciam, idque historici tantum argumenti, typis apud nos unquam mandatum fuisse. Auspicatius ergo a nullo alio exordium sumpturam fore Bibliothecam hanc Patrum duximus, quam ab ipso Augustino, neque opera ejus selecta quam ab ipsius Confessionibus, tum quia indolem Sancti Patris, ingenium, vitam, mores optime declarent, tum vero quia iis, qui pietati gnaviter studuerunt, nunquam non (si modo licuerit) in manibus versatæ sint. Operi tam insigni, et sæculorum plus quam tredecim quæ id in succum et sanguinem pietatis suæ converterunt, suffragiis, amore, studio, comprobato, non est quod immoremur; id ergo paucis tantum exponemus, quod in hac editione præstare voluerimus. Et nos quidem editione Benedictina contenti fuissemus, quam certe, (si in hâc vel illa Patrum editione minus diligenter egerint Monachi quidam converterunt, suffragiis, amore, studio, comprobato, non est quod immoremur; id ergo paucis tantum exponemus, quod in hac editione præstare voluerimus. Et nos quidem editione Benedictina contenti fuissemus, quam certe, (si in hâc vel illa Patrum editione minus diligenter egerint Monachi quidam ordinis illius impigerrimi, deque Patribus optime meriti,) solito labore et patientia, summaque cura et fidelitate concinnarunt, præsertim cum recentius adhuc summa cum diligentia denuo recensita sit et emendata; eor
Confessiones किस बारे में है?Confessiones का संक्षेप में सारांश देंConfessiones में मुख्य विचार क्या हैं?
← ऑगस्टीन पर वापस