APAピエール・アベラール. (n.d.). Sic et Non. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/peter-abelard/sic-et-non
MLAピエール・アベラール. "Sic et Non." SigPhi, https://sigphiai.com/ja/works/peter-abelard/sic-et-non.
Chicagoピエール・アベラール. Sic et Non. SigPhi. https://sigphiai.com/ja/works/peter-abelard/sic-et-non.
Cum in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa , veruni etiam invicem adversa videantur, non est temere de eis judicandum per quos mundus ipse judicandus est , sicut scriptuiïi est : Jadicabunt sancti nationes ; et iterum : Sedebitis et vos judicantes; nec tamquam mendaces eos arguere aut tamquam erroneos contemnere prœsumamus, quibus a domino dictum est : Qui vos audit, me audit; qui vos spemit, me spemit. Ad nostram itaque récurrentes imbecillitatem , nobis potius gratiam in ' intelligendo déesse quam eis in scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate : Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobîs. Quid itaque mirum si , absente nobis spiritu ipso , per quem ea et scripta sunt et dictata atque ipso quoque scriptoribus intimata , ipsorum nobis desit intelligentia , ad quam nos maxime pervenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earumdem vocum significatio diversa , cum modo in hac , modo in illa significatione vox eadem sit posita? Quippe, quemadmodum in sensu suo, ita et in verbis suis unusquisque abundat. Et ' Incipit deest in Turon. — * Turon. Abaiiardi, — ' Deest in in Godd.
1.
4 PETRI AB.«LARDI
cum juxta Tullium in omnibus identitas mater sit satietatis , id est fastidium generet, oportet in eadeiti quoque re verba ipsa variare, nec omnià vulgaribùs et communibus denudare verbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur ne vilescant, et eo amplius sunt gratiora quo sunt majore studio investigata et difficilius conquisita.
Saepe etiam , pro diversitate eorum quibus loquimur, verba commutari oportet; cum fréquenter eveniat ut verborum propria significatio nonnuUis sit incognita aut mi